Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

8

data sit; pactumque, ut simul foris ille, ipse Romæ, ad res novas consurgerent, per Ambronas et Transpadanos: destitutum utriusque consilium morte Pisonis.

2

X. Edilis, præter Comitium ac Forum, 'basilicasque, etiam Capitolium ornavit, porticibus ad tempus exstructis, in quibus, abundante rerum copia, pars apparatus exponeretur. Venationes autem ludosque et cum collega, et separatim, edidit: quo factum est, ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet; nec dissimularet collega ejus M. Bibulus, evenisse sibi, quod

19:postea Piso in citeriorem Hispaniam Quæstor pro Prætore missus est (id est extra ordinem; vulgo enim Quæstores cum Prætoribus et Proconsulibus provincias adibant.) annitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat.» Periit in itinere, occisus ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat. Sallust. 1. c.; Cic. Verr. IV, 25.

8. Ambronas. Ita suadet Oudend. non sine MSS. qui habent Ambrones. Alii, Ambranos, Umbranos, Lubranos, Lambranos, de quibus nihil constat. Ambrones erant reliquiæ latrocinantium Gallorum, quos Marius deleverat. Epit. Liv. LXVIII; Eutrop. V, 1; Oros. V, 16. Ex Plutarcho, Mar. cap. 19, idem nomen ad Ligures etiam ob communem originem pertinuisse videtur. De Transpadanis, vide supra, cap. 8.

X. 1. Basilica; magna et oblonga ædificia, columnarum ordinibus ac porticibus ornata, in Foro, et undique aperta. Ad ea confluebant negotiantes et causidici, quique omnes causas tractandas habebant. Romæ circiter viginti erant basili, quo nomine quondam Chri

са

[ocr errors]

stiani sacras ædes vocarunt, templi appellationem ut profanam fugientes. Ornavit; tabularum, statuarum alioque apparatu, quem nonnunquam Ædiles a sociis commodatum post ludos reddiderunt. Cic. Verr. IV, 3, ubi etiam Forum ornatum, ut totus omnino locus nostrum illustret. Ornandum Forum instituerunt Ediles post victoriam de Samnitibus, A. U. 444. Livius, IX, 40. Abundante rerum copia, quas ad ornatum Fori congesserat, porticus ad tempus exstruxit, in quibus partem apparatus spectantium oculis subjiceret.

2. Venationes. De venationibus, quæ ludis Circensibus exhibebantur, et in quibus vel feræ cum feris, vel bestiæ cum hominibus, bestiariis inde dictis, committi solebant, conf. Onuphr. Panvinius, de Lud. Circ. II, 3, (de venationibus a Cæsare exhibitis, pag. 384 seq. tom. IX Thes. Græv.); Bulenger. de Venatione Circi et Amphitheatri, (Thes. dicto vol. pag. 749 seq.). - Ludosque; scenicos: vide infra, cap. 39, et Tiber. 34, unde histriones ludii.

Polluci; ut enim geminis fratribus ædes in Foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Cæsarisque munificentiam unius Cæsaris dici. Adjecit insuper Cæsar etiam gladiatorium3 munus, sed aliquanto paucioribus, quam destinaverat, paribus. Nam quum multiplici undique4 familia comparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne majorem cuiquam habere Romæ liceret.

XI. Conciliato populi favore, tentavit per partem Tribunorum, ut sibi Ægyptus' provincia plebiscito daretur, nactus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem3 suum, socium atque amicum a Senatu

3. Gladiatorium munus. Vox de hoc ludorum genere propria, unde, qui edebat, munerarius vel munerator. Domit. 10; Flor. III, 20, 9. Lips. Saturn. I, 7: « Spectaculum hoc appellatum proprie munus, vel quia populo gratis daretur, vel, ut Tertullianus ait, ab officio, quia officium se mortuis facere arbitrabantur.» Gladiatores istos in memoriam patris dedit Cæsar. — Paucioribus.... paribus; quæ gladiatorum trecenta et viginti fuerunt.

4. Multiplici familia; gladiato

rum horum turba.

XI. 1. Ægyptus provincia: non proprio sensu; nam Augustus demum Ægyptum in provinciæ formam redegit (Aug. 18), quum Casar facere id veritus esset (infr. 35); sed provincia h. 1. ut sæpe, regio, locus, natio, ubi quis bellum gerendi munus accepit, sive, ut Ernest., in quam quis cum imperio mittitur. Ita Liv. II, 54: « Manlio Veientes provincia evenit; » XL, 35 : « Consulibus ambobus provinciam Ligures esse Senatus jussit. » Atque ita

[ocr errors]

de Græco etiam homine Romanus scriptor Nepos, Alcib, 4 : « quum esset Alcibiades in magna spe provinciæ bene administrandæ. » Nota res est, inde quodvis munus vel officium provinciam dici. Plebiscito; i. e. comitiis tributis, plebeio magistratu rogante. Exempla datæ per tribus provinciæ sunt Liv. XXIX, 13: « omnes tribus eosdem.... Proconsules.... obtinere eas provincias jusserunt; » Sallust. Jug. 73: « Et postea populus a Tribuno plebis Manilio Mancino rogatus, quem vellet cum Jugurtha bellum gerere, frequens Marium jussit. » Alia suppeditat Sigon. de Ant. Jur. provinc. II, 1, p. 146 seq. Nam leges Manilia et Vatinia satis sunt notæ. Ita Catonem etiam in Cyprum plebiscito missum, annotavit Reines. e Velleio, II, 45.

2. Extraordinarii imperii; ut quod neque consulatu, neque prætura functus acciperet. In cap. 9, Pisoni Hispania data provincia extra ordinem.

3. Regem suum. Recte Ernest.

appellatum, expulerant, resque vulgo improbabatur. Nec obtinuit, adversante optimatium factione: quorum auctoritatem ut, quibus posset modis, invicem deminueret, tropaa4 C. Marii de Jugurtha, deque Cimbris atque Teutonis, olim a Sulla disjecta, restituit; atque in exercenda de sicariis quæstione, eos quoque sicariorum nu

Ptolemæum Alexandrum intelligit, quem post occisam matrem Cleopatram Alexandrini regno ejecerant, revocato ex insula Cypro Ptolemæo Lathyro, quod factum est A. U. 690. Errat igitur Torrentius, qui de Ptolemæo Aulete sermonem esse putat. Is, Lathyri filius nothus, regno exutus, Romam venit A. U. 698, Cn. Corn. Lentulo, L. Marcio Philippo Coss., ubi acerrimæ de reducendo eo contentiones in Urbe fuerunt. Reductus tamen est anno sequenti, Pompeio Magno et M. Crasso Coss. ab A. Gabinio. Cf. Dio, XXXIX, 12 seq. et 55; le Continuateur de ROLLIN, Hist. Rom. tom. XI, lib. xxxvit; Baumgart. Elementa hist. ant. pag. 374 seq. Res, injuria Ptolemæo a civibus illata, quæ populo Romano dis, li

cebat.

[blocks in formation]

5

stione.Recte Casaubo : « Cæsar post ædilitatem factus est judex quæstionis,» (h. e. qui veluti partes Prætoris sive absentis sive nimis occupati agebat, unde et princeps judicum vocatur Ascon. Pæd. conf. Heineccii Ant. Rom. IV, tit. 18, § 15.) « eique Prætori operam navavit, cui sorte contigerat quæstio inter sicarios. Id erat fere ædilitiorum hominum munus, et gradus ad præturam ex ædilitate. » Sic Cicer. Brut. 76: « is (C. Visellius Varro) quum post curulem ædilitatem judex quæstionis esset.» Vide Sigon. de Judic. II, 5. Rem conficit Dio, XXXVII, 10: & re yap Tóv Acupútov.... Factum id esse L. Cæsare et C. Figulo Coss. A. U. 690, anno igitur proximo post Cæsaris ædilitatem, disertis verbis prodit Dio. De lege Cornelia de sicariis L. Sullæ Dictatoris, A. U. 671, cf. Heinecc. Ant. Rom. IV, tit. 18, § 58. MONTESQUIEU, Esprit des Lois, VI, 15: « Sylla, qui confondit la tyrannie, l'anarchie et la liberté, fit les lois Cornéliennes. Il sem«bla ne faire des règlements que « pour établir des crimes. Ainsi, qualifiant une infinité d'actions du nom de meurtres, il trouva partout des meurtriers; et, par « une pratique qui ne fut que trop suivie, il tendit des pièges, sema

[ocr errors]

"

"

[ocr errors]
[ocr errors]

"

"

des épines, ouvrit des abîmes sur « le chemin de tous les citoyens.

[ocr errors]

mero habuit, qui, proscriptione, ob relata civium Romanorum capita, pecunias ex ærario acceperant, quamquam exceptos Corneliis legibus.

XII. Subornavit' etiam, qui C. Rabirio perduellionis diem diceret: quo præcipuo adjutore, aliquot ante annos L. Saturnini seditiosum tribunatum Senatus coercuerat: ac sorte3 judex in reum ductus, tam 4 cupide condemnavit, ut ad populum provocanti nihil æque ac judicis acerbitas profuerit.

XIII. Deposita 'provinciæ spe, pontificatum maxi

- Leges Cornelia h. loco dicuntur ob varia capita legis revera unius. Ceterum, similem Catonis Quæstoris severitatem erga illos Sullæ ministros narrat Plutarch. Cat. min. cap. 17.

6. Proscriptione; tempore proseriptionis (Sullana). Relata. Puto scribendum delata, nisi forte intelligendum de Senatoribus vel aliis, qui in munere publico erant constituti, quorum adeo erat referre. Fortasse intelligendum etiam sensu proprio. Capita enim proscriptorum relata ab occisoribus loco publico exponebantur.

XII. 1. Subornavit; T. Attium Labienum, Tribunum plebis, qui C. Rabirium ob interfectum Saturninum, Tribunum plebis, ideoque virum sacrosanctum, perduellionis crimine petebat. Defendere Rabirium Cicero, cujus oratio exstat, et Q. Hortensius. Perduellis proprie erat id quod hostis, inde qui civem Romanum ut hostis tractasset, et omnino libertatem et securitatem publicam violasset. Conf. Heinecc. IV, 18, 47.

2. Aliquot ante annos. Cic. in Pis. 2, numero rotundo quadraginta

annis ante se consulem rem factam dicit. Dionem triginta sex annos rectius enumerare notat Torrent. — De seditione Saturnini vide Flor. IV, 16; Liv. Epit. LXIX; Aurel. Vict. cap. 71.

3. Sorte judex in reum ductus : non ut judex quæstionis, ut Casaubo putat; sed Duumviri in causa perduellionis judicabant, a quibus tamen ad populum provocare licebat, qui comitiis centuriatis de reo suffragia ferebat. Liv. I, 26: «Duumviros, qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem facio. » VI, 20, de M. Manlio: «Sunt, qui, per Duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos, auctores sint, damnatum. » Cic. pro Rabir. 4, diserte: « Hic (Labienus) popularis a Duumviris, injussu vestro, non judicari de cive Romano, sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari, coegit. »

4. Tam cupide. Gallice, avec tant de partialité.

XIII. 1. Deposita provinciæ spe; h. e. Ægypti: vide cap. 11, init.

2. Pontificatum maximum petiit'; A. U. 691, M. Tullio Cicerone et C. Antonio Coss. Initio pontifices a

mum petiit, non sine profusissima largitione. In qua reputans magnitudinem æris alieni, quum mane ad comitia descenderet, prædixisse matri osculanti fertur, domum se nisi Pontificem non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores3, multumque et ætate et dignitate antecedentes, superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia, quam uterque in omnibus, tulerit.

XIV. Prætor creatus, detecta conjuratione Catilinæ, Senatuque universo in socios facinoris ultimam statuente pœnam, solus municipatim' dividendos custodiendos

collegiis suis cooptabantur usque ad legem Cn. Domitii Ahenobarbi Trib. pleb. A. U. 650, quæ septemdecim tribubus sorte ductis creationem tradidit (Vell. II, 12, « quo anno Cn. Domitius Trib. pleb. legem tulit, ut sacerdotes, quos antea college sufficiebant, populus crearet. » Cic. Agrar. II, 7.) abrogatam a Sulla, A. U. 670, jam restitutam a T. Labieno Trib. pleb. A. U. 691. Postea sacerdotibus jus suum reddidit M. Antonius. Conf. Dio, XLIV, 53; Guther. de Veteri Jure Pontificio, 1, 8; Bosius, de Pontifice Max. Romæ veteris, cap. 3 (Thes. Græv. tom. V). Ceterum, errasse eos, Pontifices comitiis tributis electos fuisse, opinantes propter tribuum mentionem apud Cic. 1. c. et Nostrum h. 1. non minus quam Gruchium, de Comit. II, 2, docent Ernest. et Oudend., inde, quod Pontif. max. creati sunt ante comitia tributa (orta A. U. 263), neque princeps sacerdotum in comitiis, quæ sine auspiciis haberentur, creatus esse videtur. Contra probabile est, populum secundum tribus in campum processisse, ibi

que in classes et centurias suas distinctum suffragia edidisse. Ita tribuum mentio in comitiis centuriatis infra c. 41 et 80; Cic. Agr. II, 1. Vide Sigon. et Henr. Vales. ad Liv. I, 43, et Duker. ad Liv. XXV, 5, qui locus etiam docet, haud facile creatum aliquem fuisse, qui sella curuli non sedisset.

3. Competitores; Q. Catulum et P. Isauricum. Vell. II, 43 : « et ante præturam victus maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione Senatus princeps. » Sallust. Catil. 49: « Catulus ex petitione Pontificatus odio incensus, quod extrema ætate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Cæsare victus discesserat. »

XIV. 1. Municipatim. Cæsar apud Sallust. Catil. 51: « ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maxume opibus valent: neu quis de iis postea ad Senatum referat, neve cum populo agat; qui aliter fecerit, Senatum existumare, eum contra Rempubl. et salutem omnium facturum. » Paulo diversam ejus sententiam dant Plutarch.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »