Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

LXXV. Festos et sollemnes dies profusissime', nonnunquam tantum joculariter, celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera dividebat, vestem, et aurum, et argentum: modo nummos omnis notæ, etiam veteres regios ac peregrinos : interdum nihil præter cilicia et spongias, et rutabula, et forpices, atque alia id genus, titulis obscuris et ambiguis. Solebat et inæqualissimarum3 rerum sortes, et aversas tabularum picturas in convivio venditare, incertoque casu spem mercantium vel frustrari, vel explere; ita ut per singulos lectos licitatio fieret, et seu jactura, seu lucrum communicaretur4.

2

LXXVI. Cibi (nam ne hæc quidem omiserim) minimi erat, atque vulgaris fere. Secundarium panem, et 'pisci

Hist. Rom. VI, 4, p. 440. Cf. Tur. neb. Advers. X, 12, qui tamen-sine justa causa ab aperos, gratus, non ab aper, deducit vocabulum, atque Rupert. ad Juvenal. XV, 16; nost. edit. Vol. II, pag. 388. ED.

LXXV. 1. Profusissime, nonnunquam tantum joculariter; id est, maximo sumtu, quem tamen nonnunquam in jocularia tantum profundebat. Alii repetendum putant nonnunquam, ac si dixisset, nonnunquam profusissime, nonnunquam joculariter, auctore Gronov. ad Liv. III, 39. Ita profusissime pertineret ad modo munera dividebat... et argentum, et joculariter ad sequentia, quod Suetonii mori sane convenit. · Etiam veteres regios; quos Romani reges signaverant.

[ocr errors]

2. Titulis obscuris et ambiguis; lemmatibus, inscriptionibus, quæ obscurum ambiguumque, plerumque obscœnum sensum haberent, unde risus materia, promtis ex involucris muneribus, comparatisque titulis, sæpius etiam ex eorum, qui

acceperant, vel natura, vel indole. Spongiæ enim et rutabula id quo viri sumus occulte significant: cilicia et forpices ad feminas spectant. De rutabulo sane id Festus confirmat, et spongiarum esse genus ex quo penicilli fiant apud Plinium legimus, Hist. Nat. IX, 45. De peniculo vero et penicillo nihil dicere opus est, neque cur cilicia ac forpices ad feminas referantur.

3. Inæqualissimarum rerum sortes..... venditare. Lusum, simillimum ei, quem nos loterie dicimus, explicat Gesner. ad Fabri Thes. sub voc. sors.

4. Communicaretur; i. e. ab iis, qui huic mensæ accubabant, illius mensæ convivis, quid singulis vel lucri vel jacturæ accidisset, narraretur, ad joci risusque communionem.

LXXVI. 1. Pisciculos minutos. Ita etiam Terent. Andr. II, 2, 32, et pisciculi parvi Cicero, de Nat. Deor. II, 48. Exemplorum tum Græcorum tum Latinorum dedit copiam

2

culos minutos, et caseum bubulum manu pressum, et ficos virides biferas3 maxime appetebat: vescebaturque et ante cœnam quocunque tempore et loco, quo4 stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistolis sunt : « Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. » Et iterum: « Dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvæ duracinæ comedi. » Et rursus: « Ne Judæus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis jejunium servat, quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post horam primam noctis duas bucceas manducavi, priusquam ungi inciperem. » Ex hac inobservantia nonnun

Fischer. ad Weller. p. II, pag. 37.

2. Manu pressum. Burm. recte intelligit, quos molles vocat Columell. II, 11, et distinguit a veteribus et aridis. Lips. cumque eo Torrentius maluerunt mane pressum.

3. Biferas. Plin. Hist. Nat. XVI, 27 (50): « Sunt et biferæ in ficubus. In Cea insula caprifici triferæ sunt. Primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. » Dio, LVI, 30, ubi Liviam mortis Augusti suspectam fuisse narrat, venenatis ficis scelus patratum dicit.

4. Quo stomachus, etc. Lips. et Torrent. ejici voluerunt quo. Sed uti solet voce quicunque Suetonius etiam præter nexum cum sequentibus pro omnis.

5. Ex regia. Dubitant interpretes, utrum intelligenda regia Numæ, adjuncta ædi Vestæ, cujus atrium postea effecit, an regia regis sacrorum; neutram, puto, sed basilicam nescio quam, ubi ambulaverat Augustus. Ita supra, cap. 31, theatri Pompeii regia dicebatur.

6. Sabbatis jejunium servat. Ex ignorantia moris Judæorum Augu

[merged small][ocr errors]

7. Ex hac in observantia ; scil. temporis et loci in cibo sumendo, qua certæ horæ nunquam se adstringebat. Casaub. interpretatur inobservantiam, indifferentem circa rationem victus animum, quod ad sensum est idem. Codices alii, observantia, i. e. ἐκ ταύτης τῆς συγκ eias, ut idem Casaub. vertit. Magis hoc placet Oudend.; sed jure monet Wolfius, ipsam insolentiam formæ inobservantia causam erroris librariis fuisse. Tuetur eam etiam Spalding. ad Quintil. IV, 2, 107, ubi pro « quæ ne fecisse inobservantia quadam videatur, » al. ma

quam, vel ante initum, vel post dimissum convivium solus cœnitabat, quum pleno convivio nihil tangeret.

LXXVII. Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum solitum super cœnam in castris apud Mutinam, Cornelius' Nepos tradit. Postea, quoties largissime' se invitaret, senos sextantes non excessit, aut, si excessisset3, rejiciebat. Et maxime delectatus est Rætico, neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem, aut cucumeris frustum,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

in ipern. De hac Romanorum luxuria Senec. ad Helv. cap. 9: Vomunt, ut edant; edunt, ut vomant; et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. »

4. Rætico. Plin. Hist. Nat. XIV, 6 (8), «In Veronensi item Rœtica (vina), Falernis tantum posthabita a Virgilio. » (Locum dicit Georg. II, 96, « et quo te carmine dicam, Rætica? nec cellis ideo contende Falernis. » Idem tamen, eodem cap. XIV, « Divus Augustus Setinum prætulit cunctis, quod nomen habuit ab oppido Setia prope Tarracinam. Idem narrat ibid., «Divi Augusti judiciorum ac palati peritissimum e libertis, censuram vini in epulas ejus facientem, dixisse hospiti de indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum, atque non ex nobilibus, sed Cæsarem non aliud poturum; » quod et ipsum ostendit, Augustum in exquirendis pretiosioribus vinis haud nimis fuisse delicatum. Suetonius h. 1. secutus videtur Virgilium, Ræticum ob Augusti palatum laudantem, quo et insecutos principes usos, Plin. I

c. testatur.

vel lactuculæ thyrsum, aut recens acidumve pomum succi vinosioris.

LXXVIII. Post cibum meridianum, ita ut vestitus calciatusque erat, retectis' pedibus paulisper conquiescebat, opposita ad oculos manu. A cœna lucubratoriam❜ se in lecticulam recipiebat. Ibi, donec residua diurni actus, aut omnia, aut ex maxima parte, conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus, non amplius, quum plurimum, quam septem horas, dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum recuperare, ut evenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat, producebatque ultra primam sæpe lucem. Nec in tenebris vigilavit unquam, nisi assidente aliquo. Matutina vigilia offendebatur: ac si vel officii, vel sacri causa maturius 3 evigilandum esset,

5. Acidumve. Præferunt Oudendorp. et Wolfius aridumve, quum arida etiam poma et in hiemem condita succo non careant. Sed retineo acidum. Recens dicitur de tempore maturitatis, acidum de genere pomi; genitivus succi vinosioris est innvinés pro, ut quod utrumque pomi genus succi est vinosioris.

LXXVIII. 1. Retectis pedibus; i. e. apertis, sive stragula non tectis, qua alias meridiantes uti solebant, neque tamen exutis; accubabat enim, ut vestitus calciatusque erat. Ita interpretantur Oudend. et Wolf. Alii, ut Casaub. et Ernest., præpositioni re vim tribuunt ἐπιτατικήν, ut retectis sit bene, diligenter tectis, contra solemnem verbi usum, quem adeo negligi non potuisse a scriptore, docta disputatione evincit Bremius. Alii legere vel suasere re

ctis, retractis, rejectis, quos ridens Wolfius jocose addit, resectis. Modo resecti fuissent Augusti pedes, interpretes inani conjiciendi labore supersedissent. Heinsii emendationem prætectis probavit Burmann.; reliquit tamen Codicum verecundia vulgatam lectionem.

2. Lucubratoriam se in lecticulam recipiebat. Vide Casaub. ad h. 1. qui morem veterum, meditandi et scribendi in lectulis, e Cicer. de Orat. III, 5; Sen. Epist. LXXII; Plin. Ep. V, 5; Ovid. Trist. I, 10, 37; Pers. Sat. I, 13, aliisque locis compluribus illustrat.

3. Maturius evigilandum esset; e somno surgendum. Vulgatum vigilandum i. e. si nox vigilia transigenda, ita emendandum esse, optimus quisque interpres judicavit. Sensus enim illud postulat, quum sermo sit de sacris et officiis ami

ne id contra commodum faceret, in proximo 4 cujuscunque domesticorum cœnaculo manebat. Sic quoque sæpe indigens somni, et dum per vicos deportaretur, et deposita lectica, inter aliquas moras condormiebat.

LXXIX. Forma fuit eximia, et per omnes ætatis gradus venustissima; quamquam et omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret, ac modo' tonderet, modo raderet barbam, eoque ipso tempore aut legeret aliquid, aut etiam scriberet. Vultu erat, vel in sermone, vel tacitus, adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem colloquii propius admissus, in præcipitium propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris; gaudebatque, si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis, vultum summitteret: sed in senecta sinistro

2

corum, quæ frequentasse eum legimus cap. 53, iisque ante lucem adeundis. Ita non dubito, quæ Burmanni etiam ad h. 1. sententia, Cicer. ad Quint. fratr. II, 15, legendum esse, « citius, quam si de multa nocte evigilassent, » pro vigilassent. Respondet enim præcedens, « si serius, quam voluerunt, forte surrexerint. »

4. In proximo cujuscunque..... cœnaculo; hoc est, loco proximum, quo sacri vel officii causa eundum

erat.

LXXIX. 1. Ac modo tonderet.... barbam. Dio, XLVIII, 34, narrat, barbam eum posuisse ann. 715, ætatis quarto et vicesimo; additque: · καὶ ὁ μὲν καὶ ἔπειτα ἐπελειοῦτο Togériov. Quomodo differant ton

dere et radere barbam, diximus ad Cæs. 45.

2.

Oculos habuit claros, etc. Plin. Hist. Nat. XI, 32 (54) : « Divo Augusto equorum modo glauci fuere (oculi), supraque hominem albicantis magnitudinis; quam ob causam diligentius spectari eos, iracunde ferebat. » Aurel. Victor. Epit. Fuit corpore toto pulcher, sed oculis magis. Quorum aciem clarissimorum siderum modo vibrans, libenter accipiebat cedi ab intendentibus tanquam solis radiis aspectu suo. A cujus facie quum quidam miles oculos averteret, et interrogaretur ab eo, cur ita faceret, respondit : Quia ful; men oculorum tuorum ferre non possum.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »