Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

gartenius excudendam curavit alteram Bipontinam, ad Ernestianæ exemplum maxime expressam, sed recognitam , novisque curis felicissime emendatam, ita tamen, ut ex Oudendorpiana et Wolfiana quidquid melioribus codicibus fultum, vel linguæ et ipsius auctoris usui, rerum denique veritati accommodatius videretur, adderet. Neque longus fuit in enumeranda, quam superiores editiones copiosissime exhibuerant, lectionis varietate; sed de gravioribus admonuisse, vel, quæ caussas et originem variæ depravationis lectorem docerent, commemorasse contentus, brevi tantum disputatione, cur hanc vel illam rationem prætulisset , exposuit; inter eligendum mira profecto nec intermissa ductus sagacitate, ut quodcumque bonum rectumque judicaverit, id optimum cuique rectissimumque facile videri debeat. Ad nos autem quod attinet, minutam in scriptura interpunctioneque emendanda adhibuimus sedulitatem ; liber denique ne vitiis macularetur, quæ negligentia peperit, in opere toto diligentissime cavimus. Neque, si nominibus quibusdam debita plura videri possent, in hoc aut detrectavimus officium, aut incuriose nimis rem nostram egimus. Exemplo erunt, quas ad Jul. Cæsarem et Octav. Augustum peculiares dissertationes subjunximus, quod item Tiberium conati sumus adumbratum sistere, de reliquis, uno alterove excepto, pervulgatum Cornelii versum haud dubitanter

pronuntiantes :

Le reste ne vaut pas l'honneur d'être nommé.

Quod autem ex hisce Excursibus duos Gallico sermone scriptos, nec minus argumenti novitate, quam gravitate sententiarum, et exquisitissimi de rebus hominibusque judicii acumine commendabiles, quos vir quidam literatissimus nobiscum communicavit, inseruimus; hoc humanissimo lectori gratissimum fore speramus, qui facile animadvertet, nos nihil aut utile, aut jucundum prætermisisse; nostræque Galliæ, tot scriptoribus ditissimæ, clarissimi ingenii decus accedere certo lætabitur.

Excursus insuper Ernestii , quos Baumgartenius vir cl. indicasse contentus neglexerat, denuo curavimus exscribendos.

* In Excursu ad Vitam C. J. Cæsaris quædam ita corrigenda sunt:

Pag. 148, lin. 30, pro, soit qu'on ne se plaigne pas lorsqu'on espère

attendrir, leg. soit que l'on ne se plaigne que lorsqu'on espère at

tendrir. Pag. 150, lin. 1, pro, et de la farine de seigle délayée et bouillie, leg.

et de la farine de seigle délayée en bouillie.

Indices suppeditabat Wolfius; Historicum alterum; alterum Latinitatis Selectæ : recepimus utrumque fidenter, accommodatum tamen editioni nostræ, quæ complementum inde legitimumque finem accipiat.

. Denique Cæsarum imagines, ex vetustissimis ac probatissimis nummis depromtas, imperatoris cujusque vitæ præfiximus.

In hoc autem toto opere concinnando, ut superius diximus, in prioribus acquiescendum fuit editionibus, quas quidem comparare nobis licuit, inque iis, quæ separatis scriptis viri docti ediderunt. Quam ob rem a longo inde tempore ad omnes, qui Suetonii aliquam partem tractarent, libellos valde attendimus, et quæcumque judicii vel novitate, vel veritate notabilia viderentur, convertimus in rem nostram. Nec mediocriter nos juverunt Observationes Mulleri, Scholæ Cizensis Rectoris, in publicum emissæ anno 1804, et Waltheri, Lycei Torgaviensis subrectoris, quæ anno 1813 prodierunt. Neque tacenda est ea, quam secum communicatam a Mullero testatur vir cl. Baumgartenius, editio Plantiniana anni 1596, a Petro Scriverio procurata, ad cujus marginem vir doctus varietatem notavit codicis , de quo ipse initio libri ita scripsit:

[ocr errors]

a Cæsares Suetonii contuli cum Cod. MS. membranaceo, ex bibliotheca Nic. Jos. Foucault, comitis consistoriani, bonæ notæ, sed admodum recenti; in cujus fine legebatur: JA. DE HOLLANDIA ROMÆ, 1444. XX. FE. FINIVIT. Græca deerant relicto spatio.

De reliquis Suetonii scriptis idem eodem loco: « Librum de Grammaticis et Rhetoribus contuli cum antiqua editione, in cujus calce exstabat: Impressum Florentiæ apud Sanctum Jacobum de Ripoli, MCCCCLXXVIII, anno 1738, mense Aprili et Majo in bibl. Senatus Lipsiensis, » Ac de hac quidem editione, satis ea nota et commemorata etiam a Bipontinis in notitia literaria de Suetonio Tranquillo, pag. XVI, dicere non attinet. Codicis autem transscribere varietatem omnem abstinuimus, quum librarium, quicumque ille fuerit, negligenter prorsus in hoc negotio versatum fuisse satis appareat, multis tamen locis optimorum codd. lectionem isto confirmari, breviter monentes, nonnullis singularem quoque neque ineptam exhiberi.

Accessit item huic editioni commendatio ex editione Casauboni, anni 1611, quæ in bibliotheca Cizensi servatur, ob annotationes a Thoma Reinesio margini adscriptas, quarum specimen Mul

lerus Observationibus supra memoratis ipse olim adjunxerat. Sunt eæ maximam partem historicæ, partim aliorum scriptorum locos, partim Gruteri inscriptiones aliaque monumenta comparantes, quæ interdum nihil attinebant ad Suetonium; neque tamen, quæ nova et singularia Reinesius subinde admonuerat, Baumgartenius vir cl. commemorare neglexit. Ante oculos quoque habebat Jo. Frederici Reitzii Dictata in Suetonii Augustum et Tiberium, calamo excepta, quæ typis exscribenda non putavit. Reitzius enim (ut fit, quando docemus viva voce) modo antiqua Romanorum instituta paulo uberius exponit, modo curiosius verborum usum et grammaticam etymologiam indagat, multaque immiscet, quæ a magistro ex cathedra addi solent, sed editioni non conveniunt. Cæterum inde etiam varia desumpta sunt, quæ præ cæteris utilia videbantur, eo majoris æstimanda, quod in paucorum tantum conspectum venerant.

Neque tacenda videntur alia auxilia, quæ contulit vir cl. J. F. DE LA HARPE, e quibus maxime memorare libet: 1° editionem Lugdunensem, 1648, in folio (ut aiunt), cum Beroaldi, Sabellici, Egnatii , Erasmi animadversionibus. 2° editionem Variorum in-8°, cum commentariis Torren

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »