Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

tenuitatem cum bonâ famâ,* quàm abundantiam cum infamiâ. Neque est mirandum quòd ita ignotus sim pluribus. Cæteri architecti rogant et ambiunt, ut architectentur: mihi autem à præceptoribus est trādītum; oportere eum, qui curam alicujus rei suscipit, rõgari, non verò rogare. Vitruv. præstat. l. vi.

CAPUT VII.

Ea viatica paranda sunt, quæ cum naufrago enatent.

1. Aristippus philosophus Socraticus, de quo suprà, interrogatus quid differret sapiens ab insipiente? Mitte, inquit, utrumque ad ignotos: et disces. Quæ responsio, quàm vera esset, ipsius exemplo probātum est. Cùm ejectus naufragio in littus Rhodiorum, animadvertisset geometricas figūras; exclamavit primùm; Bene sperēmus,† damīci, hominum enim vestīgia conspicio. Deinde in oppidum Rhodum contendit, et recta gymnasium devenit, ibique de philosophiâ disputans, magnis muneribus est donatus; ita ut vestitum, et quæ opus essent ad victum, præstaret iis, qui unà naufragium fecerant. Cùm deinde comites ejus in patriam reverti cupientes, interrogâssent eum quidnam vellet domum renunciari, mandavit dicerent: Ejusmodi possessiones et viatica‡ liberis parari à parentibus oportere, quæ etiam è naufragio unà possent enatare. Namque ea sunt vera præsidia vitæ, quibus neque fortunæ iniquitas, neque publicarum rerum mutatio, neque belli vastatio potest nocēre. Diog. Laërt. in Aristip. Vitruv. præfat. l. vi.

2. Theophrastus homines hortando, ut docti potius essent, quàm fortunæ considerent, prædicabat: Doctum solùm ex omnibus, neque in alienis locis peregrinum esse, neque, amissis familiaribus et necessariis, inopem omicorum: sed in omni civitate civem censeri: adversosque fortunæ casus posse despicere. Ibid.

Sancītum erat legibus Græcorum, ut parentes omnes à liberis alerentur. Athenienses verò illos tantùm parentes

* Cum bona fama ;-with a good reputation.

+ Bene speremus-conspicio; let us take courage, friends, for I see traces of men.

Viatica; every thing preparatory to a journey or voyage.

alī à filiis jubebant, qui eos artibus erudissent. Etenim fortuna facillimè adĭmit hominibus munera, quæ dedit: disciplinæ verò cum animis conjunctæ, nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitæ. Itaque ego, inquit Vitruvius, maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes, me erudiendum curaverunt. Ibid.

3. Multi ex iis Atheniensibus, qui, acceptâ magnâ elade in Siciliâ, domum reverti sospites potuêre, adiêrunt Euripidem, se ei salutem suam debēre confitentes; dixeruntque alios fuisse emissos'è vinculis, quòd edocuissent dominos suos quædam ipsius carmina, quæ memoriâ tenuĕrant: alios, qui post adversam pugnam errabant per agros omnium egeni, fuisse cibo et potu recreatos propter decantātes ejus versus aliquos. Erant quippe Siculi præ cæteris Græcis studiosissimi atque appetentissimi tragœdiārum Euripidis : quarum si quid afferretur ab iis qui in insulam appellebant, illud avidè arripiebant, lætique secum invicem communicabant. Quinetiam memoriæ proditum est, cum navis Caunia, quam lembi prædatorii premebant, ad Siculum littus confugisset; Siculos primò nōluisse eam recipere: at ubi interrogati Caunii* au nôssent Euripidis carmina, se nôsse responderunt, tum verò liběrum eis receptum patuisse. Plut. in Niciâ.

CAPUT VIII.

Literæ ornamenta hominum sunt et solatiu.

1. Si non tantus fructus perciperetur ex liberalium artium studiis, quantum percipi constat, sed ex his delectatio sola peteretur; tamen hæc animi remissio judicanda esset libero homine dignissima. Nam cæter neque temporum omnium sunt, neque ætatum, neque locōrum. Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent; delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Cicer. pro Archiá, n. 16.

Si tempus in studia conferas, omne vitæ fastidium efft. *Caunii; persons belonging to the city Caunus.

+ Quantum-constal; as it appears, is gained.

gĕris, nec noctem fiĕri optabis tædio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus. Senec. de Trang. c. 3.

2. Videmus literas et ingenuas artes non solùm beatæ vitæ oblectationem esse, sed etiam levāmentum miseriarum. Itaque multi cùm in potestate essent hostium, multi in custodiâ, multi in exilio, dolōrem suum literis levavērunt. Demetrius Phalereus, cum è patriâ pulsus esset injuriâ, contulit se Alexandriam ad Ptolemæum regem; multaque præclara in illo calamitoso otio scripsit. Dicitur eum monuisse regem, cujus hospitio utebatur, ut conscriptos de regno imperioque libros sibi compararet atque perlegeret: Quia, inquiebat, quæ amici non audent monere reges, hæc in libris scripta sunt. Cicer. de fin. l. v. n. 53. Plutarch. Apoph.

3. Quamdiu respublica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque ferè omnes suas conferebat Cicero, et plus operæ ponebat in agendo, quàm in scribendo. Cùm autem dominatu unius Julii Cæsaris omnia tenerentur; non se angoribus dedidit, quibus fuisset confectus, nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum sceleratorum, quibus omnia redundabant, urbe relictâ rura peragrabat, abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Cùm verò nihil agĕre animus ejus non posset, neque vellet languēre eam solitudinem, quam ipsi afferebat necessitas, non voluntas; existinavit molestias honestissimè deponi posse, si se ad philosophiam retulisset, cui adolescens multum temporis tribuerat, discendi causa: omne studium curamque convertit ad scribendum atque ut qui antea occupatus profuerat eīvibus suis, aliquid quoque iis prodesse posset otiosus; elaboravit ut doctiores fierent et sapientiores: pluraque brevi tempore eversâ republicâ scripsit, quàm multis annis eâ stante scripserat. Sic paruit virorum sapientum præcepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpĕre ex his ipsis si quid insit boni. Cicer. 2 Offic. n. 2. et 3. 3 Offic. n. 1. etc. 1 Tusc. n. 5.

4. Doctrinæ studia et optimè felicitatem extollunt, et fåcillimè minuunt calamitatem : eademque et ornamenta hominum maxima sunt, et solatia. Senec, ad Polyb. c. 36.

Quia-seripta sunt; because, said he, those things, of which their friends do not dare to admonish kings, are written in their books.

Ipse Dionysius junior,* cùm tyrannide excidisset, interrogātus quid Plato philosophiaque ipsi profuissent: Ut inquit, tantam fortunæ mutationem æquo animo feram. Plut. Apoph.

Est gaudium mihi, inquit Plinius, et Solatium in literis : nihilque tam lætum est, quod non per has lætius fiat: nihil tam triste, quod non per has sit minùs triste. Itaque in infirmitate uxōris, et amicorum periculo aut morte turbatus, ad studia, unicum dolōris levāmentum, confugio: quæ præstant ut adversa patientiùs feram. Plin. l. viii. Epist. 19.

CAPUT IX.

Quæ in scientiæ studio sint vitanda.

1. Duo vitia vitanda sunt in cognitionis et scientiæ studio, naturali sanè et honesto. Unum ne pro cognitis habeamus incognita, bisque temerè assentiamus. Quod vitiam effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit et tempus et diligentiam ad considerandas res. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnam operam conferunt in res obscuras atque difficiles, easdemque nou necessarias. Quibus vitiis declinatis, quod operæ curæque ponetur in rebus honestis et cognitione dignis, id jure laudabitur. Cicer. 1 Offic. n. 18.

Si quis tamen ita teneatur discendi studio ut eos deserat quos tutari debet; ab officio discedit, et à justitiâ, quæ in hominum tuendis commodis maximè cernitur, et contemplationi cognitionique rerum anteponenda est. Quod optĭmus quisque judicat, et re ipsa ostendit. Quis est enim tam cupidus perspiciendæ rerum naturæ, ut, si ei subitò allatum sit periculum aliquod patriæ, propinquorum, amicorum, euif subvenire possit, non statim abjiciat res cognitione dignissimas? n. 153.

2. Cupĕre omnia seire, cujuscumque modi sint curiosorum est: duci verò cupiditate scientiæ ad magnarum rerum contemplationem, summorum virornm esse est putandum. Cicer. 5. de fin. n. 49.

* Dionysius junior; this Dionysius is called junior, i.e. younger; his father is denominated major, i.e. the elder. These terms are used for the sake of distinguishing them.

† Cui--possit; against which he can give assistance.

li operosè agendo nihil agunt, qui in literarum inutilium studiis dētinentur. Ecce Romanos quoque invasit studium supervacua discendi. Cujus errores ista minuent? cujus cupiditates prement? quem fortiorem, quem justiorem, quem liberaliorem facient? Senec. de Brev. c. 13, 14.

Cùm gloriaretur quidam quòd multa didicisset; dixit ei Aristippus: Sicut qui plurima comedunt, non meliùs valent, quàm qui sumunt necessaria; sic erudīti habendi sunt, non qui plurima legerunt ac didicerunt, sed qui utilia. Diog. Laërt. in Arist.

3. Anniceris Cyrenæus magnificè de se sentiebat ob artem equitandi, et curruum regendorum peritiam. Võlens igitur specimen artis Platōni exhibere, juncto curru multos cursus eircumēgit in Academiâ,* sic servans primam orbitam arenæ impressam à rotis currûs sui, ut ne tantillùm quidem ab eâ declinaret. Obstupuêre omnes rei miraculo, et aurīgam ad ecelum laudibus extulêre. Uni Platoni talis peritia reprehensione potiùs, quàm gloriâ digna visa est; dixitque: Fieri non posse, ut, qui curam impenderet adeò diligentem rebus tam exilibus, et nullius utilitatis, ea non negligeret, quæ essent multò põtiōra, et verè digna admiratione. Elian. l. ii. c. 27.

Quædam supervacua est artis imitatio, quæ vanum laborem habeat. Qualis illius fuit, qui continuè et sine frustratione in acum infĕrēbat grana multa cicĕris ex spatio distante missa. Quem cùm spectâsset Alexander, donâsse eum dicitur ejusdem legūminis modio. Quod quidem præmium fuit illo opere dignissimum. Quintil. l. ii. c. 21. Turpe est difficiles habere nugas,

Et stultus labor est ineptiarum.

Mart. 1. ii. Epig. 86.

Histrionum, gladiatorum, equorum studio occupatus et obsessus adolescentum animus, quantulum loci bonīs artibus relinquit! De Corr. Eloq. c. 9.

4. Etiamsi longa homini vita suppeteret, tempus parcè dispensandum esset ut sufficeret necessariis. Nune que dementia est, supervacua discere in tantâ egestate temporis? Seneca, Ep. 48.

Non tam benignè et liberaliter tempus natūra nobis dědit, nt liceat aliquid ex illo perdere. Vide tamen quantùm

Academia; this word here signifies a place near Athens, adorned with spacious walks and lofty trees.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »