Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Nihil enim* legit: quod non excerperet. Dicĕre etiam solebat, nullum esse librum tam malum, ut non aliquâ parte posset prodesse. Plin. l. iii. Ep. 5.

3. Pueri legant et discant non modò quæ diserta sunt, sed magis quæ honesta. Itaque non tantùm auctores eligendi, sed etiam partes opěris. Nam et Græci licenter quædam seripsêre, et Horatium in quibusdam nolim interpretari. Quintil. l. i. c. 14.

Lacedæmonii libros poëtæ Archilochi jusserunt ex suâ civitate exportari, quòd eorum lectionem arbitrabantur parum verecundam ac pudicam. Nōluērunt enim câ liběrōrum suorum animos imbui, ne plùs moribus noceret, quàm ingeniis prodesset. Valer. l. vi. ex. 1.

CAPUT XVII.

Bibliotheca ad publicum et privatum usum comparetur,. non ad ostentationem.

1. Antiquissima, cujus ad nos memoria venerit, Bibliotheca,t ea est, quam exstruxit apud Ægyptios rex Osy mandias, et cujus in fronte inscripta erant hæc verba: uxs 2тgov, hoc est, medica animæ officina. Diodor. l. i.

Pisistratus tyrannus, qui studia literarum plurimùm fovit, dicitur primus comparâsse Athenis libros disciplinarum liberalium publicè præbendos ad legendum; quorum numerum ipsi Athenienses deinde studiosiùs auxerunt. Sed Xerxes potītus Athenis, urbe ipsâ præter arcem incensâ, abstulit, asportavitque ad Persas omnem illam librorum cōpiam. Muftis autem pòst annis Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, eosdem libros referendos Athenas curavit. A. Gell. l. vi. c. 17.

Ingens postea numerus librorum in Ægypto à Ptolemæis regibus conquisītus et comparatus est, ad millia ferme voluminum septingenta. Sed ea omnia (aut saltem quadringenta millia, teste Senecâ) in urbe Alexandriâ confla grârunt bello inter Cæsarem et Pompeii liberos. Lib. de Trang. C. 9.

Nihil enim-excerperet; for he read nothing, from which he did not make extracts. + Bibliotheca; a library.

Bibliothecam Ægyptiacam instruxerat Ptolemæus Philadelphus tum profanis libris, tum etiam saeris petītis è Judæa. Nam cùm ejus aures faina Hebrææ sapientiæ tětigisset; misit Eleazaro Judæorum summo pontifici dona multa, et epistolam, quâ orabat, ut divinos libros ad se mittendos curaret cum idoneis hominibus à quibus in linguam Græcam ex Hebræa verterentur. Ut regis votis ac prěcibus satisfaceret Eleazarus, misit selectos è singulis tribubus senos viros seniores, utriusque linguæ peritissimos: à quibus facta est illa celeberrima sacrorum librorum interpretatio, quæ Septuaginta* Interpretum vocatur. Præerat autem Ptolemæi bibliothecæ vir factis et scriptis illustris, Demetrius Phalereus, quem Athenis pulsum rex benignè exceperat. Joseph. l. xii. c. 2.

2. Primus librorum copiam Romam advexit Æmilius Paulus, devieto rege Macedonum Perseo, cujus thesauros ne aspicere quidem dignatus est: libros verò filiis suis, quia erant literarum studiosissimi, asportandos permisit. Deinde Lucullus è Ponticâ præda plures congessit. Nam reges Attalici literarum amore capti, egregiam bibliothecam ad communem utilitatem et delectationem Pergămi instituerant. Isidor. Plut. in Emil. Vitruv. l. vii. in præfat.

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit, eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adjectas, vēlut ad Musarum ædem, veniebant maxime Græei, tempusque ibi jucundè inter se traducebant, ab aliis euris liberi. Sæpe cum iis versabatur Lucullus, et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat. Plut. in Lucul.

In Tusculano cùm essem, inquit Cicero, vellemque è bibliothecâ Luculli puĕri quibusdam libris uti; vēni in ejus villam, ut eos ipse, sicut solebam, inde proměrem. Quò cùm venissem, M. Catonem, quem ibi esse neseieram, vidi in bibliothecâ sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris. Erat enim in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat: quippe qui reprehensionem inanem valgi non reformidans, in ipsâ curiâ soleret legere sæpe, dum senātus cōgeretur. Itaque magis tum in otio, maximâque voluminum copiâ, videbatur quasi helluo librorum, si hoc verbo in *Septuaginta, etc. This account of the origin of the septuagint version of the Hebrew scriptures, is considered fictitious by the best Sec Reinhardt's Opuse. Academica.

critics.

tam præclarâ re uti licet. Tum ego Catoni: Certè, Cato, totam hanc copiam jam Lucullo nostro notam esse oportebit. Nam his libris eum mālo, quàm reliquo ornātu villæ delectari. Etatem quidem video: sed infici tămen jam debet iis artibus, quas si, dum est tener, combiberit, ad majora věniet paratior. Cie. 3 de fin. ñ. 7%

3. Quàm studiosus comparande ornandæque bibliothecæ ipse Cicero fuerit, patet ex multis ejus epistolis ad Atticum. Tu, vělim, des operam, ut quamprīmum habeamus ea, quæ te nobis emisse et parâsse scribis: et cogites quemadmodum bibliothecam nobis conficere possis. In tuâ humanitate positam hǎbēmus spem omnem delectationis, quam, cùm in otium venerimus, habere volumus. Ego quotidie magis, si quid mihi è forensi labōre temporis datur, in literis conquiesco. Summum me librorum studium těnet, sicut odium jam cæterarum rerum. Bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem invēnĕris. Nam ego omnes meas vindemiolas eò reservo, ut illud subsidium seneetūti părem. Noli desperare fore ut libros tuos facere possim meos. Quod si assequor, supero Crassum divitiis, atque omnium agros, lucos, prata contemno. i. Ep. 3. 6. 8. 9. 20.

Lib.

4. Comparandorum librorum impensa liberalissima est. At in ea hăbendus modus. Quid prosunt innumerabiles libri, quorum dominus vix totâ vitâ suâ indices perlēgit? Onĕrat discentem turba; multòque satiùs est tradĕre te paucis auctoribus, quàm errare per multos. Nunc plerisque literarum ignaris libri non studiorum instrumenta sunt, sed ædium ornamenta. Parētur itaque quantum satis sit librorum, nihil in apparatum. Honestiùs, inquis, in libros impensas effundam, quàm in vasa pretiosa pictasque tabulas. Vitiosum est ubique, quod nimium est. An ignoseas homini aptanti armaria cedro atque ebõre, et inter tot millia librorum escitanti, cui voluminum suorum frontes maximè placent titulique? Apud desidiosissimos videbis quidquid orationum historiarumque est, et teeto tēnus extructa loculamenta. Sicque sacrorum opera ingeniorum in speciem tantùm et cultum parietum comparantur. Senee. de Tranquil. c. 9.

* Viliosum est; that is always faulty, which is extravagant.

Indoctum gloriantem bibliothecâ ridet Ausonius hoc epigrammate:

Emptis quòd libris tibi bibliotheca referta est,

Doctum et grammaticum te, Philomuse, putas ? Hoc genere et chordas, et plectra, et barbita conde : Mercator hodie, cras citharedus eris. Epig. 43,

CAPUT XVIII.

Memoria augetur curâ, negligentiâ intercidit.

4. Omnis disciplīna memoriâ maximè constat, frustraque docemur, si quidquid audimus, præterfluit. Quidam eam naturæ modò munus esse existimaverunt: sed ipsa excolendo, sicut alia omnia augetur. Imò nihil æquè vel augetur curâ, vel negligentiâ intercĭdit, quàm memoria. Quint. b. xi. c. 2.

Maxima et una memoriæ augendæ ars, exercitatio est et labor. Quare puĕri, quorum tenacissima memoria est, statim quam plurima ediscant: et quæcunque ætas operam juvandæ studio memoriæ dăbit, devoret initio tædium illud scripta et lecta sæpius revolvendi, et quasi eundem cibum renandendi. Quod ipsum fieri potest leviùs, si primum pauca cœperimus ediscere, tum quotidie aliqua accessio fiat. Quint. l. ii. c. 2.

2. Quantùm naturâ, studioque valeat memoria, testis est vel Themistocles, quem constat unum intra annum optimè locutum esse Persice: vel Mithridates, cui notæ fuerunt duæ et viginti linguæ earum, quibus imperabat, nationum : vel Crassus ille dives, qui, cùm Asiæ præesset, sic tenuit† quinque Græci sermōnis differentias, ut jus euique redderet eâdem linguâ, quâ quisque postulasset: vel Cyrus denique, quem omnium militum tenuisse nōmina traditum est. Quinetiam dicitur Theodectes protinus reddidisse semel auditos quamlibet multos versus.

Memoriam in Themistocle fuisse ferunt singularem, ita ut quæcunque audierat aut vīderat, hærerent animo. Ita

Omnis-constat; all progress in learning depends principally upon the memory.

+ Sic tenuit-differentias; was so well acquainted with the five dialects of the Greek language.

que cùm Simonides, sive quis alius, se ei traditurum polliceretur artem memoriæ aliquam, quæ recens inventa erat : Oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam quæ nolo: Oblivisci non possum quæ volo. Cié. 4 Acad. 2. 2 fin. 104. Etiam oblivisci quod scis, interdum expědit.

P. Syrus.

3. Seneca rhetor hoc scriptum reliquit de suâ memoriâ. Cùm senectus mihi jam fecerit multa desideranda, oculorum aciem retŭderit, aurium sensum hebetaverit, nervorum firmitatem infrēgerit; in memoriam maximè incurrit. Hane aliquando in me sic flōruisse non nego, ut non tantùm ad usum sufficeret, sed usque in miraculum procederet. Nam et reddebam duo millia nominum, quo ordine erant dieta: et plures quàm ducentos versus, qui singuli à singulis condiscipulis dati erant, referebam; ab ultimo incipiens usque ad primum. Nec tantùm velox erat mihi memoria ad complectenda quæ vellem: sed etiam firma ad continenda quæ acceperat. Itaque sine cunctatione etiam nunc profert quasi modò audita, quæcunque apud illam aut puer aut juvēnis deposui. Imminuta tamen est ætate, et lougâ desidiâ, quæ juvenilem quoque animum dissolvit. Nam si qua ei commīsi intrà annos proximè elapsos, sic perdidit, ut, etiamsi sæpius ingerantur, toties tanquam nova audiam. Sen. Lib. i. controv.

Hortensius in auctione persēdit totum diem; et vespere recensuit omnes res, et pretia, et emtores ordine suo, ita ut in nullo falleretur. Ibid.

Quīdam recitātum à poëta carmen novum, suum esse dixit, et protinus memoriâ recitavit: cùm ille, cujus carmen erat, hoc facere non posset. Ibid.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »