Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

quidem consul, sed à fide justitiâque discessit, qui imperatorem suum in invidiam falso crimine adduxerit. Sallust. Jugurth. c. 64. Cic. 2. Off. ib.

3. Alter quoque Marius, cognomento Gratidianus, boni viri officio functus non est. Cum præter esset, et tribuni plebis collegium prætorum* adhibuissent, ut res nummaria communi sententiâ constitueretur; conscripserunt communiter edictum, constituerunque, ut omnes simul prætores ac tribuni post meridiem ad populum accederent, renuneiaturi edictum illud, quod videbatur futurum gratissimum omnibus civibus. Cæterit quidem, alius alio, discessere : Marius à subselliis in rostra rectè ivit, idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Ea res ei apud populum magno honori fuit: omnibus vicis statuæ erectæ, ad eas thus, et cerei incensi. Quid multa? Nemo unquam multitudini fuit carior. Cic. ibid.

4. Conturbantur non nunquam homines in deliberatione, cùm id, in quo violatur æquitas, videtur non ita magnum; illud autem commodum, quod ex eo paritur, permagnum videtur. Sic Gratidiano videbatur non ita turpe, præripere collegis et tribunis plebis popularem gratiam; valde verò utile vidēbatur consulem hac ratione fieri: quod sibi tunc proposuerat. At honestate dirigenda est utilitas ; et quod turpe est, nunquam utile debet videri. Quid igitur ? Possumus ne Gratidianum virum bonum judicare? Nihil profectò minùs cadit in viram bonum, quàm præripere aliis gloriam, aut gratian fallere. Nulla res tânti est, nec commodum ullum tam expetendum, ut propterea vir bonus ab officio discedat, et fidem ae justitiam violet. Nunquam enim est utile peccare, quia semper est turpe: et quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile. Cic. ibid. n. 64.

Damnum appellandum est cum malâ famâ lucrum. P. Syrus.

5. Themistocles, vietis navali prælio Persis, dixit Athenis in concione, se habere consilium reipublicæ salutare, sed illud vulgari non oportere: postulavitque ut populus daret aliquem quicum communicaret. Datus est Aristides.

*Collegium prætorum; the college or assembly of prætors. See Adams' Rom. Antiq. p. 128.

+ Cæteri-discessere; the rest, indeed, departed, each one to a different place.

Hunc ille monuit, classem Lacedæmoniorum, quæ subducta erat ad Gytheum portum, clam incendi posse: docuitque hac ratione frangi quoque posse opes Lacedæmoniorum, cum quibus de Græciæ principatu contendebant Athenienses. Quod Aristides cùm audivisset, ad concionem expectatione suspensam rediit, dixitque: Perutile videri consilium quod Themistocles afferret: sed minimè honestum esse. Athenienses, quod honestum non esset, id quoque non esse utile judicaverunt: et, auctore Aristide, repudiaverunt eam rem, quam ne audierant quidem. Ubi nunc in uno inveneris eum amorem honesti, qui tunc populi 'universi fuit ? Cic. 3 Offic. 49. Valer. l. vi. c. 5. Livius, 1. iv. c. 6.

CAPUT IX.

REESE LIBRARY

OF THE

(UNIVERSIT

Qui adipisci veram gloriam voles, justitiæ fitigatur

officiis.

Cic. 2 Offic. n. 43.

1. Facilimè ad res injustas quisquis impellitur, cui est animo principatus et gloriæ nimis cupido. Nihil verè honestum et gloriosum esse potest, quod justitiâ vacat : et nemo gloriam injustitiâ et immanitate est consecutus. Cic. 1 Offic. 62, &c.

An eos aliquid veræ laudis adeptos putas, qui exitio multarum gentium clari, non minores fuêre pestes mortaJium, quám inundatio et conflagratio? Agebat infelicem Alexandrum furor aliena devastandi. Non contentus paterno regno, arma toto orbe circumferebat, et nihil intactum relinquebat, immanium ferarum modo, quæ plùs, quam exigit fames, mordent. Cùm ei civitas quædam offerret partem agrorum, et dimidium rerum omnium: Eo, inquit. proposito, veni in Asiam, non ut id acciperem quod dedissetis: sed ut id haberetis quod reliquissem. Senec. 3 Quæst. in prooem. Ep. 94. 53.

2. Ubi ad fines Scytharum vincendo pervenit, unus ex eorum legatis hæc ei inter alia multa dixit, quibus ejus injustitiam et ambitionem arguerit: Quid nobis tecum est? Nunquam terram tuam attigimus. An non licet, nobis qui in

vastis sylvis vivimus, ignorare quis sis, et unde venias? Nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Major fortiorque es fortasse, quàm quisquam: tamen alienigenam dominum pati nemo vult. Gloriaris te ad persequendos latrones venire, ipse omnium gentium latro. Lydiam cepisti, Syriam occupăsti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petîsti: jam etiam ad pecora nostra avaras manus porrigis. Quid tibi divitiis opus est, quæ te esurire cogunt, ita ut quò plura habes, eò acriùs, cupias quæ non habes? Denique si Deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem homo es; id quod es, semper esse te cogita. Q. Curt. l. vii. c. 8.

Eleganter et veraciter Alexandro illi magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam cùm rex hominem interrogâsset, quo jure mare infestaret? ille liberâ contumacia: Eodem, inquit, quo tu orbem terrarum: sed quia id ego exiguo navigio facio, latro vocor; tu, quic magná classe, imperator. S. Aug. l. iv. de Civit, c. 4. ex Cic.

CAPUT X.

Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

1. Alexander Severus in expeditionibus bellicis aperto tabernaculo prandebat et eœnabat, militarem cibum, cunctis videntibus atque gaudentibus sumens. Circumibat prope cuncta tentoria, et neminem abesse à siguis patiebatur. Si quis de viâ in agros cujusquam deflexisset, aut fustibus subjiciebatur in conspectu ejus, aut virgis, aut multæ pecuniariæ, aut saltem verbis castigato ipse dicebat ; Visne* hoc in agro tuo fieri, quod facis in alieno? Usurpabatque sæpius quod à quibusdam sive Judæis sive Christianis audierat, aut per præconem inclamari jubebat, quum aliquem puniret: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quam sententiam usque adeò dilexit, ut et in palatio et in publicis operibus præscribi juberet. Lamprid. in A. Sever.

C. 51.

2. Ab alio expectes, alteri quod feceris. P. Syrus.

Syracusis pulsus à Dionysio tyranno Dion, petierat Megaram. Ubi cùm Theodorum principem hujus urbis domi

* Visne-alieno; are you willing that this should be done in your feld, which you are doing in that of another person.

convenire vellet, neque admitteretur, diu ante fores retentus; dixit comiti suo: Patienter hoc ferendum est: forsitan enim et nos, cùm in gradu dignitatis nostræ essemus, aliquid tale fecimus. Quà tranquillitate animi ipse sibi conditionem exilii placidiorem reddidit. Valer. l. iv. c. 1

3. Vulpes ad cœnam dicitur ciconiam
Prior invitâsse, et illi in patinâ liquidam
Possuisse sorbitionem, quam nullo modo
Gustare esuriens potuerit ciconia:
Quæ vulpem quum revocâsset, intrito cibo
Plenam lagēnam posuit: huic rostrum inserens
Satiatur ipsa, et torquet convivam fame :
Quæ cùm lagenæ frustrà collum lamberet,
Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
Sua quisque exempla debet æquo animo pati.
Phædr. l. i. Fab. 26.

CAPUT XI.

Injuriam pati satiùs est quàm facere.

Agis Lacedæmoniorum rex ultimus, ex insidiis captus, et indictâ causâ ab Ephoris* damnatus, cùm ad laqueum abduceretur, conspiceretque quendam ex ministris flentem: Desine, inquit, ó homo, meam vicem flere. Nam sic inique et contra leges moriens, superior feliciorque sum iis qui mihi vitam eripi jubent. Hæe locutus, ultro collum laqueo induit. Plut. Apoph.

Athenienses, quos multis beneficiis affecerat, ingratos experts Phocion, in conscionem prodiit, et sapientissimè dixit: Malo à vobis, Athenienses, malum accipere, quàm ipse vobis malum inferre. Ælian. 1. ii. e. 16,

CAPUT XII.

Quod meum non est, redeat ad dominum.

Pythagoricus quidam emerat à sutore calceos, rem magnam,† non præsentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam, pretium soluturus. Quam cùm clausam inve* Ephoris; the Ephori were magistrates of Sparta invested with very great authority.

Rem magnam; a great quantity.

nisset, et ostium diu pulsaret, fuit qui diceret. Quid per dis operam tuam? Sutor ille, quem quæris, elatus et combustus est. Quod nobis molestum esse potest, qui in æternum nostros amittimus: tibi minimè, qui scis futurum ut ille renascatur. Quibus verbis jocabatur in Pythagoricum, qui metempsychosim, hoc est migrationem animarum in alia corpora, fieri credebat. At philosophus noster tres aut quatuor denarios,§ quod pretium calceorum attulerat, non invitus domum retulit, subinde manu concutiens. Deinde cùnt intellexisset arrisisse sibi illud lucellum; reprehendens hane suam non reddendi tacitam voluptatem, ait ipse sibi; Sutor ille tibi vivit. Tu redde quod debes. Rediit ergo ad eandem tabernam, et per claustrum, quâ parte rimam invenit, quatuor denarios inseruit ae misit, pœnas à se exigens improba cupiditatis, ne alieno assuesSenec. 7 benef. c. 20, et 21.

ceret.

CAPUT XIII.

Verbis non minùs, quàm factis, fit injuria.

Maledicus à malefico non distat, nisi occasione. Quint. 1. xii. c. 9.

Fame damna majora sunt, quàm quæ æstimari possint. Livius l. iii. c. 92.

*Fuit qui diceret; there was a person present who said.

+ Elatus et combustus est; is carried away and burned. Cremation, i. e. burning dead bodies, as well as burying them in the earth, was practised among the Romans.

Metempsychosis, etc. See Class. Dict. Art. Pythagoras.

Denarios; a Roman coin, equal in nominal value to 8 pence of English money, at one time of the Roman government, and 7 pence at another.

Pretium calceorum. A difficulty arises in this narration from finding that a large quantity of shoes was purchased for so small a sum as three or four denarii. But the difficulty is removed when we consider that the real value of money is very different from its nominal value. Those thirty pieces of silver for which Judas betrayed his master mere Roman denarii. If thirty of these denarii would induce Judas to become traitor, and were afterwards sufficient to buy a field for the burial of strangers, there is no difficulty in supposing that three or four of these denarii would purchase a large quantity of shoes.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »