Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Nihil est tam volucre quàm maledictum: nihil facilius emittitur, nihil citiùs excipitur, nihil latiùs dissipatur. Cicer. pro Planc. n. 57.

Providendum est in primis, ne sermo noster indicet vitium aliquod inesse in moribus nostris. Quod maximè solet evenire, cùm joco, aut seriò, de absentibus, detrahendi causâ, maledicè contumelioseque dicitur. Cicer. 1 Offic.

n. 134.

Absentem qui rodit amicum,

Qui non defendit alio culpante, solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis,
Fingere* qui non visa potest, commissa tacere

Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Horat. l. i. Sat. 4.

Lingua est maliloquax mentis indicium malæ.
Difficilem oportet aurem habere ad crimina.
In judicando criminosa est celeritas.
P. Syrus.
Cæca invidia est, nec quidquam aliud seit, quàm de-
trectare virtutes. Livius, l. xxxviii. c. 49.

2. Cùm Mardonius Xerxem ad bellum Græcis inferendum excitaret, deprimendo eorum in armis virtutem, iisque detrahendo; Artabanus ei respondit longâ oratione, in quâ hæc dixit de alienæ famæ detractione seu calumniâ. Res est teterrima alienæ famæ detractio: in quâ duo sunt qui injuriam faciunt, unus cui injuria fit. Qui enim detrahit, injurius est, quòd accusat non præsentem. Injurius quoque est qui credit detrahenti, antequam rem compertam habeat. Sic absenti fit duplex injuria: ab altero enim insimulatur ut malus, ab altero talis temerè putatur. Herodot. l. vii.

CAPUT XIV.

Ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.

1. Cùm duobus modis, vi aut fraude, fiat injuria; fraus quasi vulpeculæ videtur, vis leonis: sed fraus odio digna majore. Injuria autem nulla capitalior est, quàm eorum, qui, cùm maximè fallunt, dant operam ut viri boni videCicer. 1 Offic. n. 23.

antur.

*Fingere-caveto; he who can invent things which he has never seen; he who cannot keep secrets, is of a black character; do you, Roman, beware of him.

Bonitatis verba imitari, major malitia.

Malus bonum ubi se simulat, tune est pessimus. P.Syrus. C. Canius, éques Romanus, homo nec infacetus, et satis litteratus, cùm se contulisset Syracusas, otiandi causâ; dictitabat se emere velle hortulos aliquos, quò invitare amicos, et ubi oblectare se sine interpellatoribus, posset. Quod cùm pererebuisset; Pythius quidam, qui argentariam faciebat Syracusis, dixit ei, hortos quidem suos non esse venales, sed licere illi uti iis, si vellēt, ut suis. Et simul invitavit eum in hortos ad cœnam in posterum diem. Cùm ille promisisset, tum Pythius, qui, ut argentarius, erat apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se vocavit, et ab his petivit, ut ante hortulos suos postridiè piscarentur.

Ad cœnam tempore venit Canius. Opiparè paratum erat convivium: cymbarum ante oculos multitudo: piscatorum quisque, quod ceperat afferebat: ante pedes Pythii pisces abjicebantur. Tum Canius: Quæso, inquit, quid est hoc, Pythi? tantumne piscium, tantumne cymbarum? Et ille: quid mirum? inquit. Quidquid est piscium Syracusis, in hoc loco est: hic aquatio: hâc villâ isti carere non possunt. Incensus Canins cupiditate, contendit á Pythio ut hortos venderet. Gravatè ille primò rem accipere est visus. Impetrat tandem Canius. Emit hortos homo cupidus et locuples, tanti quanti voluit Pythius, et emit instructos negotium conficit.

Invitat in hortos Canius postridie familiares suos: venit ipse maturè: cymbam nullam videt. Quærit ex proximo vicino, num feriæ quædam piscatorum essent, quòd nulles videret? Nulla* quod sciam, inquit ille, hodie piscatorum feriae sunt: sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset. Stomachari Canius. Sed quid face1et? Nondum enim erant latæ leges adversus eos qui dolo malo agerent. Cic. 3 Offic. n. 14.

3. Omnes aliud agentes, aliud simulantes, ut Pythius, perfidi, improbi, malitiosi sunt. Nam ex omni vitâ simulatio dissimulatioque tollenda est. Et ratio postulat ne quid insidiosè, ne quid simulatè, ne quid fallaciter fiat. Itaque vir bonus, nec ut emat meliùs, nec ut vendat, quidquam simulabit aut dissimulabit. Si verò vir bonus est is

* Nulla-feriæ sunt; I do not know, says he, that there is a holiday of the fishermen today.

1

qui prodest quibus potest, nocet nemini; a num non facilè reperiemus. n. 60. 68. 64. Quædam video, propter depravationem neque more turpia haberi, neque jure civili sa turæ lege sancita sunt. n. 69.

CAPUT XV.

Improbi hominis est mendacio fallere.

Cicero pro Muræn. n. 62.

1. Vera dicere, justum est; mentiri verò, injustum. Plato de Justo.

In virum bonum non cadit mentiri emolumenti sui causâ. Cic. 3. Offic. 81.

Qui mentitur, fallit quantum in se est. Vir bonus præstare debet ne mentiatur. A. Gell. l. x. c. 11.

Volumus viros fortes et magnanimos, eosdem esse bonos, et simplices, veritatis amicos, miniméque fallaces. Quæ virtutes ad justitiam pertinent. Itaque Aristides apud Athenienses, et Epaminondas apud Thebanos, tam alieni á mendacio et tam veritatis diligentes fuisse traduntur, ut ne joco quidem unquam mentirentur. Et Atticus ille, qui cum Cicero vixit conjunctissimè, mendacium neque dicebat, neque pati poterat. Illum* odi, aiebat Achilles, æque ac portas Plutonis, qui aliud quidem recondit in mente, aliud verò dicit. Cic. Offic. n. 63. Plut. in Arist. C. Nepos in Epam. et in Attic. Plut. II. 1. ix. ver. 310.

2. Quid est in quo maximè elaborare debemus ? Ut mens sit justa, oratio mendacii expers. Hoc viri boni proprium est, nihil á veritate alienum loqui ut et nihil á justitiâ alienum exsequi. M. Anton. I. iii. sect. 16. et l. iv.

sect. 33.

Qui injustè agit, impiè agit. Cùm enim natura homines ediderit, ut sibi invicem prosint, nec ullâ ratione obsint; qui hoc naturæ placitum violat, adversùs eam est impius. Eadem natura veritas quoque nuncupatur; estque prima omnium, quæ vera sunt, causa. Itaque qui sciens volensque mentitur, impiè agit: quia fallendo injustè agit. Idem, l. ix. sect. 1.

* Illum-Plutonis; I hate him, said Achilles, equally as I hate the gates of Pluto.

60

Quod verum, simplex, sincerumque est, id naturæ hominis est aptissimum. Cic. 1 Offic. n. 13.

3. Assuesce dicere verum et audire. Sen. Ep. 68.

Assuefaciendi maximè sunt pueri, ut vera dicant: mentiri enim servile est, et omnium hominum odio dignum vitium. Eâdem sententiâ dixit Apollonius: Illiberale est mentiri: ingenuum veritas decet. Plut. de Educ. puer. Philos. in epist. Apoll.

Illiberalis et sordidus vulgò putatur quæstus eorum, qui emunt à mercatoribus quod statim divendant: quia nihil solent proficere, nisi admodum nentiantur. Nec verò quicquam est tarpiùs vanitate, id est, mendacio. Cicer. 1 Offic. n. 150.

Persæ liberos suos à quinto anno ad vicesimum, tria edocebant; equitare, sagittas areq mittere, vera loqui. Turpissimum apud eos habebatur mentiri. Secundùm menda

cium, in proximo turpitudinis loco ponebant æs alienum : maximè quòd qui ære alieno obstringitur, mendacio obnoxius esse soleat, et plerumque verba pro re dare. Herod. l. 1:

Justitiam quoque liberi Persarum edocebantur à pueritiâ. Ac quemadmodum pueri in Græciâ in scholas itabant, literarum liberaliumve artium discendarum causâ : sic apud Persas pueri scholas frequentabant, ad accipiendam justitiæ disciplinam. Quam quidem ut citiùs et certiùs discerent, non solùm eorum auribus præcepta justitiæ inculcabantur, sed etiam docebantur justas ferre sententias de iis, quæ inter ipsos exoriebantur, controversiis, et legitimas pro cujusque delicti modo peenas irrogare. Itaque bonam diei partem impendebant publici justitiæ præceptores in audiendis dijudicandisque puerorum disceptationibus. Xenoph. 1. i. Cyrop.

[ocr errors]

4. Hoc consequuntur mendaces, inquiebat Aristoteles, ut, quum vera dixerint, non illis credatur. Similiter Cicero dixit: Mendaci homini ne verum quidem dicenti, credere solemus. Diog. Laërt. in Arist. Cic. 2 de divin. n. 146.

Iis, qui peccârunt, non facilê delicti venia conceditur, sì interrogati deprehendantur mendaces. Xenoph. l. iii. Cyrop. Quid interest inter perjurum et mendacem? Qui mentiri solet, non longè abest à perjurio. Quem ego, ut mentiatur inducere possum, eum facilè exorare potero, ut pejeret. Ut *Mendaci-colemus ; we are accustomed not to believe a liar, even when he speaks the truth.

pœna à Diis immortalibus perjuro constituta est, sic et mendaci. Cicer. pro Rosc. Comoed. n. 46.

Veritas sermo est simplex. Ammian. l. xiv.

Veritas vel mandacio corrumpitur, vel silentio. Ibid.

1. xxxi.

CAPUT XVI.

In vitio est, qui non obsistit, si potest, injuria.

1. Injustitiæ genera duo sunt; unum eorum qui inferunt injuriam; alterum eorum, qui non propulsant, si possunt, ab iis quibus infertur. Neque enim is tantùm in vitio est, qui injustè facit impetum in quempiam, aliquâ animi perturbatione incitatus; sed etiam qui non obsistit, si potest, injuriæ. Cicer. 1 Offic. n. 23.

2. Hominihus plures solent esse causæ prætermittendæ defensionis aliorum, deserendique officii. Nam inimicitias, aut laborem, aut sumptus suscipere nolunt nonnulli; quidam negligentiâ, pigritiâ, inertiâ præpediuntur; alii suis quibusdam studiis occupationibusve sic impediuntur, ut desertos esse patiantur eos, quos tutari debeant. Hi omnes, dum altero genere injustitiae vacant, in alterum incidunt. Communi enim utilitati nou serviunt, et in vitæ societatem nihil conferunt studii, nihil operæ, nihil facultatum. n. 27.

3. Apud Egyptios legibus cautum erat, ut, si quis iter. faciens videret quempiam à latronibus circumveniri, aut aliquid injuriæ perpeti, nec ei auxilium ferret, cùm posset, morte damuaretur. Si opem dare non posset; rem deferre ad judices et injuriæ auctorem accusatione persequi jubebatur. Quod facere si neglexisset, plagis mulctabatur, et triduum carebat cibo. Diod. Sic. l. ii.

Si is qui injuriam non propulsat ab aliis cùm potest, injustè facit; qualis habendus est is, qui non modò non repellit, sed etiam adjuvat injuriam ? Quidam è Græcia Romam attulerunt falsum testamentum L. Minutii Basili eupletis hominis. Quod ut faciliùs pro vero accipi posset, scripserant hæredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines ejusdem ætatis potentissimos; qui cùm illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius culpæ in conscribendo testamento conscii essent; alieni facinoris mu

[ocr errors]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »