Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

pusculum non repudiaverunt. Graviter deliquisse mihi quidem videntur, qui etiam veras hæreditates consequuntur, si sint blanditiis et simulatâ amicitiâ quæsitæ. Cicer. l. iii. Offic. c. 18.

CAPUT XVII.

Inhumanum verbum est ultio.

1. Non ulcisci decet, ut vulgus putat, neque malefacere cuiquam hominum, quodcunque ab aliis ipse passus fueris. Nullo enim modo injuria facienda est. Plato in Critone.

Sunt quædam officii adversùs eos servanda, á quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio an non satìs sit eum, qui te lacesserit, injuriæ suæ pœnitere, ut et ipse ne quid tale posthac committat, et cæteri sint ad injuriam tardiores. Cic. Offic. l.

i. c. 11.

Ignoscere hominum est, ubi eum pudet, cui ignoscitur. P. Syrus.

Veteres Romani, acceptâ injuriâ, malebant ignoscere, quám persequi. Et plus penè auxerunt imperium pareendo victis, quám vincendo. Sallust. Catil. c. ix. Livius, l.

XXX. c. 42.

Omnibus noxis veniam dare se dicebat Cato Major, præterquam suis. Plut. in Cat. maj.

Ignoscito sæpe alteri, nunquam tibi. P. Syrus.

2. Beneficia beneficiis repensare honestum est non autem injurias. Illic, vinci turpe est: hic, vincere. Ultio inhumanum verbum est, licèt malâ consuetudine pro justo receptum. Quám pulchrum est, hominem, velut nulli penetrabilem telo, nullis injuriis, nullis contumeliis perstringi! Ultio doloris confessio est. Catoni minori in balneo quidam os percussit, ignorans: quis enim illi sciens fecisset injuriam? Homini deinde satisfacienti Cato, Non memit, inquit, me percussum. Non excanduit, non vindicavit injuriam. Meliùs esse putavit non agnoscere, quám vindicare. Nihilne, inquies, mali ex impunitâ hominis petulantiâ ortum est ? Imò multum boni. Cœpit ille Ĉato

nem nosse et mirari. Magni animi est injurias despicere. Senec. l. ii. de irà, c. 32. l. iii. c. 5.

Quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas

Ultio Juven. Satir. xiii. ver. 189.

Ille magnus et nobilis est, qui, more magnæ feræ, latratus minutorum canum securus exaudit. Sæpe satiùs fuit. dissimulare, quám ulcisci.

3. Cùm Cumani* Pittaco vinctum tradidissent hominėm á quo filius ejus fuerat interfectus; illum impunitum dimisit, hæc præfatus; Venia ultione melior est: illa namque mitis est ingenii, hæe ferini. Simili sensu dixit Musonius philosophus; Feræ, non hominis, est, quærere quomodo morsum pro morsu, malum pro malo reddat. Stobæus Serm. xix.

Non oblitus erat Aristides, Themistoclem sibi diu clam aut apertè fuisse adversatum in administrandâ republicâ.. Noverat quoque se ejus maximè operâ pulsum fuisse in exilium. At ostendit quám alieno ab ultione animo esset, cùm deliberaretur de ipso Themistocle è civitate ejiciendo testarum suffragiis. Opportuna certè oblata erat expetendæ vindictæ occasio. Nihil tamen ab eo aut dictum aut factum est, quod nocere posset inimico. Et ut priùs ei non inviderat florenti opibus et rerum gestarum gloriâ, sic tum noluit premere periclitantem, et eo dejecto exultare. Plut. in Themist.

T. Pomponius Atticus nullas inimicitias gessit, quòd et lædebat ipse neminem, et, si quam injuriam acceperat,. malebat oblivisci, quàm ulcisci. C. Nepos in Attic. c. 11. Magnanimo injuriæ remedium oblivio est. P. Syrus. Adrianus multos in privatâ vitâ inimicos expertus erat, quorum injurias, ubi imperator factus est, adeò neglexit, ut uni, quem capitalem habuerat, diceret: Evasisti Spart..

c. 17.

Vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. Livus, l. xl. c. 46.

4. Cum Dion expugnasset Syracusas, quas ab impotenti tyrannorum dominatu liberare cupiebat; Heraclides et Theodotus, infensi ejus hostes, se ultrò dedidêre, culpam,

Cumani; the inhabitants of Cuma, a town of Eolia, in Asia

Minor.

fatentes, orantesque, ut benignior in ipsos esset, quàm ipsi in cum fuerant. Admonuerunt quoque decere Dionem, qui multis aliis virtutibus ornatus esset, iræ imperare, et ultionis cupidum nou esse. Hæc illis precantibus et mouentibus hortabantur amici Dionem, ne improbis hominibus, funestarum turbarum auctoribus, parceret: sed eos militum furori permitteret. Tum Dion: Ceteris, inquit, ducibus atque imperatoribus plerùmque sola belli et armorum exercitia cordi sunt; mihi verò, qui plurimum temporis in Academiâ consumsi, cura fuit id discere, ut iram, ultionem, invidiam, pertinaciam, et alias hujusmodi pestes possim vincere: cujus victoria argumentum certum est non in amicos et viros bonos benignitas, sed erga iniquos et infensos inimicos placabilitas et lenitas. Heraclidem superare mihi animus est non potentia et prudentiâ, at humanitate et justitia: in his enim virtutibus vera fortitudo, magnitudo, gloria posita. est: cùm miles, aut saltem fortuna, sibi vindicet partem gloriæ bello quæsitæ. Quòd si Heraclides et invidius, it infidus, et malus est: ideone Dionem oportet virtuti suæ labem inurere iræ impotentiâ? Lege quidem humanâ definitum est, eum minùs peccare adversus justitiam, qui acceptam injuriam ulciscitur, quàm qui prior infert; at naturâ utrumque ab eadem animi infirmitate proficiscitur. Nullius porrò hominis tam aspera tamque effera est improbitas, quæ non possit frequentibus beneficiis mansuescere et expugnari. His usus rationibus Dion, Heraclidem et Theodotem missos-faeit. Plut. in Dion.

CAPUT XVIII.

Injuriæ beneficiis vincuntur speciosiùs quàm mutuo odio pensantur. Valer. l. iv. c. 2.

1. Usque ad ultimum vitæ finem non desinemus communi bono operam dare, adjuvare singulos, opem ferre etiam inimicis. Senec. de otio.c. 28.

Optimus injuriam ulciscendi modus est, ne similis sis eam

Ceteris-cordi sunt; to other generals and commanders, says he, for the most part, the practices of war and arms afford pleasure. Cordi sunt is a Latin idiomatic expression, signifying literally, are to the heart, i. e. afford pleasures

inferenti. Contemnit me quisquam ipse viderit. Ego mihi cavebo, ne quid contemptu dignum vel egisse vel dixisse deprehendat. Odit me quisquam ipse viderit. At ego mitis esse et benevolus cuique pergam; et huic etiam ipsi qui me odit, errorem ostendere paratus ero, non contu meliosè neque ut patientiam meam ostentem, sed benignè et ingenuè interiùs enim me ita affectum esse, oportet, ut ipsi Dii videant me eum esse qui nihil indignè ægréve feram. M. Anton. l. vi. c. 6. l. xi. c. 13.

Amico noli maledicere, ac ne inimico quidem inquiebat Pittacus. Diog. Laërt. in Pittac.

Laudante quodam Cleomenis dictum, qui interrogatus, quodnam esset boni regis officium, responderat, Amicis bene, inimicis male, facere: Quanto rectius erat inquit, Socrates, amicis benefacere, ex inimicis autem amicos facere? Plut. Apoph.

Sie invicem vivendum esse, dicebat Pythagoras, ut non ex amicis inimicos, verum ex inimicis amicos faciamus. Diog. Laërt. in Pythag.

2. M. Marcellus, cùm de es consulatum tune gerente Siculi questum Romam venissent ultro de illis in senatum admittendis retulit, querentesque de se patienter sustinuit. Improbatis à patribus querelis eorum, clementer excepit orantes ut ab eo in clientelam reciperentur: nullas adver aus illos inimicitias exercuit, et per reliquam vitam illis benefacere non destitit. Plin. l. iv. c. 1. Plut. in Marcell.

Cùm è carcere atque ipsâ urbe Atheniensium profugisset. orator Demosthenes, respexit aliquos ex inimicis eitato cursu vestigia sua subsequentes, et latebras pavidus quæsivit. At illi eum sæpius nomine compellatum tandem assecuti, oraverunt ut, posità formidine, pecuniam acciperet, quam domo ei attulerant in viaticum et subsidium; adhortatique sunt né casum ferret acerbiùs. Quibus Demosthenes : Quomodo, inquit, possum non graviter ferre, me câ urbe carere, ubi tales inimicos habeam, quales alibi amici inveniri vix queant? Plut. in Demosth.

3. Magni animi est, injurias in summâ potentiâ pati : Nec quicquam est gloriosius principe impunè læso. Senec. 4 de Clem. c. 20.

Cicero hanc laudem eximiam Cæsari tribuit, quod nihil * Questum; a supine from queror to complain, and joined with venissent as a verb of motion.

[ocr errors]

oblivisci soleret, nisi injurias. Omnium victor regressus in urbem, omnibus, qui contra se arma tulerant, iguovit. Simultates omnes, occasione oblatâ, libens deponebat. Ultro ac prior scripsit C. Calvo post famosa ejus adversum se epigrammata. Valerium Catullum, cujus versiculis famam suam laceratam non ignorabat, adhibuit cœnæ. C. Memmii suffragator in petitione consulatûs fuit, licèt asperrimæ fuissent ejus contra se orationes. Cicer. pro Ligar. n. 25. Patercul. l. ii. c. 56. Sueton. in Cæs. c. 73.

Vespasiani, inter cætera bona, illud singulare fuit, inimicitias oblivisci: adeo ut Vitellii hostis sui filiam locupletissimè dotaverit, et viro splendidissimo in matrimonium dederit. Ferebat quoque patienter contumelias, iis, ut erat facetissimus, dictis, jocularibus respondens. A. Vict. Epit.

G. 17.

CAPUT XIX.

Justitia victrix odii.

1. Cn. Domitius tribunus plebis M. Scaurum principem eivitatis in judicium populi Romani vocaverat, iratus quòd ab eo in augurum collegium non fuisset cooptatus. Cùm opprimendi inimici summo studio flagraret; servus Scauri ad eum noctu pervenit, promittens se instructurum ejus accusationem multis et gravibus domini criminibus. At Domitius nefario indicio servi perfidi uti noluit. Continuò enim et suis auribus obduratis, et indicis ore clauso, comprehendi hominem et ad Scaurum deduci jussit. Sicque in infes to accusatore justitiâ odium vicit. Hunc Domitium deinde populus, tum hane ob causam, tum propter alias virtutes, libentiùs et consulem et censorem et pontificem maximum fecit. Valer. l. vi. c. 4.

2. Non minùs insigne justitiæ specimen dedit L. Crassus in nobili illâ accusatione, quam adversus Carbonem instituit, annos natus unum et viginti. Nam cùm scrinium rei, plura continens quibus facilè opprimi posset, allatum ei fuisset ab illius servo; signatum, ut erat, remisit ad illum cum servo catenato, nolens causam obtinere alienâ fraude ac perfidiâ.

* Augurum collegium; the college of augurs of Rome was founded by Romulus and consisted at first of three persons, but the num ber was afterwards increased to fifteen.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »