Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

erit: Et ne captivi, quos rex remiserat, gratis reciperentur, totidem pro his Tarentinorum Samnitumque remissi sunt ad Pyrrhum. Eutrop. l. ii. A Gell. l. iv. c. 8. Plutarch.

in Pyrrho. Valer. l. iv. c. 13. Livius, l. xxxiv. c. 4.

lisdem ferme temporibus, ut refert Justinus, simile huic totius populi continentiæ exemplum fuit, quorumdam legatorum Romanorum. Nam missi à senatu in Ægyptum legati, cùm ingentia sibi à Ptolemæo rege missa munera sprevissent; paucos post dies ad cœnam invitatis aureæ coronæ datæ sunt, quas illi receptas postero die statuis regis imposuerunt. Justin. l. xviii. c. 2.

CAPUT XXIV. *

Etiam hosti fides servanda.

1. Si temporibus adductus aliquid hosti cùm jurejurando promiseris, est fides servanda. Est enim jusjurandum affirmatio religiosa: et id tenendum est, quod affirmatè, quasi Deo teste, promiseris.

Primo Punico bello M. Attilius Regulus, cùm consnl iterum in Africâ captus esset à Pœnis; Romam ad senatum missus est, juratus se Carthaginem rediturum, nisi impetrâsset ut Pœnis redderentur captivi nobiles quidam. In senatum venit, mandata exposuit, et primùm ne sententiam ferret recusavit, dicens, se, quoniam in hostium potestatem venerat, jam non esse senatorem. Deinde jussus expromere quæ patriæ conducere arbitrabatur, non modò non censuit captivos Pœnos esse remittendos, verùm etiam dissuasit, negavitque utile esse eos reddi; quia adolescentes essent et boni duces, ipse verò jam confectus senectute. Cujus cùm valuisset auctoritas; captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, nec eum Romæ retinuit caritas patriæ

et suorum.

Neque verò tum ignorabat Regulus, se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci: sed jusjurandum conservandum putabat. Itaque tum cùm vigilando aliisque cruciatibus necabatur, erat in meliore causâ, quàm si domi remansisset senex captivus, perjurus consularis.* Ni

*Consularis; a man of consular dignity. This title was given to all who had held the office of consul.

si senatui auctor fuisset retinendorum Romæ captivorum Pœnorum, essent profectò redditi, et ita incolumis in patriâ restitisset: sed quia id patris non utile putavit, ideireo sibi honestum esse credidit et sentire illa et pati.

Ex totâ hâc laude Reguli, inquit Cicero, unum illud est admiratione dignum, quòd captivos Pœnos retinendos censuerit. Nam quòd rediit, nobis nunc mirabile videtur: illis quidem temporibus aliter facere non poterat. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad astringendam fidem jurejurando arctius majores nostri esse voluerunt. Cic. 1 Offic. n. 13. 3 Offic. 26, 27, 31.

2. Octo Romanorum millia post Cannensem pugnam* in Penorum manus venerant. Cum Annibal illis redimendi se copiam fecisset, decem elegerunt, qui Romam ad senatum irent. Nec Pœni pignus aliud fidei ab eis postulârunt, quám ut jurarent se in castra redituros, nisi à senatu impetrâssent captivos redimi. Quum egressi è castris essent, unus ex iis minimè Romani ingenii homo, in castra paulò pòst reversus, quasi aliquid esset oblitus, ante noctem comites assecutus est. Hâc arte se jurejurando solutum putabat. Et erat verbis, re non erat. Livius, l. xxii. c. 2. 58. Cic. 1 Offic. n. 40. 3 Offic. n. 32.

Legatis captivorum in senatum introduetis, eorum prineeps M. Junius multa dixit cur captivi redimendi essent, et ad movendam patrum misericordiam nihil omisit. Ubi finem dicendi fecit, extemplo clamor flebilis est sublatus ab eå virorum et mulierum turbâ quæ ad fores curiæ stabat; manusque ad curiam tendebant, orantes, ut sibi patres, liberi, conjuges, fratres, cognati, redderentur. Consulti ex ordine senatores decreverunt captivos non esse redimendos, cùm id parvâ pecuniâ fieri posset; ut esset insitum militibus Romanis aut vincere aut mori. Quum triste responsum redditum esset, mista cujusvis generis hominum turba cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuta est. Unus è legatis, qui propter fallacem reditum in castra se jurejurando exsolutum putabat, domum abiit. Quod ubi innotuit, relatum ad senatum est. Omnes decreverunt, ut ille veterator et callidus comprehenderetur, et custodibus publicè datis, ad Annibalem reduceretur.

* Post Cannensem pugnam; after the battle of Cannæ a small village of Apulia in Italy.

cantur.

3. Existunt sæpe injuriæ calumniâ quàdam, et malitiosâ pactionum interpretatione, Quo in genere multa pecUt ille peccavit, qui, cùm triginta dierum induciæ essent pactæ cum hoste, nocte populabatur ejus agros: quòd, inquiebat, dierum induciæ pacta essent, nom noctium. Cic. 1 Offic. n. 33.

*

Cùm Q. Labeo pactus esset cum rege Antiocho, quem bello superaverat, ut ab eo dimidiam classis partem acciperet; ferunt omnes ejus naves medias secuisse, ut regem totâ classe privaret. Valer. l. vii. c. 3.

Idem Labeo à senatu Romano datus arbiter Nolanis et Neapolitanis de finibus agrorum terminandis, cùm ad locum venisset, separatim cum utrisque est locutus, monuitque ne cupidè agerent, sed ut regredi, quàm progredi, mallent. Id cùm utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est, quod populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem, non dijudicare est. Quocirca in omni re fugienda est talis solertia. Cic. ibid.

CAPUT XXV.

Jusjurandum colito.

1. Jusjurandum optimè coles, si eo nec frequenter utaris, nec temerè; sed in rebus tantum necessariis aut gravissi mis adhibeas. Invenient autem juramenta tua fidem apud eos qui audient, si ita vixeris, ut iis persuasum sit, nihil tibi sive jurato sive injurato videri veritate sanctius in rebus mortalium. Hierocles in carm. Pythag.

Jurandi consuetudine in perjurium facilè prolabimur. Contrâ cùm parcè juratur, sanctè juratur.

Jurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit. Quintil. l. ix. c. 2.

Jusjurandum refuge, si possis, prorsùs: si minùs, cùm licet. Cùm enim jusjurandum Deum citet testem eorum quæ dicuntur; parum pium et religiosum videtur esse, divinum numen advocare ob res humanas, quarum plurimæ parvæ vilesque sunt. Epic. c. 44. Simplic. in Epict.

2. Jusjurandum si postulabitur duabus de causis dabis : vel ut temetipsum turpi erimine liberes, vel ut amicos à pe*Induciæ; a truce or cessation of arms in time of war.

riculis eripias. Pecuniæ verò causâ per nullum Deum jų rabis, etiamsi id verè facere possis. Isocrat. ad. Den.

Pythagoras discipulis præcipiebat, ut ad jurandum rarò et tardè accederent; se verò dignos præberent, quibus nonjurantibus fides haberetur, propter vitæ integritatem. Itaque Clinias Pythagoricus, cùm trium talentorum muletam jurejurando effugere posset, maluit tantæ pecuniæ damnum facere, quàm jurare: cùm tamen non esset falso juraturus. Diodor. l. vi. Diog Laërt. in Pythag. S. Basil. de legen

dis lib. Gentil.

Quantum honoris ab Atheniensibus tributum est Xenocrati viro sapientiâ pariter ac sanctitate claro! Qui cùm testimonium publicè dixisset, et, ut mos Græcorum erat, ad aras accederet, jurandi causâ se omnia verè retulisse: unâ voce omnes judices, ne is juraret, reclamaverunt: et existimaverunt concedendum esse integritati illius viri, quod non erant sibi postmodum concessuri in dicendâ sententiâ : juramentum enim præstiterunt. Valer. l. ii. c. 10. Cic. pro Balbo, n. 12.

3. Olim, quum hominibus Deorum cura et reverentia esset jurejurando in singulis causis à litigantibus requisito res citò simul et tutò dijudicabantur; nunc verò, quoniam pessimi homines, quorum magna multitudo est, Deos res humanas curare non credunt, aut eos hostiis et blanditiis ita sibi conciliari posse putant, ut liceat impunè vel grandem pecuniam aliis eripere, vel impositam sibi gravem muletam effugere, commutandæ leges sunt. Itaque prudens legum lator in judiciorum disceptatione prohibebit jusjurandum litigantium, ne, si-jurandi licentia cuique detur plures perjuri fiant. Plat. 7. xii. de Rep.

Phryges ab omni abstinebant juramento: ita ut nec ipsi jurarent, nec alios ad jusjurandum adigerent. Nicol. Da

masc.

Rarus fuit priseis Romanis usus jurisjurandi, imò, et testium et signorum in privatis pactionibus: quia vix inveniebatur qui datam fidem falleret. Grotius ex Polyb.

4. Apud Ægyptios perjuri capite muletabantur, ut quii pietatem in Deos violarent, et fidem inter homines tollerent, maximum vinculum societatis humanæ. Diod. Sic. l.i.

Si quis pejeret, à Dís pœnam, ab hominibus dedecus ex-* Phryges; from Phryx, the inhabitants of a country of Asia Minor.

pectet. Latere quidem homines potest: at Deos non potest. Arist. Rhet. c. 18.

Perjurii pœna divina, exitium: humana, dedecus. Cic. 2 leg. n. 22.

Qui juramento hostem circumvenit, fatetur se hominem timere, Deum verò contemnere. Plutarch. in Lys.

Si quis Deorum, ut fingunt poëtæ, per Stygem jurando pejerâsset; per annum totum nihil ambrosia et nectaris degustabat: jacebat leeto affixus, vocis et spiritûs expers, gravi veterno oppressus: novem quoque annos agebat procul à eæteris Diis; non eorum conciliis intererat, non epulis. Hesiod. Theolog. ver. 793.

CAPUT XXVI.

Servis imperare moderatè, laus est.

1. Meminerimus et adversùs infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum : quibus uti debemus; ut mercenariis, ita ut opera exigatur, justa solvantur. Cic. 1 Offic. n. 41.

Servis imperare moderatè laus est: et in mancipio tibi cogitandum est, non quantum illud impunè pati possit, sed quantum tibi permittat æquitas; quæ jubet pareere etiam captivis, et pretio paratis. Cùm omnia licere videantur in servum, quia eum emisti; est tamen aliquid, quod commune jus hominum vetet licere in illum. Nam ejusdem† naturæ est cujus tu. Senec 1 de Clem. c. 10.

2. Quis non oderat Vedium Pollionem, quad murænas sanguine humano saginaret; et servos, si quid deliquerant, in vivarium abjici juberet? O hominem mille mortibus dignum! Cùm aliquando apud eum coenaret Augustus, fregit unus ex servis vas crystallinum. Rapi illum protinus Vedius jussit, et ne vulgari morte periret, objici murænis quas ingens priscina continebat. Evasit è manibus puer, et confugit ad Cæsaris pedes, ne esca piscium fieret.

* Per Stygem; by the river Styx. According to the poets, the waters of this river were held in such veneration by the gods, that an oath by them was inviolable.

* Nam ejusdem-tu; for he is of the same nature of which you

are.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »