Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Motus est novitate crudelitatis Cæsar imperavitque servum dimitti; crystallina autem vasa omnia coram se frangi, et compleri piscinam. Fuit Cæsari sie castigandus amicus; bene usus est potestate suâ. 3 de Irá, c. 40.

3. Superbissima consuetudo circumdedit cœnanti domino stantium servorum turbam. Comedit ille plus quàm capit et ingenti aviditate onerat distentum ventrem; at infelicibus servis non licet movere labra, ne ut loquantur quidem. Nocte totâ jejuni matique perstant. Sic fit ut illi de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. Ep. 47.

Proverbium jactatur; Nobis totidem esse hostes, quot serros. Ipsi eos hostes facimus, cùm obliti homines esse, tanquam jumentis abutimur. Cogitemus illum, quem servum nostrum vocamus, eodem modo ortum esse ac nos, codem frui cœlo, æquè spirare, æquè vivere, æquè mori.

Ami

4. Sic cum inferiore vivas, quemadmodum teeum superiorem velles vivere. Vive cum servo clementer. Comiter quòque et in sermonem et in consilium admitte. eum in foro aut in curiâ tantum ne quæras; si diligenter attenderis, et domi invenies. Virtus nulli præclusa est; omnes admittit ingenuos servos, reges, exules. Non sensum eligit; nudo homine contenta est. Potest servus justus esse, fortis, magnanimus. Dicitur Nicolaus Damascenus, seriptor celeberrimus, maximam in erudiendis famulis curam posuisse, et eos ad morum suorum similitudinem formâsse quotidianâ cum illis vivendi consuetudine. Itaque eos expertus est non deteriores amicis suis. Nicol. Damasc.

5. Ego non ministeriis şervos æstimabo, sed moribus. Quemadmodum stultus est, qui, equum empturus, non ipsum inspicit, sed stratum ejus ac frænos: sic stultissimus est, qui hominem æstimat aut ex veste, aut ex conditione. Servus est sed fortasse liber animo. Servus est: vide, quis nostrum non sit? Alius libidini servit, alius avaritiæ, alius ambitioni, ferè omnes timori. Nulla servitus turpior est quám voluntaria.

Ne te fastidiosi isti superbique domini deterreant, quo minus servis tuis hilarem te præbeas. Colant potiùs te, quàm timeant. Id non debet dominis parum esse, quod Deo satis est, qui colitur et amatur. Non potest amor cum timore misceri. Rectissimè ergo te facere judico, quòd timeri à servis tuis non vis, quòd verborum tantùm castiga

tione uteris. Verberibus muta animalia admonenda sunt.Lacedæmonio cuidam flagris sævienti in servum, Desine, inquit Demonax, te servo tuo similem ostendere. Lucian. in Dem.

Apud Egyptios si quis servum sponte occiderat, eum morte damnari æquè ac si liberum occidisset, jubebant leges, nou respicientes hominis occisi fortunam, sed facinoris atrocitatem. Diodor. Sic. l. 1.

6. Cùm Adrianus imperator stylo oculum servi cujusdam sui vulnerâsset, as postea eum vidisset factum ex illo vulnere unoculum: vocavit ad se, fecitque ei potestatem petendi munus pro amisso oculo. Cùm autem ille miser taeeret; rursus hortatus est Adrianus, ut quidquid vellet peteret. Tum ille negavit se quidquam petere, desiderare autem atque optare oculum quem amisisset. Enim verò quod tandem munus inveniri possit, quo oculus amissus rependatur? Galen. de affect.

7. Româ redeunti mihi, inquit Galenus, itineris comes factus est quidam patriâ Cretensis, vir bonis moribus, in amicos benevolus, et liberalis, sed sie iracundus, ut suis ipsius manibus adversùs servos uteretur. Is furore percitus, quòd servi duo de supellectili suâ interrogati, nihil respondissent, eos in caput ita percussit, ut sanguis multus efflueret. Cùm ipsum deinde facti poenituisset; me manu arreptum introducit in ædes quasdam: deinde lorum porrigens, ubi se ipsum exuit, jubet verberare pro iis, quæ furore nefario, ut ipse vocabat, correptus patraverat. Cùm autem ego, ut par erat,* in risum prorumperem; ille mihi ad genua procumbens, instabat, obsecrabatque, ut ejus precibus annuerem. Ego contrà eò majores risus edebam, quò diutiùs illum perseverantem videbam in proposito ut cæderetur. Tandem promisi me facturum quod petebat, hoe est, ei verbera illaturum, si ipse quoque valde exiguum quiddam, quod ego eram petiturus, mihi vicissim præstaret. Ubi illi conditio placuit, rogavi hominem, ut me quædam dicentem audire vellet Quod ille se facturum æquo ani no dixit. Tum ego longiori sermone illum docui, quemadmodum ratione emendari et coërceri oporteat quidquid est in nobis iracundiæ ac furoris. Et multa attuli ut probarem, non verberibus, sed alio modo peccata esse corrigenda. Cùm ille interea ad seipsum rediisset, longè postea seipso melior effectus est. Galen. ibid.

* Ut par erat; as it was natural.

CAPUT XXVII.

Dominorum benignitas in servos.

1. Antiquissimus Italia rex Saturnus tantæ justitiæ fuisse traditur, ut neque servierit sub illo quisquam, neque aliquid privatæ rei habuerit; sed omnia communia et in divisa fuerint, veluti unum cunetis patrimonium esset. Hæc ætas aurea vocata est. Ad servandam tam felicis temporis memoriam instituta sunt apud Græcos et Romanos Saturnalia,* in quibus dominorum ac servorum jus æquabatur. Imo per eos dies servi habitum herilem sumentes, sedebant ad mensam, dominis ministrantibus, aut unà sedentibus: honores in ædibus gerebant: jus dicebant. Causidici Romæ non veniebant in forum. Clausæ erant scholæ. Gestabantur pilei. Nefas erat pænas à nocentibus exigere, et bellum suscipere. Justin. l. xlv. c. 1. Athen. l. xiv. c. 10. Dio. l. Iviii. Senec. ep. 47. Martial. passim. Macrob. 1 Sat. c. 10.

2. Nonnulli Romanorum servos, quorum fideli operâ usi erant, donabant libertate, numerabant inter amicos, hæredes scribebant. Patet ex Plinii epistolis, quæ fuerit ejus benignitas in manumittendis servis, et in concedendâ testa-menti conficiendi licentiâ: qui dolor de eorum infirmitatibus aut mortibus: quæ cura et solicitudo, ut ægris nihil deesset ad convalescendum ex morbo. Plinius, l. ii. ep. 16. l. v. ep. 19. l. viii. ep. 1. 16.

3. Extant quoque plurimæ Ciceronis epistolæ, quæ declarant ejus solicitudínem de valetudine Tironis servi, quem Patris in Achaiâ ægrum reliquerant; simulque quàm parum propterea sumptui pepercerit, et quàm studiosè eum amicis suis commendaverit. Hæc autem est summa illarum epistolarum.

Paulò faciliùs posse me ferre desiderium tui putavi sed planè non fero. Et quanquam magni interest ad honorem meum, quamprimum ad urbem me venire; tamen peccâsse mihi videor, qui à te dicesserim. Tum hoc tibi persuade, nihil me malle quàm te esse mecum: at si intel

* Saturnalia; a festival in honour of Saturn, instituted in very early times.

liges opus esse te Patris,* convalescendi causâ, paulùm commorari, existima nihil me maile, quàm te valere. Quod maximè conducit valetudini tuæ si feceris, maximè obtemperâris voluntati meæ. Hoc pro tuo ingenio considera. Innumerabilia sunt tua in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia. Omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. Illud, mi Tiro, te rogo, sumtui ne parcas ullâ in re, quâ ad valetudinem opus sit. Scripsi ad Curium daret medico quod dixisses, ut sit studiosior. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. Nihil potest fieri illo humanius, nihil nostrî amantius. Ei te totum trade. A. quoque Varroni, quem tum amantisimum mei cognovi, tum etiam valde tui studiosum, diligentissimè te commendavi: quem omnia facturum confido; recepit enim. Festinare te nolo. Nihil laboro, nisi ut salvus sis. Tuam prudentiam, tuum erga me animum, novi. Seio te omnia facturum, ut nobiscum quamprimum sis. Sed tamen ita velim, ut nihil properes. Quamquam te videre toto animo cupio, tamen te penitùs rogo, me te nisi bene firmum committas per hyemem tam longæ navigationi et viæ. Cura igitur te, et confirma; et cum commodè, et per valetudinem, et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat, qui te non diligat: carus omnibus expectatusque venies. Vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Cic. Ep. ad fam. l. xvi.

Hune Tironem, quem postea manumisit, verè amabat Cicero, ut ipse his verbis scribit ad Atticum: De Tirone video tibi curæ esse. Qui etsi mirabiles utilitates mihi præbet, cùm valet, in omni genere negotiorum vel studiorum meorum; eum ego tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum, quàm propter usum meum. Ad Attic. l. vii. 5. 4. Quam jucunda res est servis, bonos dominos nancisci ; et dominis, servos benevolos! Stobæus, Serm. Ix. ex Eurip. Cùmt stipendia faceret Cato major, in agmine ferebat ipse arma sua. Servus eum unus sequebatur, qui cibaria portabat: cui quidem prandium aut cœnam quamlibet apponenti nunquam succensuisse dicitur, turpissimum esse existimans cum servis ventris causâ rixari: imò eum ipse,

*Patris; from Patræ, arum, the name of an ancient town.

+ Cum-major; when Cato the elder was performing his campaigns, i. e. the duties of his campaigns.

expletis militaribus muneribus, sæpius adjuvit ad coquendos et parandos cibos. In pace reversus ad villam iisdem, quibus servi, operibus vacabat, eidem cum illis mensæ accumbebat, eodem vescebatur pane, atque idem bibebat vinum. In multis aliis rebus tam benignum in servos herum agebat, ut illi ubique prædicarent magnam ejus moderationem, assiduos labores, facetè aut graviter dicta.

Unum tamen fuit in quo Catonis desiderabatur humanitas. Nempe servos, ubi consenuissent, venundandos putabat, neque alendos inutiles. Quod quidem quid aliud erat, quàm servis, sicut jumentis, abuti ? atque existimare, nullam homini cum homine intercedere societatem, nisi questûs causâ? Ego verò, inquit Plutarchus, ne bovem quidem operarium velim domo abigere ob senium, et pecuniolâ* aliquâ venundare, nedum hominem. Exercendâ enim mansuetudine erga bruta animantia assuefacere nos debemus benignitati in homines, quæ latiùs certe patet, quàm constituta legibus justitia? Plut. in. Cat. Maj.

CAPUT XXVIII.

Servorum in dominos fides.

1. Servi, qui domino clementi et benigno usi fuerant, pro domino parati erant porrigere cervicem, et periculum ei imminens in seipsos avertere. Illi, quorum† os non consuebatur, sed quibus sermo erat non solum coram dominis, verùm etiam cum ipsis, in tormentis tacebant. Senec. Ep. 47.

C. Plotius Planeus, à Triumviris Antonio, Lepido, et Octavio proscriptus. latebat. Ab iis, qui latentem quærebant, comprehensi servi ejus, multùm ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit Plancus tam fi. deles tamque boni exempli servos ulteriùs eruciari: sed processit in medium, jugulumque gladiis militum objecit. Hoc mutuæ benevolentiæ inter servos et dominum certamen facit, ut dignus videatur fuisse dominus, qui tam constantem servorum fidem experiretur; et digui servi, qui tam *Pecuniola; a small sum of money.

+ Quorum-consuebatur; literally whose mouth was not sewed together, i. e. upon whom a perpetual silence was not imposed.

[ocr errors]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »