Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

METAMORPHOSEON

LIBER XV.

Pythagora Oratio, ab Esu Carnium dehortans.

FAB. II.

VIR fuit hic ortu Samius: sed fugerat una
Et Samon et dominos; odioque tyrannidis exsul
Sponte erat. Isque, licet cœli regione remotos,
Mente Deos adiit: et, quæ natura negabat
Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.
Cumque animo, et vigili perspexerat omnia cura;
In medium discenda dabat: cœtumque silentûm,
Dictaque mirantûm, magni primordia mundi,
Et rerum causas, et quid natura, docebat;
Quid Deus: unde nives: quæ fulminis esset origo:
Jupiter, an venti, discussa nube tonarent;
Quid quateret terras: qua sidera lege mearent;
Et quodcunque latet. Primusque animalia mensis
Arcuit imponi: primus quoque talibus ora
Docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
Corpora. Sunt fruges: sunt deducentia ramos
Pondere poma suo, tumidæque in vitibus uvæ:
Sunt herbæ dulces: sunt, quæ mitescere flamma,
Mollirique queant. Nec vobis lacteus humor
Eripitur, nec mella thymi redolentia florem.
Prodiga divitias alimentaque mitia tellus

Suggerit: atque epulas sine cæde et sanguine præbet. Carne feræ sedant jejunia; nec tamen omnes.

Quippe equus, et pecudes, armentaque gramine vivunt.
At quibus ingenium est immansuetumque, ferumque,
Armeniæque tigres, iracundique leones,

Cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum scelus est, in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus;
Alteriusque animantem animantis vivere leto!
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
Terra parit, nil te nisi tristia mandere sævo
Vulnera dente, juvat, ritusque referre Cyclopum!
Nec, nisi perdideris alium, placare voracis,
Et male morati poteris jejunia ventris!

At vetus illa ætas, cui fecimus Aurea nomen,
Fœtibus arboreis, et, quas humus educat, herbis,
Fortunata fuit: nec polluit ora cruore.

Tunc et aves tutæ movêre per aëra pennas;
Et lepus impavidus mediis erravit in agris:
Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
Cuncta sine insidiis, nullamque timentia fraudem,
Plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
Victibus invidit, (quisquis fuit ille virorum)
Corporeasque dapes avidam demersit in alvum;
Fecit iter sceleri: primaque e cæde ferarum
Incaluisse putem maculatum sanguine ferrum;
Idque satis fuerat: nostrumque petentia letum
Corpora missa neci, salva pietate fatemur:
Sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
Longius inde nefas abiit: et prima putatur
Hostia sus meruisse mori; quia semina pando
Eruerit rostro, spemque interceperit anni.
Vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras
Ducitur ultoris. Nocuit sua culpa duobus.

Quid meruistis, oves, placidum pecus, inque tuendos
Natum homines, pleno qu fertis in ubere nectar?
Mollia quæ nobis vestras velamina lanas

M

Præbetis: vitaque magis, quam morte juvatis.
Quid meruêre boves, animal sine fraude dolisque,
Innocuum, simplex, natum tolerare labores?
Immemor est demum, nec frugum munere dignus,
Qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
Ruricolam mactare suum: qui trita labore
Illa, quibus toties durum renovaverat arvum,
Tot dederat messes, percussit colla securi.
Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
Inscripsêre Deos sceleri: numenque supernum
Cæde laboriferi credunt gaudere juvenci.
Victima labe carens, et præstantissima forma,
(Nam placuisse nocet) vittis præsignis et auro,
Sistitur ante aras; auditque ignara precantem:
Imponique suæ videt inter cornua fronti,

Quas coluit fruges: percussaque sanguine cultros
Inficit in liquida prævisos forsitan unda.
Protinus ereptas viventi pectore fibras

Inspiciunt: mentesque Deûm scrutantur in illis.
Unde fames homini vetitorum tanta ciborum?
Audetis vesci, genus O mortale? quod, oro,
Ne facite: et monitis animos advertite nostris.
Cumque boum dabitis cæsorum membra palato;
Mandere vos vestros scite et sentite colonos.

Et quoniam Deus ora movet; sequar ora moventem
Rite Deum; Delphosque meos, ipsumque recludam
Æthera; et augustæ reserabo oracula mentis.

Magna, nec ingeniis evestigata priorum,

Quæque diu latuêre, canam. Juvat ire per alta e
Astra: juvat, terris, et inerti sede relictis,
Nube vehi; validique humeris insistere Atlantis:
Palantesque animos passim, ac rationis egentes na
Despectare procul, trepidosque obitumque timentes
Sic exhortari; seriemque evolvere fați.

Euphorbus in Pythagoram, et quod cuncta rerum temporibus mutentur. FAB. III.

O GENUS attonitum gelidæ formidine mortis,
Quid Styga, quid tenebras, quid nomina vana timetis,
Materiem vatum, falsique piacula mundi?.

Corpora sive rogus flamma, seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis.
Morte carent animæ: semperque, priore relicta
Sede, novis habitant domibus vivuntque receptæ.
Ipse ego (nam memini) Trojani tempora belli
Panthoïdes Euphorbus eram; cui pectore quondam
Sedit in adverso gravis hasta minoris Atridæ.
Cognovi clypeum lævæ gestamina nostræ
Nuper Abanteïs templo Junonis in Argis.
Omnia mutantur: nihil interit. Errat, et illinc
Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
Spiritus: eque feris humana in corpora transit,
Inque feras noster: nec tempore deperit ullo.
Utque novis fragilis signatur cera figuris,

Nec manet ut fuerat, nec formas servat easdem;

Sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem

Esse, sed in varia's doceo migrare figuras,

Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
Parcite (vaticinor) cognatas cæde nefanda
Exturbare animas: nec sanguine sanguis alatur.
Et quoniam magno feror æquore, plenaque ventis
Vela dedi; nihil est toto quod perstet in orbe.
Cuncta fluunt: omnisque vagans formatur imago.
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu

Non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen,
Nec levis hora potest: sed ut unda impellitur unda,
Urgeturque prior veniente, urgetque priorem;
Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur:

Et nova sunt semper. Nam quod fuit ante, relictum est:
Fitque, quod haud fuerat: momentaque cuncta novantur.
Cernis et emersas in lucem tendere noctes:
Et jubar hoc nitidum nigræ succedere nocti.
Nec color est idem cœlo, cum lassa quiete
Cuncta jacent media; cumque albo Lucifer exit
Clarus equo: rursumque alius, cum prævia luci
Tradendum Phobo Palantias inficit orbem.
Ipse Dei clypeus, terra cum tollitur ima,
Mane rubet: terraque rubet, cum conditur ima:
Candidus in summo est. Melior natura quod illic
Etheris est, terræque procul contagia vitat.
Nec par aut eadem nocturnæ forma Dianæ
Esse potest unquam: semperque hodierna sequente,
Si crescit, minor est; major, si contrahit orbem.
Quid? non in species succedere quatuor annum
Adspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ?
Nam tener, et lactens, puerique simillimus ævo
Vere novo est. Tunc herba nitens, et roboris expers
Turget, et insolida est; et spe delectat agrestem.
Omnia tum florent: florumque coloribus almus
Ridet ager: neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
Transit in Estatem, post Ver, robustior annus:
Fitque valens juvenis. Neque enim robustior ætas
Ulla, nec uberior: nec, quæ magis æstuet, ulla est.
Excipit Autumnus, posito fervore juventæ
Maturus, mitisque inter juvenemque senemque;
Temperie medius, sparsis per tempora canis.
Inde senilis Hyems tremulo venit horrida passu;
Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
Nostra quoque ipsorum semper, requieque sine ulla
Corpora vertuntur: nec, quod fuimusve, sumusve,
Cras erimus. Fuit illa dies, qua seminą tantum,'
Spesque hominum primæ materna habitavimus alvó.
Artifices Natura manus admovit: et angi

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »