Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Nata, mihi tecum: sed, si modo nomina rebus
Addere vera placet, non hoc injuria factum,

Verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
Tu modo, Diva, velis. Ut desint cætera, quantum est,
Esse Jovis fratrem! quid? quod nec cætera desunt,
Nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido.
Si tibi dissidii; repetat Proserpina cœlum:
Lege tamen certa; si nullos contigit illic
Ore cibos, nam sic Parcarum foedere cautum est.
Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt: quoniam jejunia virgo
Solverat: et, cultis dum simplex errat in hortis,
Puniceum curva decerpserat arbore pomum:
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore su Solusque ex omnibus illud
Viderat Ascapus: quem quondam dicitur Orphne,
Inter Avernales haud ignotissima Nymphas,
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Vidit: et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi, testemque profanam

Fecit avem: sparsumque caput Phlegethontide lympha.
In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit.
Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis;

Inque caput crescit; longosque reflectitur ungues;
Vixque movet natas per inertia brachia pennas;
Fœda fit volucris, venturi nuncia luctus,
Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Sirenes. FAB. IX.

Hic tamen indicio pœnam linguaque videri
Con.meruisse potest. Vobis, Acheloides, unde
Pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
An quia, cum lege et vernos Proserpina flores,
In comitum numero mistæ, Sirenes, eratis?

Quam postquam toto frustra quæsistis in orbe;
Protinus ut vestram sentirent æquora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Optâstis: facilesque Deos habuistis, et artus
Vidistis vestros subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures,
Tantaque dos oris linguæ deperderet usum,
Virginei vultus, et vox humana remansit.

At medius fratrisque sui mæstæque sororis
Jupiter ex æquo volventem dividit annum.
Nunc Dea regnorum numen commune duorum
Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris:

Nam modo quæ poterat Diti quoque mœsta videri,
Læta Deæ frons est: ut Sol, qui tectus aquosis
Nubibus ante fuit, victis ubi nubibus exit.

Pierides in Picas. FAB XII.

FINIERAT dictos e nobis maxima cantus.
At Nymphæ vicisse Deas Helicona colentes
Concordi dixêre sono. Convicia victa
Cum jacerent, Quoniam, dixit,certamine vobis
Supplicium meruisse parum est, maledictaque culpæ
Additis, et non est patientia libera nobis;

Ibimus in pœnas; et, quo vocat ira, sequemur.
Rident Emathides, spernuntque minacia verba;
Conatæque loqui, et magno clamore potervas
Intentare manus, pennas exire per ungues
Adspexêre suos, operiri brachia plumis:
Alteraque alterius rigido concrescere rostro
Ora vident, volucresque novas accedere silvis.
Dumque volunt plangi; per brachia mota levatæ
Aëre, pendebant, nemorum convicia, picæ.
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit,
Raucaque garrulitas, studiumque immane loquendi.

METAMORPHOSEON

LIBER VI.

Procne, Philomela, Tereus, et Itys in Aves. FAB. VIII.

FIN

INITIMI proceres coëunt: urbesque propinquæ
Oravêre suos ire ad solatia reges,

Argosque, et Sparte, Pelopeïadesque Mycenæ,
Et nondum torvæ Calydon invisa Dianæ,
Orchomenosque ferax, et nobilis ære Corinthos,
Messeneque ferox, Patræque, humilesque Cleonæ,
Et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheïa Troezen,
Quæque urbes aliæ bimari clauduntur ab Isthmo.
Exteriusque sitæ bimari spectantur ab Isthmo.
Credere quis possit! solæ cessatis Athenæ.
Obstitit officio bellum, subvectaque ponto
Barbara Mopsopios terrebant agmina muros.
Threïcius Tereus hæc auxiliaribus armis
Fuderat; et clarum vincendo nomen habebat.
Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem,
Et genus a magno ducentem forte Gradivo,
Connubio Procnes junxit. Non pronuba Juno,
Non Hymenæus adest, non illi Gratia lecto.
Eumenides tenuêre faces de funere raptas:
Eumenides stravêre torum: tectoque profanus
Incubuit bubo, thalamique in culmine sedit.
Hac ave sunt juneti Procne Tereusque; parentes
Hac ave sunt facti. Gratata est scilicet illis
Thracia: Disque ipsi grates egêre: diemque,
Quaque data est claro Pandione nata tyranno,
Quaque erat ortus Itys, festam jussêre vocari.

Usque adeo latet utilitas. Jam tempora Titan
Quinque per autumnos repetiti duxerat anni;
Cum blandita viro Procne, Si gratia, dixit,'
Ulla mei est, vel me visendæ mitte sorori;
Vel soror huc veniat: redituram témpore parvo
Promittes socero. Magni mihi numinis instar
Germanam vidisse dabis. Jubet ille carinas
In freta deduci: veloque et remige portus
Cecropios intrat; Piræaqué littora tangit.
Ut primum soceri data copia, dextera dextræ
Jungitur; et fausto committitur omine sermo.
Cœperat, adventus causam, mandata referre
Conjugis; et celeres missæ spondere recursus:
Ecce venit magno dives Philomela parátu;
Divitior forma: quales audire solemus
Naïdas et Dryadas mediis incedere silvis:
Si modo des illis cultus, similesque paratus.
Non secus exarsit conspecta virgine Tereus;
Quam si quis canis ignem supponat aristis:
Aut frondem, positasque cremet fœnilibus herbas.
Digna quidem facies, sed et hunc innata libido
Exstimulat: pronumque genus regionibus illis
In Venerem est. Flagrat vitio gentisque suoque.
Impetus est illi, comitum corrumpere curam,
Nutricisque fidem: nec non ingentibus ipsam
Sollicitare datis; totumque impendere regnum:
Aut rapere, et sævo raptam defendere bello.
Et nihil est, quod non effreno captus amore
Ausit; nec capiunt inclusas pectora flammas.
Jamque moras male fert; cupidoque revertitur ore
Ad mandata Procnes; et agit sua vota sub illis.
Facundum faciebat amor: quotiesque rogabat
Ulterius justo; Procnen ita velle ferebat.

Addidit et lacrymas; tanquam mandâsset et illas.
Proh superi, quantum mortalia pectora cæcæ

Noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
Creditur esse pius: laudemque a crimine sumit.
Quid? quod idem Philomela cupit: patriosque lacertis
Blanda tenens humeros, ut eat visura sororem,
Perque suam, contraque suam, petit usque, salutem.
Spectat eam Tereus; præcontrectatque videndo:
Osculaque, et collo circumdata brachia cernens;
Omnia pro stimulis, facibusque, ciboque furoris
Accipit: et quoties amplectitur illa parentem;
Esse parens vellet: neque enim minus impius esset.
Vincitur ambarum genitor prece: gaudet, agitque
Illa patri grates: et successisse duabus

Id putat infelix, quod erit lugubre duabus.
Jam labor exiguus Phœbo restabat: equique
Pulsabant pedibus spatium declivis Olympi.
Regales epulæ mensis, et Bacchus in auro
Ponitur: hinc placido dantur sua corpora somno.
At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
Estuat: et repetens faciem, motusque, manusque,
Qualia vult fingit, quæ nondum vidit! et ignes
Ipse suos nutrit, cura removente soporem.
Lux erat: et, generi dextram complexus euntis,
Pandion, comitem lacrymis commendat obortis:
Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,
[Et voluêre ambæ, voluisti tu quoque, Tereu,]
Do tibi: perque fidem, cognataque pectora supplex,
Per Superos oro, patrio tuearis amore:

Et mihi sollicita lenimen dulce senectæ

Quamprimum (omnis erit nobis mora longa) remittas. Tu quoque quamprimum, (satis est procul esse sorørem)

Si pietas ulla est, ad me Philomela, redito.
Mandabat; pariterque suæ dabat oscula natæ:
Et lacrymæ mites inter mandata cadebant.
Utque fide pignus dextras utriusque poposcit;

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »