Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Romanæ, habuit: qui positus fortè in statione pontis, quùm captum repentino impetu Janiculum, atque indè citatos decurrere hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens, obtestansque Deûm et hominum fldem, testabatur; nequicquam deserto præsidio eos fugere. Si transitum pontem à tergo reliquissent, jam plus hostium in Palatio Capitolioque, quàm in Janiculo fore. Itaque monere, prædicere, ut pontem ferro, igni, quâcunque vi possent, interrumpant. Se impetum hostium, quantùm corpore uno posset obsisti, excepturum. Vadit indè in primum aditum pontis: insignisque inter conspecta cedentium pugnæ terga, obversis cominùs ad ineundum prælium armis, ipso miraculo audaciæ obstupefecit hostes; duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Lartium ac T. Herminium, ambos claros genere, factisque. Cùm his primam periculi procellam, et quod tumultuosissimum pugnæ erat, parumper sustinuit; deindè eos quoque ipsos exiguâ parte pontis relictâ, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coëgit. Circumferens indè truces minaciter oculos, ad proceres Etruscorum; nunc singulos provocare,nunc increpare omnes, Servitia regum superborum, suæ libertatis immemores, alienam oppugnatum venire. Cunctati aliquandiù sunt, dùm alius alium, ut prælium incipiant, circumspectant; pudor

deindè commovit aciem, et clamore sublato undiquè in unum hostem tela conjiciunt. Quæ quùm in objecto cuncta scuto hæsissent, neque ille minùs obstinatus ingenti pontem obtineret gradu; jam impetu conabantur detrudere virum ; quùm simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tùm Cocles, Tiberine pater, inquit, te sancte precor, hæc arma et hunc militem propitio flumine accipias. Ita sic armatus Tiberim desiluit: multisque super incidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famæ habituram ad posteros, quàm fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita ; agri, quantùm uno die circumaravit, datum. Privata quoque, inter publicos honores, studia eminebant; nam in magnâ inopiâ, pro domesticis copiis, unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit.

NARRATION X.

Mucius Scævola.

(Rom. Hist. Titus L. book 2.)

PORSENNA, not being able to carry Rome by assault, resolves to reduce it by famine. Its terrible ravages were such that the Romans must have sur

rendered but for the seasonable and extraordinary prowess of Mucius Scævola.

C. MUCIUS adolescens nobilis, cui indignum videbatur, populum Romanum servientem quùm şub regibus esset, nullo bello, nec ab hostibus ullis obsessum esse; liberum eumdem populum ab iisdem Etruscis obsideri, quorum sæpe exercitus fuderit: itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primò suâ sponte penetrare in hostium castra constituit: dein metuens, ne si consulum injussu et ignaris omnibus iret, fortè deprehensus à custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortunâ tum urbis crimen affirmante, senatum adiit: Transire Tiberim, inquit, Patres, et intrare, si possim, castra hostium volo: non prædo, nec populationum invicem ultor. Majus, si Dii ju vant, in animo est facinus. Approbant Patres: abdito intra vestem ferro, proficiscitur. Ubi eò venit, in confertissimâ turbâ propè regium tribunal constitit. Ibi quùm stipendium fortè militibus daretur, et scriba cum rege sedens pari ferè ornatu multa ageret, eum milites vulgò adirent: timens sciscitari uter Porsenna esset, ne ignorando regem semetipse aperiret quis esset, quò temerè traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem indè quà per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, quùm concursu ad clamorem facto, comprehensum regii satellites

:

retraxissent, antè tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunæ minas, metuendus magis quàm metuens: Romanus sum, inquit, civis C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui. Nec ad mortem minùs animi est quàm fuit ad cædem. Et facere et pati fortia, Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi: longus post me ordo est idem petentium decus, proindè in hoc discrimen, si juvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo: ferrum hostemque in vestibulo habeas regiæ. Hoc tibi juventus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum prælium timueris. Uni tibi, et cum singulis, res erit. Quùm rex, simul irâ infensus, pericu loque conterritus, circumdari ignes minitabundus juberet, nisi expromeret properè quas insidiarum sibi minas per ambages jaceret: En tibi, inquit, ut sentias quàm vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident: dextramque accenso ad sacrificium foculo injicit: quam quùm velut alienato ab sensu torreret animo; propé attonitus miraculo Rex, quùm ab sede suâ prosiluisset, amoverique ab altaribus juvenem jussisset: Tu verò abi, inquit, in te magis quàm in me hostilia ausus. Juberem macte virtute esse, si pro meâ patriâ ista virtus staret. Nunc jure belli liberum te, intactum, inviolatumque hinc dimitto. Tum Mucius, quasi remunerans meritum: Quandoquidem, inquit, est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris à me, quod

minis nequisti; trecenti conjuravimus principes juventutis Romanæ, ut in te hâc viâ grasMea prima sors fuit: cæteri, ut quique ceciderit primò, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.

saremur.

NARRATION XI.

Revolt of the People, year of Rome 259, and A. C. 493.

(Rom. Hist. Titus L. book 2.)

PORSENNA having made peace, Tarquin strives by his intrigues to raise the people of Latium against the Romans. The bloody battle of Regillum fixes the fate of the Republic. After the extinction of royalty, the nobles and patricians thought them. selves the rulers of the state, and govern with the greatest severity. The people borne down with misery demand the abolition of their debts. The Sen2tor Appius, in place of moderating them excites their murmurs, to which succeeds a general sedition.

BELLUM Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter Patres plebemque flagrabat odio; maximè propter nexos ob æs alienum. Fremebant, se foris pro libertate et imperio dimicantes, domi à civibus captos et oppressos esse: tutioremque in bello quàm in pace, inter hostes quàm inter cives liberta

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »