Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

tem plebis esse. Invidiamque eam suâ spon te gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam, cum omnium malorum suorum insignibus, se in forum projecit. Obsita erat squalore vestis, fœdior corporis habitus, pallore ac macie perempti. Ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tantâ deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiæ decora vulgò, miserantes eum, jactabant. Ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum, cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscitantibus undè ille habitus, undè deformitas, quùm circumfusa turba esset, propè in concionis modum; Sabino bello, ait, se militantem, quià propter populationes agri non fructu modò caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, œes alienum fecisse: id cumulatum usuris, primò se agro paterno avitoque exuisse, deindè fortunis aliis: postremò velut tabem pervenisse ad corpus. Ductum se ab creditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. Indè ostentare tergum fœdum recentibus vestigiis verberum. Ad hæc visa auditaque, clamor ingens oritur. Non jam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. Nexu vincti, solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis voluntarius comes. Multis

passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo, qui fortè Patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt. Nec temperatum manibus foret: ni properè Consules, P. Servilius, et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent.

NARRATION XII. Emigration to Mons Sacer. (Rom. His. Titus L. book 2.)

THE war against the Volsci 1 suspends the domestic dissentions, and causes the Senate to promise the People a redress of all their grievances. But the danger is no sooner passed than they forget their obligations. The People rendered indignant, resolve to forsake Rome and choose another settlement.

PLEBS in Sacrum montem secessit, trans Anienem 2 amnem, tria ab urbe millia passuum. Ibi sine ullo duce, vallo fossâque com

1 The Volsci were a people of Latium, now called the Campania of Rome. Their capital was Terracina or Anaxur, upon the frontiers of the kingdom of Naples.

2 Anienem. The Anio, now the Teveron, is a river which descends from the Tibur or Tivoli Hills, and which flows into the Tiber below Rome.

munitis castris, quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti, neque lacessentes sese tenuêre. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebes violentiam patrum, timere Patres residem in urbe plebem, incerti, manere eam an abire mallent, quàm diù autem tranquillam, quæ secesserit, multitudinem fore? quid futurum deindè, si quod externum interim bellum existat? Nullam profectò, nisi in concordiâ civium, spem reliquam ducere; eam per æqua, per iniqua, reconciliandam civitati esse. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quòd indè oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra, prisco illo dicendi et horrido modo, nihil aliud quàm hoc narrasse fertur. Tempore quo in homine, non, ut nunc, omnia in unum consentiebant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerat, indignatas reliquas partes, suâ curâ, suo labore ac ministerio ventri omnia quæri: ventrem in medio quietum, nihil aliud, quàm datis voluptatibus frui. Conspirasse indè, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent; hâc irâ dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra, totumque corpus, ad extremam tabem venisse. Indè apparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse: nec magis ali, quàm

alere eum; reddentem in omnes corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc quàm intestina corporis seditio similis esset iræ plebis in Patres, flexisse mentes hominum.

Agi deindè de concordiâ cœptum, conces sumque in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus Consules esset, nevè cui Patrum capere eum magistratum liceret.

NARRATION XIII.

Coriolanus,

(Rom. Hist. Titus L. book 2.)

The people having obtained the release of their debts and the creation of two Tribunes, return to Rome. The Magistrates who had been created to preserve the rights of the oppressed, under pretence of securing them to the People, strive to ruin the authority of the Senate. Rome is therefore a continued prey to the most violent agitations.

The Senator who most opposed the schemes of the Tribunes is Martius Coriolanus. Proud of his military exploits, he renders himself odious to the multitude by his arrogance, and the violence of his speaches in the Senate. The people to be revenged of him, doom him to perpetual exile, He, dis

M

regarding the means of his resentment, goes over to the Volsci, and placing himself at their head, marches them to an attack upon Rome.

MARCIUS dux Volscis præfectus quam spem in illo reposuerant nequaquàm fefellit: ut facilè appareret, ducibus validiorem, quàm exercitu rem Romanam esse. Circeios, profectus, primùm colonos indè Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit. Indè in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, 2 novella hæc Romanis oppida ademit. Indè Lavinium 3 recepit: tunc deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebiam, Labicos, Pedum cepit. Postremùm, ad urbem à Pedo ducit: et ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur indè agrum Romanum: Custodibus inter populatores missis, qui Patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia indè inter Patres, plebemque oriretur. Quæ profectò orta esset, adeò Tribuni jam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant; sed externus timor maximum concordia vinculum, quamvis suspectos, infensosque inter se jungebat animos. Id modò non conveniebat; quod Sena

1 Circeios, a city of Latium, now Mount Circello in the country of Rome.

2 Corioli a city of the Volsci.

3 Lavinium, a city of Latium, now called Pratica.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »