Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

put publici consilii, si militaris juventus superfuerit inminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum, relictæ in urbe utiquè perituræ tarbæ ; et, quò id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palàm dicere obituros: nec his Corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

Hæc inter seniores morti destinatos jactata solatja. Versæ indè adhortationes ad agmen juvenum; quos in Capitolium atquè in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum juventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcumque refiqua esset, fortunam. Digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis qui captæ urbis non superesse statuerant exitio; quùm ipsa res, speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros, natosque, cui se fato darent, nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant; magna pars tamen earum in arcem suos prosecutæ sunt, nec prohibente ullo, nec vocante: quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parùm humanum erat. Alia maximè plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tantâ inopiâ frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum; indè

[ocr errors]

urbes

petunt

fini

pars per agros dilapsi, pars timas; sine ullo duce, aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis, exsequentes. Flamen interim Quirinalis, virginesque Vestales, omissâ rerum suarum curâ, quæ sacrorum secum ferenda, quæ (quia vires ad omnia ferenda deerant) relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli asservaturus custodiâ esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere: cætera inter se onere partito ferunt, via quæ sublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas quùm L. Albinius de plebe Romanâ homo conspexisset, plaustro conjugem ac liberos vehens inter cæ teram turbam, quæ inutilis bello urbe excedebat; salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus sacerdotes publicos, sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique, se ac suos in vehiculo conspici; descendere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraqué in plaustrum imposuit: et Cære, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

Romæ interim, satis jam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum domos regressa, adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabat ; qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pristinæ, honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima ves

tis est thensas ducentibus, triumphantibusve, eâ vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. Sunt, qui, M. Fabio Pontifice maximo præfante carmen, devovisse eos se pro patriâ, Quiritibusque Romanis tradant. Galli, quia interpositâ nocte à contentione pugnæ remiserant animos, et quòd nec in acie ancipiti usquàm certaverant prælio, nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine irâ, sine ardore animorum ingressi postero die urbem, patente Collinâ portâ in forum perveniunt ; circumferentes oculos ad templa Deûm, arcemque solam belli speciem tenentem. Indè modico relicto præsidio (ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret) dilapsi ad prædam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt: pars, ultima, velut ea demùm intacta et referta prædâ, petunt; indè rursùs ipsâ solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum et propinqua foro loca conglobati redibant: ubi eos, plebis ædificiis obseratis, patentibus atriis principum, major propè cunctatio tenebat, aperta quam clausa invadendi; adeò haud secùs quàm venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros, præter ornatum, habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris præ se ferebat, simillimos Diis. Ad eos velut simulacra versi quùm starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo barbam suam, ut tùm omni

bus promissa erat, permulcenti, scipione eburneo in caput incusso iram movisse: atque ab eo initium cædis ortum, cæteros in sedibus suis trucidatos. Post principum cædem, nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis injici ignes.

NARRATION XX.
Siege of the Capital.

(Rom. Hist. Titus L. book 5.)

ROME would no doubt have escaped her disas ters, had she had the aid of Camillus. But he had fled into voluntary exile to avoid the envy and unmerited persecution of his countrymen. Whilst bemoaning the calamities of his ungrateful country in his retirement at Ardea, 1 his countrymen, driven by extremities, recall him to their relief. He promptly obeys; and undertakes the delivery of the Capitol; and the raising of Rome from its ruins.

CONSENSU Omnium placuit, ab Ardeâ Camillum acciri; sed anteà consulto Senatu, qui Romæ esset, adeò regebat omnia pudor, dis

Ardea a city of the Rutuli, a little village between Ostia and Antia-Ruinato in the Campania of Rome.

criminaque rerum propè perditis rebus servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat ; ad eam rem Pontius Cominius, impiger juvenis, operam pollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defertur. Indè quia proximum fuit à ripâ, per præruptum eoque neglectum hostium custodiæ saxum, in Capitolium evadit: et, ad magistratus ductus, mandata exercitûs edit. Accepto inde Senatus decreto, ut et comitiis curiatis revocatus de exilio, jussu populi Camillus dictator extemplò diceretur, militesque haberent imperatorem quem vellent, eâdem degressus, nuncius Veios contendit: missique Ardeam legati ad Camillum, Veios eum perduxêre: seu, (quod magis credere libet, non priùs profectum ab Ardeâ, quàm comperit legem latam: quod nec injussu populi mutari finibus posset, nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere ;) lex curiata lata est, dictatorque absens dictus.

Dum hæc Veiis agebantur, interìm arx Romæ, Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Namque Galli, seu vestigio notato humano, quà nuncius à Veiis pervenerat ; seu suâ spon、 te animadverso ad Carmentis saxum ascensu æquo, nocte sublustri, quùm primò inermem, qui tentaret viam, præmisissent tradentes indè arma, ubi quid iniqui esset, alterni innixi, sublevantesque invicem et trahentes alii alios, prout postularet locus; tanto silentio in sum

P

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »