Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

cora fœda aviditas regni, non ingrata solùm, sed invisa etiam reddiderit. Homines propè quadringentos produxisse dicitur, quibus sine fœnore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset. Ad hæc, decora quoque belli non commemorasse tantum, sed protulisse etiam conspicienda; spolia hostium cæsorum ad triginta, doną imperatorum ad quadraginta: in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo. Ad hæc servatos ex hostibus cives produxisse ; inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatum : et quùm ea quoque, quæ bello gesta essent, pro fastigio rerum, oratione etiam magnifica facta dictis æquando memorasset; nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis; et identidem Capitolium spectans, Jovem Deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum, precatusque esse, ut quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent et orasse singulos, universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad Deos immortales versi, de se judicarent. In campo Martio quum centuriatim populus citaretur, et reus ad Capitolium manus tendens, ab hominibus ad Deos preces avertisset; apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassentab tanti memoriâ decoris, numquàm fore in præoccupatis beneficio animis vero cri

mini locum. Ita prodictâ die, in Petelinum lucum extrà portam Flumentanam, undè conspectus in Capitolium non esset, consilium populi indictum est; ibi crimen valuit, et ob. stinatis animis triste judicium, invisumque etiam judicibus factum. Sunt qui per duumviros, qui de perdueliione anquirerent, creatos, auctores sint damnatum; tribuni de Saxo Tarpeio dejeceruut: locusque idem in uno homine et eximiæ gloriæ monimentum, et pænæ ultimæ fuit. Ajectæ mortuo notæ sunt: publica una; quòd, quùm domus ejus fuisset, ubi nunc ædes atque officina Monetæ est, latum ad populum est, ne quis patricius in arce, aut Capitolio habitaret: gentilitia altera; quod gentis Manliæ decreto cautum est, ne quis deindè M. Manlius vocaretur. Hunc exitum habuit vir, nisi in liberâ civitate natus esset, memorabilis. Populum brevi, postquàm periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium ejus tenuit; pestilentia etiam brevi consecuta, nullis occurrentibus tantæ cladis causis, ex Manliano supplicio magnæ parti videri orta : Violatum Capitolium esse sanguine servatoris ; nec Diis cordi fuisse pænam ejus oblatam propè oculis suis, à quo sua templa erepta è manibus hos tium essent.

[blocks in formation]

Devoted act of young T. Manlius.

(Rom. Hist. Titus L. book 7.)

ROME enjoys a profound peace, but the restlessness of the Tribunes keeps them ever on the search of pretexts for disturbing the general repose. After the dictatorship of L. Manlius, they cite him before the people, without any other alledged crime than that of keeping his son confined to the country. They hope that his severity in office would condemn him before the people, but their purpose is frustrated.

Ante omnia invisum ipsum ingenium atrox, cognomenque Imperiosi grave liberæ civitati, ab ostentatione sævitiæ adscitum ; quam non magis in alienis, quàm in proximis, ac sanguine ipse suo exerceret; criminique ei tribunus inter cætera dabat, Quòd filium juvenem nullius probri compertum, extorrem, urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu æqualium prohibitum, in opus servile, propè in carcerem atque in ergastulum dederit: ubi summo loco natus dictatorius juvenis quotidianâ miseriâ disceret, verè imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam ? quia infacundior sit, et linguâ impromptus. Quod naturæ damnum utrùm nutriendum patri (si quicquam in eo humani esset) an cas

tigandum, ac vexatione insigne faciendum fuisse ne mutas quidem bestias minùs alere, ac fovere, si quid ex progenie suâ parùm prosperum sit. At, herclè, L. Manlium, malum malo augere filii : et tarditatem ingenii insuper premere; et si quid in eo exiguum na turalis vigoris sit, id extinguere vitâ agresti, et rustico cultu, inter pecudes habendo.

Omnium potiùs his criminationibus, quàm ipsius juvenis irritatus est animus: quin contrâ se quoque parenti causam invidiæ atque criminum essee ægrè passus; ut omnes Dii hominesque scirent, se parenti opem latam quam inimicis ejus malle; capit consilium, rudis quidem atque agrestis animi, et quanquàm non civilis exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis cultro succinctus, manè in urbem, atque à portâ domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: janitori, opus esse sibi domino ejus convento extemplò, ait: nunciaret T. Manlium Lucii filium esse. Mox introductus (etenim percitum irâ in patrem spes erat, aut criminis aliquid novi, aut consilii ad rem agendam deferre) salute acceptâ redditâque, esse ait, quæ cum eo agere arbitris remotis velit. Procul indè omnibus abire jussis, cultrum stringit: et super lectum stans ferro intento, nisi in quæ ipse concepisset verba, juraret, se patris ejus accusandi causâ concilium plebis nunquàm habiturum, se eum extemplò transfi xurum mi

natur. Pavidus tribunus (quippe qui ferrum antè oculos micare, se solum, inermem, illum prævalidum juvenem, et quod haud minùs timendum erat, stolidè ferocem viribus suis cerneret adjurat in quæ adactus est verba ; et præ se deindè tulit; eâ vi subactum se incœpto destisse. Nec perindè, ut maluisset plebes, sibi suffragii ferendi de tàm crudeli et superbo reo potestatem fieri; ita ægrè habuit filium id pro parente ausum; eòque id laudabilíus erat, quòd animum ejus tanta acerbitas patriâ nihil à pietate avertisset. Itaque non patri modò remissa causæ dictio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit; Et quùm eo anno primùm placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiæque ad conciliandam gratiam meritis; ut qui rure, et procul cætu hominum juventam egisset.

NARRATION XXIII.

Singular combat of T. Manlius with
a Gaul.

(Rom. Hist. Titus L. book 5.)

THE Young T. Manlius, hastens to fulfil the hopes with which the people are disposed to honour him. He eagerly desires to signalize his courage.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »