Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi, ac propè perniciem ventum est: nam dùm cunctatur Annibal agmen demittere in angustias; quia non, ut ipse equitibus præsidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat; occursantes per obliqua montani, perrupto medio agmine, viam insedêre: noxque una Annibali, sine equitibus atque impedimentis, acta est.

Postero die jam segniùs intercursantibus barbaris, junctæ copiæ, saltusque haud sine clade, (majore tamen jumentorum, quàm hominum pernicie) superatus. Indè montani, pauciores, jam et latrocinii magis quàm belli more concursabant; modò in primum, modò in novissimum agmen, ut cuique aut locus opportunitatem daret, aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti, sicut præcipites per arctas vias magnâ morâ agebantur, ità tutum ab hostibus quacumque incederent (quia insuetis adeundi propiùs metus erat) agmen præbebant. Nono die in jugum Alpium perventum est, per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus, aut ubi fides iis non esset, temerè initæ valles à conjectantibus iter, faciebant. Biduum in jugis stativa habita : fessis labore ac pugnando quies data militibus; jumentaque aliquot, quæ prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenêre. Fessis tædio tot malorum, nivis etiam casus occidente jam sidere Vergiliarum, in

gentem terrorem adjecit. Per omnia nive op pleta quùm, signis primâ luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret; prægressus signa Annibal, in promontorio quodam, undè longè ac latè prospectus erat, consistere jussis militibus, Italiam ostentat, subjectosque Alpinis montibus circumpadanos campos : moniaque eos tùm transcendere, non Italiæ modo, sed etiam urbis Romanæ. Cætera plana, proclivia fore, uno, aut summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate habituros. Procedere indè agmen cœpit; jam nihil ne hostibus quidem, præter parva furta per occasionem tentantibus. Cæterùm iter multò, quam in ascensu fuerat, (ut pleraque Alpium ab Italiâ sicut breviora, ità arctiora sunt) difficiliùs fuit. Omnis enim fermè via præceps, angusta, lubrica erat: ut nequè substinere se à lapsu possent; nec si qui paululùm titubassent, hærere afflicti vestigio suo ; aliique super alios et jumenta et homines occiderent.

Ventum deindè ad multò angustiorem rupem, atque itâ rectis saxis, ut ægrè expeditus miles tentabundus, manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes, demittere se posset. Naturâ locus jam antè præceps, recenti lapsu terræ in pedum mille admodùm altitudinem, abruptus erat. Ibi quùm velut ad finem viæ equites constitissent, miranti Anibali quæ res moraretur agmen, nunciatur,

U

rupem inviam esse. Digressus deindè ipse ad locum visendum. Haud dubia res visa, quin per invia circa, nec trita anteà, quamvis longo ambitu circumduceret agmen. Ea verò via insuperabilis fuit. Nam quùm super veterem nivem intactam nova modicæ altitudinis esset: molli nec præaltæ nivi facilè pedes ingredientium insistebant. Ut verò tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infrà glaciem, fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Tetra ibi luctatio erat ut à lubricâ glacie, non recipiente vestigium, et in prono citiùs pede se fallente, et seu manibus in assurgendo, seu genu se adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsi, si iterùm corruissent, nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant. Ità in levi tantùm glacie, tabidâque nive volutabantur jumenta: secabant interdùm, etiam tùm infimam ingredientia nivem, et prolapsa jactandis graviùs in continendo ungulis, penitùs perfringebant: ut pleraque velut pedica capta hærerent in duratâ et altè concretâ glacie.

Tandem ne quicquam jumentis atque hominibus fatigatis, castra in jugo posita; ægerrimè ad idipsum loco purgato: tantùm nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, quùm cædendum esset saxum, arboribus circà immanibus dejectis detruncatisque, struem ingentem lignorum

faciunt: : eamque (quùm et vis venti apta facıendo igni coorta esset), succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ità torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque amfractibus modicis clivos, ut non jumenta solùm, sed elephanti etiam deduci possent. Quatriduum circà rupem consumptum, jumentis propè fame absumptis: nuda enim ferè cacumina sunt, et si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora vallis apricos quosdam colles habent, rivosque propè silvas; etiam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus, data triduo. Indè ad planum descensum, etiam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

Hoc maximè modo in Italiam perventum est quinto mense à Carthagine Novâ.

NARRATION XXXIII.

The battle of Cannæ, year of Rome 534, A. C. 218.

(Rom. Hist. Titus L.,book 22.)

THE Carthaginians and Romans fight their first battle upon the banks of the Tesino.1 The Romans are defeated. The victory which Hannibal afterwards gains upon the banks of the Trebia,2 opens to him the passage of the Appenines. Hav ing thereby penetrated into Etruria, he invests Flaminius, near the Lake of Trasymenus, 3 and cuts his army in pieces. Fabius, for a time, arrests by his prudence the success of Hannibal, but the presumption of Varro, in the battle of Canno, casts Rome upon the very verge of destruction.

VARRO, postero die, cui sors ejus diei imperii erat, nihil consulto collegâ, signum pugnæ proposuit, instructasque copias flumen traduxit, sequente Paullo: quia magis non pro

1 The Tesino is a river of Italy, which rises at Mount Fourche, in Switzerland, and falls into the Po.

2 Trebia, is a river of Italy, which rises at the Appenines, and falls into the Po, within the Duchy of Parma.

3 Lake Trasymenus, now Lake of Peyrouse, near the city of that name, in the Papal State.

4 Canna, a small city in Prusia, in the Pouilla,now called Cannata Destrutat.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »