Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

sed bono vinci satiùs est, quam malo more injuriam vincere. Igitur eâ victoriâ nobilitas ex lubidine suâ usa, mortales multos ferro aut fugâ extinxit; plusque in reliquum sibi timoris quam potentiæ addidit: quæ res plerumque inagnas civitates pessumdedit, dùm alteri alteros vincere quovis modo, et victos acerbiùs ulcisci volunt.

NARRATION XLVIII.

First exploits of Jugurtha.

(Rom. Hist. Salluste de Bello Jugurtha.)

THE war of Jugurtha shews in still stronger light the great and growing corruption of the Romans. In effect his war and even his crimes were ascribed to that cause. He violated every law, both human and divine, because he knew he could find himself tolerated through the avarice of the grandees of Rome.

MASSINISSA, rex Numidarum1, in amicitiam receptus à Publio Scipione, cui posteà Africano cognomen ex virtute fuit, multa et

1 Numidarum, See page 270.

præclara rei militaris facinora fecerat: ob quæ, victis Carthaginiensibus, et capto Syphace, cujus in Africâ magnum atque latè imperium valuit, populus romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit: sed imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Manastabale et Gulussâ fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem, et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Manastabalis fratris filium, quem Masinissa, quòd ortus ex concubinâ erat, privatum reliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.

Qui, ubi primùm adolevit, pollens viribus, decorâ facie, sed multo maximè ingenio validus, non se luxui neque inertiæ corrumpendum dedit: sed, utì mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare; et, quùm omnes gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc, pleraque tempora in venado agere; leonem, atque alias feras primus, aut in primis ferire, plurimùm facere, er minimùm ipse de se loqui.

Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans. Jugurthæ virtutem regno suo gloriæ fore, tamen postquàm hominem adolescentem exactâ ætate suâ et parvis liberis, magis magisque crescere intelligit: vehementer eo negotio permotus, multa cum

animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperii, et præceps ad explendam animi cupidinem; prætereà opportunitas suæque et liberorum ætatis, quæ etiam mediocres viros spe prædæ transversos agit: ad hoc, studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.

His difficultatibus circumventus, ubi videt nequè per vim nequè insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus ; quòd erat Jugurtha manu promtus, et appetens gloriæ militaris, statuit eum objectare pericu lis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello numantino Micipsa, quùm populo romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem, vel hostium sævitiâ facilè eum occasurum, præfecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam Publii Scipionis, qui tùm Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit ; multo labore multâque curâ, prætereà modestissimè parendo, et sæpè obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, uti nostris vehementer carus1, Numantinis

1 Numantinis, inhabitants of Numantia, a considerable city of Celtiberia, taken and destroyed by Scipio, A. C. 134. Its ruins may now be seen near Soria, in Old Castile.

maxumo terrori esset. Ac sanè, quod difficillimum in primis est, et prælio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum, ex providentiâ, timorem; alterum, ex audaciâ, temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnes ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippè cujus neque consilium nequè inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi, et ingenii solertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

Eâ tempestate in exercitu nostro fuêre complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis, quàm honesti qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperio Numidiæ potiretur in ipso maximam virtutem, Romæ omnia venalia esse.

Sed postquam, Numantiâ deleta, Publius Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit; donatum atque laudatum magnificè pro concione Jugurtham in prætorium adduxit; bique secretò monuit, uti potiùs publicè quam privatim, amicitiam populi romani coleret; neu quibus largiri insuesceret; periculosè à paucis emi quod multorum esset; si permanere vellet in suis artibus, ultrò illi et gloriam et regnum venturum : sin properan

tiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ precipi

tem casurum.

Sic locutus, cum litteris eum, quas Micipsæ redderet, dimisit. Earum sententia hæc erat: Jugurthæ tui bello mumantino longè maxima virtus fuit; quam rem certò scio tibi gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est ; ut idem senatui, populoque romano sit, summâ ope nitemur. Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor en habes virum dignum te, atque avo suo Masinissâ. Igitur rex, ubi ea quæ famâ acceperat, ex litteris imperatoris esse cognovit, quùm virtute, tùm gratiâ viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis hæredem instituit.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »