Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

rum circiter xx millia Eduis Arvernisqué reddit. T. Labienum cum 11 legionibus et equitatu in Sequanos proficisci jubet. Huic M. Sempronium Rutilum attribuit. C. Fabium, et L. Minutium Basilum cum 11 legionibus in Rhemis collocat, ne quam à finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. C. Antistium Reginum in Ambivaretos, T. Sextium in Bituriges, C. Canium Rebilum in Ruthenos cum singulis legionibus mittit: Q. Tullium Ciceronem et Sulpicium Cabiloni et Matiscone in Æduis ad Ararim, rei frumentariæ causâ, collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His rebus Cæsaris litteris cognitis Romæ, dierum xx supplicatio indicitur.

NARRATION LVII.

Caesar invades Great Britain, A. C. 55.

(Rom. Hist. Cæsar de Bello Gallico.)

THE defeat of Vercingetorix decides the fate of Gaul. It is made a Roman province. In the course of this conquest Cæsar conceives the plan of invading Engand. This isle, separated from the rest of the world, had been before this time almost un, known.

Exiguâ parte æstatis reliquâ, Cæsar, etsi in iis locis, quòd omnis Gallia ad Septentrionem vergit, maturæ sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quòd omnibus ferè Gallicis bellis, hostibus nostris indè subministrata auxilia intelligebat: et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret; tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modò insulam adisset, genus hominum perspexisset; loca, portus, aditus cognovisset: quæ omnia ferè Gallis erant incognita. Neque enim temerè præter mercatores illò adit quisquam; neque iis ipsis quidquam, præter oram maritimam, atque eas regiones, quæ sunt contrà Galliam, notum est. Itaque, convocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulæ magnitudo, neque quæ, aut quantæ nationes inco

lerent, neque quem usum belli haberent, aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat. Ad hæc cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus, C. Volusenum cum navi longâ præmittit. Huic mandat, ut, exploratis omnibus rebus, ad se quàm primùm revertatur. Ipse, cum omnibus copiis, in Morinos1 proficiscitur ; quòd inde erat brevissimus in Britanniam transjectus. Huc naves undiquè ex finitimis regionibus, et quam superiore æstate ad Veneticum bellum fecerat classem, jubet convenire. Interim, consilio ejus cognito, et per mercatores perlato ad Britannos, à compluribus ejus insulæ civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare, atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus, hortatusque ut in eâ sententia permanerent, eos domum remisit. Et cum his unà Comium, quem ipse, Atrebatibus superatis, regem ibi constituerat, cujus et virtutem, et consilium probabat, et quem sibi fidelem arbitrabatur, cujusque auctoritas in his regionibus magna habebatur, mittit. Huic imperat, quas possit, adeat civitates horteturque, ut populi Rom. fidem sequantur;

1 Morinos. The inhabitants of the Boulonais. 2 Veneticum. Venetica, or Vannes, in France, 3 Atrebatibus. The people of Artois in France.

seque celeriter eò venturum nunciet. Volusenus, perspectis regionibus, quantùm ei facultatis dari potuit, qui navi egredi, ac se barbaris committere non auderet, v die ad Cæsarem revertitur: quæque ibi perspexisset, renunciat. Dùm in his locis Cæsar navium parandarum causâ moratur, ex magnâ parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusârent; quòd homines barbari, et nostræ consuetudinis im periti, bellum populo Rom. fecissent, seque ea quæ imperasset, facturos pollicerentur. Hoc sibi satis opportunè Cæsar accidisse arbitratus, quod nequè post tergum hostem relinquere volebat; nequè belli gerendi, propter anni temptus, facultatem habebat; nequè has tantularum rerum occupationes sibi Britanniæ anteponendas judicabat; magnum his numerum obsidum imperat. Quibus adductis, eos in fidem recepit, navibus circiter LXXX onerariis coactis, contractisque, quod satis esse ad duas legiones transportandas existimabat; quidquid prætereà navium longarum habebat, quæstori, legatis, præfectisque distribuit. Hùc accedebant XVIII onerariæ naves, quæ ex eo loco millibus passuum vIII vento tenebantur, quominus in eumdem portum pervenire possent. Has equitibus distribuit: reliquum exercitum Q. Titurio Sabino, et L. Arunculeio

Cottæ, legatis, in Menapios,1 atque in eos pagos Morinorum, ab quibus ad eum legati non venerant, deducendum dedit: P. Sulpicium Rufum legatum cum eo præsidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere jussit. His constitutis rebus; nactus idoneam ad navigandum tempestatem, tertiâ fere vigilia solvit; equitesque in ulteriorem portum progredi, et naves conscendere, ac se sequi jussit: ab quibus quùm paulò tardiùs esset administratum, ipse horâ circiter diei rv, cum primis navibus Britanniam attigit, atque in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci hæc erat natura: adeò montibus angustis mare continebatur, ut ex locis superioribus in littus tellum adjici posset. Hunc ad egrediendum nequaquàm idoneum arbitratus locum, dùm reliquæ naves eò convenirent, ad horam Ix in anchoris exspectavit. Interìm legatis, tribunisque militum convocatis, et quæ ex Voluseno cognovisset, et quæ fieri vellet, ostendit: monuitque, ut rei militaris ratio, maximè ut res maritimæ · postularent, (ut quæ celerem, atque instabilem motum haberent) ad nutum et ad tempus, omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et ventum, et æstum uno tempore nactus secundum, dato signo, et sublatis anchoris, circiter millia passuum VIII, ab eo loco

1 Menapios. Inhabitants of Gueldres.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »