Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

deprehensi sceleris spontè mortem sumpsisse confingeret. Interìm vulgato Agrippinæ periculo, quasi casu evenisset, ut quisque acceperat, decurrere ad littus. Hi molium objectus, hi proximas scaphas scandere: alii quantum corpus sinebat, vadere in mare, quidam manus protendere. Questibus, votis, clamere diversa rogitantium, aut incerta respondentium, omnis ora compleri: adfluere ingens multitudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum, sese expedire, donec aspectu armati et minitantis agminis disjecti sunt. Anicetus villam statione circumdat, refractâque januâ, obvios servorum arripit, donec ad fores cubiculi veniret: cui pauci adstabant, ceteris terrore irrumpentium exterritis. Cubiculo modicum lumen inerat, et ancillarum una: magis ac magis anxiâ Agrippinâ, quòd nemo à filio, ac ne Agerinus quidem aliam ferè littore faciem, nunc solitudinem ac repentinos strepitus, et extremi mali indicia. Abeunte dehinc ancillâ, Tu quoque me deseris, prolocuta, respicit Anicetum trierarcho Herculeo et Oloarito centurione classiario, comitatum. Ac, si ad visendum venisset, refotam nuntiaret: sin facinus patraturus, nihil se de filio credere, non imperatum parricidium. Circumsistunt lectum percussores, et prior trierarchus fusti caput ejus afflixit. Nam in mortem centurioni ferrum distringenti, protendens uterum, ventrem feri, exclamavit: multisque vulneribus confecta est.

NARRATION LXIII.

Death of Nero. Year of Rome 821. A.

D. 68.

(Rom. Hist. Suetonius.)

THE life of Nero is only distinguished by his follies and his crimes. He sacrifices his brother and his mother; he repudiates the virtuous Octavia, to possess himself of Poppaa, the wife of Otho; in a fit of rage he destroys even her: he spares not the life of Seneca, his distinguished preceptor: he fires the city of Rome for his amusement. Such follies and such vices bring upon him the general execration and the revolt of his armies, who determine, in their turn, to destroy him.

Nero is the last of the family of Cæsar. It had been happy for the human race, had this name, once so illustrious, been terminated with Augustus.

Nuntiatâ, quodam die, exercituum defectione, litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subvertit; duos scyphos gratissimi usûs, quos Homericos à cælaturâ carmi. num Homeri vocabat, solo illisit: ac sumpto à Locustâ veneno, et in auream pyxidem condito, transiit in hortos Servilianos. Ubi præmissis libertorum fidissimis Ostiam, ad classem præparandam, tribunos centurionesque prætorii de fugæ societate tentavit. Sed par

tim tergiversantibus, partìm apertè detrectantibus, uno verò etiam proclamante, Usque adeone mori miserum est ? varia agitavit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum, proque Rostris quantâ posset maximâ miseratione veniam præteritorum precaretur, ac, nî flexisset animos, vel Ægypti præfecturam concedi sibi oraret. Inventus est posteà in scrinio ejus hâc de re sermo formatus. Sed deterritum putant, ne priusquàm in forum perveniret, discerperetur. Sic cogitatione in posterum diem dilatâ, ad mediam ferè noctem excitatus, ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit è lecto, misitque circùm amicos. Et quia nihil à quoquam renunciabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. Verùm clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit: undè jam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amotâ et pyxide veneni. Ac statim Spicillum mirmillonem, vel quemlibet alium percussorem, cujus manu periret, requisivit; et nemine reperto, Ergo ego, inquit, nec amicum habeo, nec inimicum? procurritque quasi præcipitaturus se in Tiberim.

Sed revocato rursùs impetu, aliquid secretioris latebræ ad colligendum animum desideravit et offerente Phaonte liberto suberbanum suum inter Salariam et Nomentanam viam circa quartum milliarium: ut erat nudo pede atque tunicatus, penulam obsoleti coloris superinduit; adopertoque capite, et antè fa

ciem obtento sudario, equum inscendit, quatuor solùm comitantibus, inter quos et Sporus erat. Statimque tremore terræ, et fulgure adverso pavefactus, audiit ex proximis castris clamorem militum, et sibi adversa, Galbæ prospera ominantium: etiam ex obviis viatoribus quemdam dicentem; Hi Neronem persequuntur: alium sciscitantem, Ecquid in urbe novi de Nerone? Equo autem odore abjecti in viâ cadaveris consternato, detectâ facie agnitus est à quodam missitio prætoriano, ét salutatus. Ut ad diverticulum ventum est, dimissis equis inter fruticeta ac vepres, per arundineti semitam ægrè, nec nisi stratâ sub pedibus veste, ad adversum villæ parietem evasit. Ibi hortante eodem Phaonte, ut interìm in specum egestæ arenæ concederet, negavit se vivum sub terram iturum : ac parumper commoratus, dùm clandestinus ad villam introitus pararetur, aquam ex subjectâ lacunâ potaturus manù hausit: et Hæc est, inquit, Neronis decocta. Deindè divulsâ sentibus penulâ trajectos surculos rasit : atque ita quadrupes per angustias effossæ cavernæ receptus, in proximam cellam decubuit super lectum modicellâ culcitâ, vetere pallio strato instructum. Fameque interìm et siti interpellante, panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquæ autem tepidæ aliquantulum bibit.

Tunc unoquoque hinc indé instante, ut quàm primùm se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coràm fieri imperavit, di

:

mensus ad corporis sui modulum: componique simul, si qua invenirentur, frusta marmoris, et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaveri, flens ad singula, atque identidem dictitans, Qualis artifiex pereo! Inter moras, perlatos à cursore Phaontis codicillos præripuit, legitque se hostem à senatu judicatum, et quæri, ut puniatur, more majorum. Interrogavitque quale id genus esset pœnæ et cùm comperisset nudi hominis cervicem inseri furcæ, corpus virgis ad necem cædi conterritus, duos pugiones, quos secum tulerat, arripuit: tentatâque utriusque acie, rursùs condidit, caussatus nondùm adesse fatalem horam. Ac modò Sporum hortabatur, ut lamentari ac plangere inciperet: modò orabat, ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo juvaret: interdùm segnitiem suam increpabat. Jamque equites appropinquabant, quibus præceptum erat, ut vivum eum attraherent. Quod ut sensit, ferrum jugulo adegit, juvante Epaphrodito à libellis. Semianimisque adhuc interrumpenti centurioni, et, penulâ ad vulnus appositâ, in auxilium se venisse simulanti, non aliud respondit, quàm Sero; et Hac est fides? Atque in eâ voce defecit, exstantibus rigentibusque oculis usquè ad horrorem formidinemque visentium. Obiit secundo et trigesimo ætatis anno; die quo quondam Octaviam interemerat. Tantumque gaudium publicè præbuit, ut plebs pileata totâ urbe discurreret.

FINIS.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »