Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Cæterùm, magis eò movebatur, quòd omnium amicorum animos videbat attonitos; neminem cum ipso sociare sermonem posteà ausurum; vivendum esse in solitudine velut feræ bestiæ, terrenti alias, alias timenti. Primâ deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, jussit inferri. Quo posito antè ipsum, lacrymis obortis, Hanc, inquit, nutrici meæ gratiam retuli; cujus duo filii apud Miletum pro mea gloriâ occubuêre mortem; hic frater, unicum orbitatis solatium, à me inter epulas occisus est! Quò nunc se conferet misera? Omnibus ejus unus supersum, quem solum æquis oculis videre non poterit. Et ego, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut nè dextran quidem nutrici sine memoria calamitatis ejus offerre possim? Et quum finis lacrymis querelisque non fieret, jussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduùm jacuit inclusus: quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum irrumpunt, diuque precibus eorum reluctatum ægrè vicerunt ut cibum caperet; quoque minùs cædis puderet, jure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepulturâ quoque prohibituri, ni rex humari jussisset. Igitur decem diebus maximè ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis, cum parte exercitûs Hephæstionem in regionem Bactrianam misit,

commeatus in hiemem paraturum: quam Clito autem destinaverat provinciam, Amyntæ dedit.

NARRATION XX.

The magnanimity of Porus.
(Anc. Hist. Q Cur. book 8.)

ALEXANDER, after having conquered Persia, wishes to march in the footsteps of Hercules and Bacchus. He undertakes to subjugate India. Taxiles, one of its kings, comes voluntarily to place his crown at his feet: but another king, Porus, dares to resist him, and by his courage and greatness of soul compels even his conqueror to esteem him.

Porus, destitutus à pluribus, tela multò ante præparata in circumfusos ex elephanto suo cœpit ingerere, multisque eminùs vulneratis, expositus ipse ad ictus, undique petebatur.— Novem jam vulnera, hinc tergo, illinc pectore, exceperat, multoque sanguine profuso, languidis manibus magis elapsa quàm excussa tela mittebat: nec segniùs bellua, instincta rabie, nondùm saucia, invehebatur ordinibus; donec rector belluæ regem conspexit, fluentibus membris omissisque armis, vix compotem mentis. Tum belluam in fugam concitat, sequente Alexandro; sed equus ejus multis vulneribus confossus deficiensque, procubuit, po

sito magis rege quàm effuso; itaque, dùm equum mutat, tardiùs insequutus est.

Interim frater Taxilis, regis Indorum, præmissus ab Alexandro, monere cœpit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque se victori. At ille, quanquàm exhaustæ erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus, Agnosco, inquit, Taxilis fra trem, imperii regnique sui proditorem ; et telum, quod unum fortè non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito, fugere acriùs cœpit: sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat; itaque, sistit fugam peditemque sequenti hosti objecit. Jam Alexander consequutus erat, et, pertinaciâ Pori cognitâ, vetabat resistentibus parci: ergò undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quibus tandem gravatus labi ex belluâ cœpit. Indus qui elephan tum regebat, descendere eum ratus, more so. lito elephantum procumbere jussit in genua; qui ut se submisit, cæteri quoque, ità enim instituti erant, demişêre corpora in terram: ea res et Porum et cæteros victoribus tradidit.

Rex spoliari corpus Pori, interemtum esse credens, jussit, et qui detraherent loricam vestemque concurrêre; quum bellua dominum tueri, et spoliantes cæpit appetere, levatumque corpus rursus dorso suo imponere: ergò telis undique obruitur, confossoque eo, in vehicu

H

dum Porus imponitur. Quem rex ut vidit allevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus, Quæ, malum! inquit, amentia te coegit, rerum mearum cognitâ famâ, belli fortunam experiri, quum Taxiles esset in deditos clementiæ meæ tam propinquum tibi exemplum? At ille, Quoniam, inquit, percontaris, respondebo eâ libertate quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam ; meas enim noveram vires, nondùm expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus; sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi. Rursùs interrogatus quid ipse victorem statuere debere censeret. Quod hic, inquit, dies tibi suadet, quo expertus es quàm caduca felicitas esset. Plus monendo profecit quàm si precatus esset: quippe magnitudinem animi ejus, interritam ac ne fortunâ quidem infractam, non misericordiâ modò, sed etiam honore excipere dignatus est; ægrum curavit haud secùs quàm si pro ipso pugnasset, confirmatum contrà spem omnium in amicorum numerum recepit, mox donavit ampliore regno quàm tenuit. Nec sanè quidquam ingenium ejus solidius aut constantius habuit, quàm admirationem veræ laudis et gloriæ: simpliciùs tamen famam æstimabat in hoste quàm cive: quippe à suis credebat magnitudinem destrui posse, eamdem clariorem fore of quos ipse vicisset.

NARRATION XXI.

Voyage upon the Indus.1

(Anc. Hist. Q. Cur. book 3.)

INDIA being subdued, Alexander embarks upon the Indus to see the ocean and to visit the extremity of the world. This, though attended but with little hazard, presents to his imagination an achievement of glory and renown.

Pervicax cupido incessit visendi Oceanum adeundique terminos mundi, ut, sine regionis peritis, flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permitteret. Navigabant ergo, omnium per quæ ferebantur ignari: quantùm indè abesset mare; quæ gentes colerent: quàm placidum amnis os, quàm patiens longarum navium esset, anceps et cæca æstimatio augurabatur: unum erat temeritatis solatium perpetua felicitas. Jam cccc stadia processerant, quum gubernatores, agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse, indicant regi. Lætus ille hortari nauticos cæpit, incumberent remis; adesse finem laboris omnibus votis ex

The Indus, is a considerable river of India, which now bears the name Sindus. It commences in the mountains formerly called Emodus, and runs to the south-west, into a small gulf below Guzarat.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »