Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

petitum; jam nihil gloriæ deesse, nihil obstare virtuti: sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem terræ ab illis capi; ne naturam quidem longiùs posse procedere, brevi incognita, nisi immortalibus, esse visuros. Paucos

tamen navigio emisit in ripam qui agrestes vagos exciperent, è quibus certiora nosci posse sperabat: illi, scrutati omnia tuguria, tandem latentes reperêre, qui, interrogati quàm procul abesset mare, responderunt nullum ipsos mare, ne famâ quidem, accepisse: ceterùm, tertio die perveniri posse ad aquam amaram quæ corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturæ ejus: itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propiùs spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio jam die mixtum flumini subibat mare, leni adhuc æstu confundente dispares undas. Tum aliam insulam, medio amni sitam, evecti paulò lentius, quia cursus æstu reverberabatur, applicant classem, et ad commeatus petendos discurrunt, securi casûs ejus qui supervenit ignaris.

Tertia fermè hora erat, quum statâ vice Oceanus exæstuans invehi cœpit et retrò flumen urgere; quod primò coercitum, deinds vehementiùs pulsum, majore impetu adversùm agebatur quàm torrentia præcipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et iræ deûm indicia cernere videbantur. Identidem intumescere mare, et in campos

paulò ante siccos descendere superfusum.Jamque levatis navigiis et totâ classe dispersâ, qui expositi erant, undique ad naves, trepidi et improviso malo attoniti, recurrunt: sed in tumultu festinatio quoque tarda est. Hi contis navigia appellebant: hi, dùm remos aptari prohibebant, consederant: quidam enavigare properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languidè moliebantur; aliæ navium inconsulté ruentes non receperant ; pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur. Clamor, hinc exspectare, hinc ire jubentium, dissonæque voces nusquam idem ac unum tendentium, non oculorum modò usum sed etiam aurium abstulerant, ne in gubernatoribus quidem quidquam opis erat, quorum nec exaudiri vox à tumultuantibus poterat, nec imperium à territis incompositisque servari. Ergò collidi inter se naves, abstergerique invicem remi, et alii aliorum navigia urgere cœperunt: crederes, non unius exercitûs classem vehi, sed duorum navale inisse certamen; incutiebantur puppibus proræ, premebantur à sequentibus qui antecedentes turbaverant, jurgantium ira perveniebat etiam ad manus.

Jamque æstus totos circa flumen campos inundaverat, tumulis duntaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi, omissis navigiis enare cœperunt. Dispersa classis partim in præalta aquâ stabat, quà sub

sederant valles, partìm in vado hærebat, utcumque inæquale terræ fastigium occupaverant undæ; quum subito novus et pristino major terror incutitur: reciprocare cœpit mare, magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus; reddebatque terras paulò ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia, alia præcipitantur in proras; alia in latera procumbunt; strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis; miles nec egredi in terram nec in naves subsistere audebat, identidem præsentibus graviora quæ sequerentur expectans, vix quæ perpetiebantur videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare. Nec finis malorum, quippe æstum paulò post mare relaturum quo navigia allevarentur ignari, famem et ultima sibimet ominabantur; belluæ quoque fluctibus destitutæ terribiles vagabantur.

Jamque nox appetebat, et regem quoque desperatio salutis ægritudine affecerat: non tamen invictum animum curæ obruunt, quin totâ nocte præsideret in speculis equitesque præmitteret ad os amnis, ut, quum mare rursùs exæstuare sensissent, procederent; navigia quoque lacerata refici et eversa fluctibus erigi jubet, paratosque esse et intentos quum rursùs mare terras inundasset. Totâ eâ nocte inter vigilias adhortationesque consumptâ, celeriter et equites ingenti cursu refugêre: et sequutus est æstus, qui primò, aquis leni trac

tu subeuntibus, cœpit levare navigia, mox, totis campis inundans, etiam impulit classem ; plaususque militum nauticorumque, insperatam salutem immodico cel brantium gaudio, littoribus ripisque resonabat: undè tantum redisset subitò mare; quò pridie refugisset; quænam esset ejusdem elementi natura, modò discors, modò imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. Rex quum ex eo quod acciderat conjectaret, post solis ortum statum tempus esse; mediâ nocte, ut æstum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit evectusque os ejus, quadringenta stadia. processit in mare, tandem voti sui compos; præsidibusque maris et locorum diis sacrificio facto, ad classem rediit.

NARRATION XXII.

The death of Alexander, A. C. 324.
(Anc. Hist. Q. Cur. book 10.)

ALEXANDER, at his return to Persia, remedies the disorders which had been introduced in his absence. He had the misfortune to lose his dearest favourite Héphæstion. He forms new schemes of conquest, when he is surprised by death at Babylon in the 33d year of his age. He is supposed to have been poisoned, by Cassander, the son of Antipater.

Quum Nearchum excepisset convivio jamque cubitum iturus esset, Medii Larissæi ob

nixis precibus dedit, ut ad eum commessatum veniret; ubi postquàm totâ nocte perpotasset, malè habere cœpit : ingravescens deindè morbus adeò omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset. Intereà milites, sollicitudine desiderioque ejus anxii, quanquàm obtestantibus ducibus ne valetudinem regis onerarent, expresserunt ut in conspectum ejus admitterentur.

Intuentibus lacrymæ obortæ præbuere speciem, jam non regem, sed funus ejus visentis. exercitûs; mæror tamen circumstantium lectum eminebat: quos ut rex aspexit, Invenietis, inquit, quum excessero, dignum talibus viris regem? Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis in quem se composuerat quum admissurus milites esset durasse, donec à toto exercitu illo ad ultimum persalutatus est; dimissoque vulgo, velut omni vitæ debito liberatus, fatigata membra rejecit. Propiùsque adire jussis amicis, nam et vox deficere jam cæperat, detractum annulum digito Perdiccæ tradidit, adjectis mandatis ut corpus suum ad Hammonem ferri juberet. Quærentibus his cui relinqueret regnum respondit, ei qui esset optimus; cæterùm, providere jam, ob id certamen, magnos funebres ludos parari sibi.Rursus Perdiccâ interrogante quando cælestes honores haberi sibi vellet, dixit, tùm velle quùm ipsi felices essent. Suprema hæc vox fuit regis, et paulò post extinguitur. Ac primò, plo

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »