ELEG. IV.-Anno ÆTATIS 18. Ad THOMAM JUnium præceptorem suum, apud mer catores Anglicos Hamburge agentes, Pastoris munere fungentem.* CURRE per immensum subito mea litera pontum, I, pete Teutonicus læve per æquor agros ; Et festinantis nil remoretur iter. Æolon, et virides sollicitabo Deos, Ut tibi dent placidam per sua regna viam. Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ; Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Ditis ad Hamburgee meenia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama, Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore Præsul Christicolas pascere doctus oves ; Dimidio vitæ vivere cogor ego. Me faciunt aliâ parte carere mei ! Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ; Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreius heros Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præunte recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Castalio sparsi læta ter ora mero. Induxitque auro lanea terga novo, Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes ; Thomas Young, pastor of the church of English merchants at Hamburgh, was Milton's private preceptor, before he was sent to Saint Paul's sciool. Vade igitur, cursúque Eurum præverte sonorum, Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem, Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum Versantem, aut veri Biblia sacra Dei, Grande salutiferæ religionis opus. Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa mo Verba verecundo sis memor loqui : [destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Fiat et hoc ipso gratior illa tibi. Icaris à lento Penelopeia viro. Ipse quod ex omnia parte levare nequit? Et pudet officium deseruisse suum. Crimina diminui, quæ patuere, solent. Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiteri crudelia pectora Thracis Supplicis ad mæstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hostia parva Deos. Jámque diu scripsisse tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere passus Amor. In tibi finitimis bella tumere locis, Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Et sata carne virûm jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem, Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuóque comans jam deflorescit oliva, Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit Io terris, et jam non ultima virgo Creditur ad superas justa volâsse domos. Vivis et ignoto solus inópsque solo ; Sede peregrinâ quæris egenus opem Patria dura parens, et saxis sævior albis Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertásque Arabum salebras, dum regis Achabı Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et, horrisono laceratus membra Aagello, Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum Finibus ingratus jussit abire suis. Nec tua concutiat decolor ossa metus. Intenténtque tibi millia tela necem, Déque tuo cuspis nulla cruore bibet. Ille tibi custos, et pugil ille tibi ; Assyrios fudit nocte silente viros ; Misit ab antiquis prisca Damascus agris, Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditúrque hinnitus equorum ad bella ruentûm, Et strepitus ferri, murmuráque alta virûn Et tu (quod superest miseris) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala ; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios posse videre lares. ELEG. V.-Anxo Etatis 20. In adventum veris. In se perpetuo Tempus revolubile gyro Jam revocat Zephycos vere tepente novos ; liber eo; Induitúrque brevem Tellus reparata juventam, Jámque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor ? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniúmque mihi munere veris adest? Munere veris adest, interúmque vigescit ab illo (Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidúmque cacumen oberrat, Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitáque arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me sacer intus agit. Implicitos crines, Delius ipse venit. nubes corpore Pérque umbras, pérque antra feror penetralia vatum, Et mihi fana patent interiora deûm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore ? Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ? Profuerint isto reddita dona modo. Instituis modulos, dum silet omne nemus : Et simul adventum veris uterque canat. Veris lo rediere vices, celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniáque arva, Flectit ad Arctöas aurea lora plagas. Ezt breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ, Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius, plaustrum cæleste Boötes Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ; Excubias agitant sidera rara polo. Neve Giganteum Dii timuere scelus. Roscida cùm primo sole rubescit humus, Phæbe, tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit silva3, pharetrámque resumit Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur Officium fieri tam breve fratris ope. “ Desere," Phæbus ait, “ thalamos, Aurora, seniles, Quid juvat effoto procubuisse toro? Surge, tuos ignes altus Hymettus habet." Et matutinos ociùs urget equos. Et cupit amplexus Phæbe subire tuos ; Pandit ut omniferos luxuriosa sinus, Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis ! Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos, Floribus et visa est posse placere suis. Tænario placuit dira Sicana Deo. Mellitásque movent Alamina verna preces. Blanditiásque tibi ferre videntur aves. Terra, nec optatos poscit egena toros, Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos. Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Ia tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus, abdit opes. Ali quoties dùm tu clivoso fessus Olympo In vespertinas præcipitaris aquas, “Cur te,” inquit, cursu languentem Phæbe diurno Hesperiis recipis cærula Mater aquis ? Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ, Dia quid immunda perluis ora salo? Huc ades, ardentes imbue rore comas. Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lenè susurrans Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata, Nec Phaetonteo fumidus axis cquo; Cùm tu Phæbe tuo sapientiùs uteris igni, Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores : Matris in exemplum cætera turba ruunt. |