Exercises on Latin syntax; adapted to Zumpt's grammar. [With] Key

Εξώφυλλο

Αναζήτηση στο βιβλίο

Τι λένε οι χρήστες - Σύνταξη κριτικής

Δεν εντοπίσαμε κριτικές στις συνήθεις τοποθεσίες.

Επιλεγμένες σελίδες

Άλλες εκδόσεις - Προβολή όλων

Συχνά εμφανιζόμενοι όροι και φράσεις

Δημοφιλή αποσπάσματα

Σελίδα 24 - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Σελίδα 12 - Syracusas caelo aquisque adsuerant magis — invasit. ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbes ditapsi sunt: at Carthaginienses , quibus nusquam receptus erat , cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.
Σελίδα 55 - Hanc igitur video sapientissimorum f'uisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam nee scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod Universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei...
Σελίδα 77 - Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant.
Σελίδα 57 - Nemo enim ipsam voluptatem quia voluptas sit aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos qui ratione voluptatem sequi nesciunt.
Σελίδα 55 - Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est ; alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit.
Σελίδα 89 - Ut ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum canis, sic homo ad duas res, ad intelligendum et agendum natus est.
Σελίδα 44 - Ab hoc populus romanus relatus in censum , digestus in classes , curiis atque collegiis distributus ; summaque regis solertia ita est ordinata respublica, ut omnia patrimonii , dignitatis , aetatis , artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur , ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
Σελίδα 85 - Nec vero — id enim diligenter intellegi volo — superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri.
Σελίδα 64 - Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt, quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent.

Πληροφορίες βιβλιογραφίας