Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

fuerunt; cum qui ea facultate excellebant, et maximis muneribus honestarentur, et honoribus amplissimis mactarentur: ætate nostra vocalis ille olim Musarum chorus conticuit; quæque avaritia marsupia potentium clusit, eadem venas Heliconii liquoris obstruxit. Sed quod de Pindaro perstringit Pausanias, id fusius edisserit in quadam epistola Eschines. Ait enim illum, cum Atheniensium urbem commendasset his verbis, αἵτε λιπαραὶ καὶ ἀοίδιμοι Ἑλλάδος ἔρεισμ' Αθάναι, multatum esse a civibus suis, ægre ferentibus, alienis eum potius, quam suis, illam tantam laudem dedisse. Quod ubi rescivere Athenienses, confestim miserunt ei duplum ejus pecuniæ, quam multæ nomine erat exactus: ipsumque ænea statua ornarunt. Ea statua, visebatur Eschinis ætate ante regiam porticum: sedens Pindarus cum pallio, et diademate, lyram tenens : et supra genua apertum librum.

Sententiam illam, Patria est, ubicunque bene est, acute a Lysia reprehensam.

XII. Quod in vetere tragoedia Telamonis filius Teucer dixisse traditur, Patriam esse cuique, ubicunque cuique esset bene; id etsi pulchre ac sapienter dictum videtur, profectumque ab animo excelso, et despiciente omnes acerbitates, quas homini objicere fortuna posset: graviter tamen et vere reprehensum est ab oratore prudentissimo et acutissimo, Lysia: demonstratumque, eam sententiam hominis esse de suis tantum commodis solliciti, neque ad civilem communionem apti : non enim valde laborabit, quid patria sua fiat, quicunque eo erit animo, ut illius caritatem opportunitatibus suis metiatur. Solum ipsum, cui primum institit, et cælum ipsum, unde primum spiritum duxit, diligat oportet, qui se bonum civem perhiberi vult: aut, si forte, cum alibi natus esset, civitate donatus est, eam imbibat opinionem, ut, nisi civitati bene sit, ne sibi quidem putet bene esse posse. Itaque Ulyxes, ut est in fabulis, cum apud Calypsonem posset in omnibus deliciis

vivere, tamen illam asperam et lapidosam patriam suam anteposuit etiam immortalitati: non ita facturus, si illam, quam diximus, Teucri sententiam approbasset. Igitur dictum illud Teucri, bonum quidem virum aliquando fortasse non dedeceat bonum certe civem non decet.

Narratio super ambiguitate voculæ cujusdam.

XIII. Interpretabar nuper publice librum Senecæ, quo sanctus ille philosophus quærit, quare mala bonis viris accidant, cum sit Providentia. Cumque ventum esset ad eam partem in qua ipse graviter insectatur luxum temporum suorum, accidit, ut ego quoque in eo loco tractando enumerarem multa genera peregrinarum avium quas veteres Romani e remotissimis totius orbis partibus petitas mensis inferre soliti essent. Venit ad me triduo post unus eorum qui tum interfuerant, homo et suo judicio eruditissimus, et meo non ineruditus. Isque cum aliquot e familiaribus meis mecum una esse vidisset, dissimulanter quidem, sed ita tamen ut artificium appareret, cœpit operam dare, ut sermo noster, aliis de rebus susceptus, in mentionem ejus disputationis quæ triduo ante a me habita erat, sensim delaberetur. Tum quasi occasionem nactus ostendandæ eruditionis suæ, Nollem, inquit, a te tum prætermissam unius avis mentionem, ex qua una inexplebilis veterum libido in exquisitis dapibus conquirendis vel maxime cognosci poterat. Quam, quæso ? inquam. Phoenicem, inquit ille. Obsecro te, etiam phoenicem illi esitabant? Certe, inquit. Neque multi, inquam, neque sæpe id facere poterant, aiunt enim eam avem unicam toto orbe reperiri, et vivere annos, opinor, sexcentos sexaginta, et cum ipsa sibi rogum construxerit, funusque fecerit, tum eodem illo ex rogo renasci. Sed ego figmenta esse illa poëtarum putabam. Tu vero, quem, ut illos raræ inventu dapes, ita omnia in studiis rara et exquisita delectant, ede nobis nomen gulonis illius, qui tanti putaverit palato gratificari, ut tam pulchram avem in perpe

tuum sustulerit: certe enim, cum unica toto orbe sit, neque nisi ex se renascatur, interfecta una, totum genus extinctum est. Atque ea fortassis causa est, cur nullus jampridem phoenix reperiatur. Ludis tu quidem, inquit ille, et solita illa tua dissimulatione uteris: sed si tum inspexisses librum Plutarchi de valetudine tuenda, didicisses ex eo, istius avis, quam tu nullam esse putas, cerebrum dulce quidem esse, sed dolorem capitis inducere: quod tam gravis auctor numquam prodidisset, nisi saltem ab iis qui id gustassent, audiisset. Istud vero, inquam, magis etiam mirum fuerit, qui semel eum cibum gustassent, neque enim potuere sæpius, tam cito, et tam distincte naturam illius percipere potuisse. De isto, inquit, tu videris: mihi satis erit, si tibi Plutarchi locum ostendero. Simulque librum e sinu protulit, in quo cum aliis quibusdam erant et tyeà Plutarchi, Erasmo, ut puto, interprete: nomen enim ita deletum erat, ut tamen ex ductibus litterarum agnosceretur. In eo autem ita plane scriptum legebatur: Nam phonicis cerebrum cum sit admodum dulce, tamen aiunt capitis dolorem parere. Homo igitur qui eam unam ob causam venisset, atque id unum operis habuisset, cum dicto, vix salutatis nobis, causatus sibi nescio quid negotii esse, discessit. Eo digresso, visum est iis qui aderant, etiam Xylandri interpretationem inspicere. Is autem ita locum illum reddiderat : Cerebrum phonicis dulce admodum est, sed dolores capitis inducere fertur. Tum ego, Una, inquam, Græca vox paulo negligentius expressa, videte, quantum errorem et sodali illi nostro, qui modo discessit, et fortasse etiam aliis objecerit. Þó enim Græce palma est, cujus arboris non tantum fructus esui sunt, sed etiam medulla, quam et Græci èyxépañov, et Latini cerebrum vocant. De illa autem loquitur Plutarchus, non de phoenicis commenticia avis cerebro.

XIV. Dicam hodierno die breviter et modice de moralis philosophiæ laudibus, deque fructibus, quos illa suis

cultoribus pollicetur: sed philosophico magis, quam oratorio more; non ut ei quidquam alieni affingam, aut quæ ipsius propria sunt, amplificandi causa in majus extollam: quorum alterutrum si coner, ipsa mihi Philosophia, ut est veritatis amans, tanquam Achilli Homerica Pallas, manum injiciat:" sed ut nudo ac simplici orationis genere, quale veritatis proprium esse ait Euripides, ea, quæ ad rem facere videbuntur, exponam. Primum igitur non artium. modo, sed omnium omnino humanarum rerum dignitatem atque præstantiam ex fine, ad quem earum quæque dirigitur, quemque sibi proponit, pendi ac spectari arbitror oportere: ut, quanto cujusque finis præstantior ac divinior est, tanto ipsa ceteris excellere judicetur. Quo posito: est enim ita perspicuum, ut probationis non indigeat: quis unquam reperietur tanta vi præditus ingenii, tanta eloquentiæ copia instructus, qui se de Philosophia, pro ipsius dignitate, verba facere posse confidat? Non enim illa sibi opes ac copias, quæ et sæpe possessoribus suis exitio sunt, et tam multis casibus eripi possunt: non honores et imperia, quæ, quod concupiverint, multi; quod aspernatus sit, nemo unquam vituperatus est; non quidquam denique proponit ejusmodi, quo et carere sine probro, et abundare sine gloria liceat: sed eam, ad quam omnes adspirant, quam sibi votis omnibus expetunt, ad quam omnes suas actiones, omniaque consilia referunt, felicitatem. Quanto igitur ceteris omnibus bonis antestat felicitas, tanto philosophia ceteris artibus antecellit. Quod si tanto studio coluntur artes quædam, quæ nihil sibi aliud, quam lucrum, et rei familiaris amplificationem tum incertam, tum laboris ac periculi plenam proponunt: quanto hæc studio digna est, qua parantur veræ illæ opes animi, quæ non furto eripi, non incendio absumi, non naufragio absorberi possunt: quæque certam rectamque viam commonstrant ad persequendum id bonum, quo cetera omnia continentur ? Si tanto in honore medicina est, quod habere levationem morborum, quibus tentatur corpus, bonæque valetudinis ac firmitatis tum effectrix esse, tum conservatrix cre

ditur: qui tandem honores excogitari poterunt ea arte digni, quæ se in animis idem effecturam esse profitetur?

Difficilior cum eis luctatio est, qui negant, sermonibus nostris quemquam ad virtutem incitari: idque ex eo colligunt, quod sæpissime contingit, ut qui optime loquuntur pessime vivant. Nos vero si diceremus eam in disputationibus philosophicis inesse vim, ut ex audientium animis vitia radicitus evellere, virtutesque eisdem ingenerare possent, merito ut vani atque inepte gloriosi reprehenderemur. Multas magnasque mercedes, ut ait Theognis, ferrent philosophi, si, quemadmodum Circe herbis et cantibus suis homines statim convertebat in feras, ita ipsi suis sermonibus ex feris homines facerent; id est, homines ferarum simillimos ad virtutem a vitio, ad rationem a furore, ad humanitatem ab immanitate revocarent. Et tamen aliquid se aliquando ejusmodi effecisse Philosophiæ gloriari licet. Producet enim Polemonem, ab infami vita moribusque perditissimis ad bonam frugem et ad severitatem, unica Xenocratis disputatione revocatum. Sed ut non peræque in omnibus campis agricultura, ita non in omnibus animis philosophia idem efficit. Illud quidem certe negari non potest, aut nullam omnino esse artem, quæ medeatur animis, quæ quanta sit in vitiis deformitas, quanta in virtute dignitas, doceat, quæ ab illis avertat, ad hanc incitet; aut eum honorem philosophiæ potissimum esse tribuendum. Quod autem objiciunt, plerosque philosophorum factis dogmata sua evertere, neque ignem aquæ magis contrarium esse, quam eorum mores orationi: ita enim loqui, ut vitio; ita vivere, ut virtuti bellum indixisse videantur: utinam tale esset, ut id nobis infitiari liceret. Est enim acerbissimum negare non posse, quod sit turpissimum confiteri. Sed quoniam iis, quæ omnibus nota sunt, fidem abrogare velle dementiæ est : non negabimus verum esse, quod objicitur; tantum deprecabimur, ne propter hominum vitia res ipsa in invidiam vocetur.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »