Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

teterrimo latronum manu contra patriam gerit bellum: huic cedamus, hujus conditiones audiamus?

P. 88. Sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Suum quisque noscat ingenium, acremque se et bonorum et vitiorum suorum judicem præbeat. Ne committas ut quum omnia tibi suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare. Si meam salutem contra fratris tui impetum in me crudelissimum defenderim; satis habeas nihil me etiam tecum de ejus injuriâ conqueri. Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes; sed certe mentiar. Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui conclusiunculis, non ad sensus permanantibus, efficere volunt non esse malum dolorem. Nihil inquies omnino scripseris; quî magis effugiam eos qui volent fingere?

[ocr errors]

P. 89. Hannibal vinculo quodam ita copias copulavit, ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio extiterit. Oratio mentes judicum permovet, impellitque ut aut oderint aut invideant, aut salvum velint; aut misereantur aut punire velint. Thucydidis conciones ita multas habent obscuras abditasque sententias, vix ut intelligantur; quod est in oratione civili vitium vel maximum. In vitiis maritimarum urbium inest illa magna commoditas, ut id quod agri efferant sui quascumque velint in terras portare possint. Multorum consulum prefecturas sic accepit Atticus, ut neminem in provinciam sit secutus. Cæsar Brundisii tantum navium reperit, ut anguste quindecim millia legionariorum militum quingentos equites transportare possent. In vindicandis injuriis hæc tria lex secuta est, ut aut eum quem punit emendet, aut pœnâ ejus cæteros meliores reddat, aut sublatis malis securiores cæteri vivant.

P. 89. Hæc est opinio populi Romani inductum esse nomen religionis, non tam ut te impedirent quam ut ne quis Alexan

driam vellet ire. Gallinæ avesque reliquæ pullos quum excluserint ita eos tuentur, ut et pennis foveant ne frigore lædantur. Si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet ut beatissimus sit; minus enim intervalli est a beato ad beatissimum, quam a misero ad beatum. Etsi Græci apud Artemisium pari prælio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere: quod erat periculum ne si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo.

P. 90. Si Cæsar diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. Addo etiam illud, quod vereor tibi ipsi ut probem. Timeo ut omnes labores sustineas, quos te suscipere video. Foedus quia senatus non jusserit veretur Hiempsal, ut satis firmum sit.

P. 90. Metuo ne intercludamur, ut quum velitis exire non liceat. Vir improbus nunquam a scelere ob eam causam abstinebit, quod id natura turpe judicet, sed quod metuat ne emanet. Pavor ceperat milites, ne vulnus Scipionis mortiferum esset. Monuit Alcibiades Philoclem periculum esse, ne immodestiâ militum occasio daretur Lysandro exercitus opprimendi. Gallus diffidebat paucitati cohortium quæ Placentiæ erant, ne longius obsidium et vim Germanici exercitus parum tolerarent. Apud Romanos non moestitia tantum ex re male gestâ erat, sed pavor etiam, ne extemplo castra hostis adgrederetur.

P. 91. Utrum Pompeius consistere uspiam velit, an mare transire velit, nescitur: si manet, vereor ne exercitum satis firmum habere non possit. Infirmitatem valetudinis tuæ video, et vereor ne præsenti fortunæ tuæ sufficere non possis. Non est periculum, ne qui leonem aut taurum pingat egregie idem in multis aliis quadrupedibus facere non possit. Vereor ne forte non aliorum utilitatibus, sed propriæ laudi servisse videar. Intellexi literis tuis te vereri ne superiores mihi redditæ non

essent.

P. 91. Centuriatis comitiis lex lata est, nequis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret. Præclaram hoc quoque Thrasybuli, quod quum plurimum in civitate posset, legem tulit nequis anteactarum rerum accusaretur neve multaretur. Hoc præcipiendum videtur lectoribus ne alienos mores ad suos referant, neve ea quæ ipsis leviora sunt pari modo apud cæteros fuisse arbitrentur. Rebellantes barbaros captivos sub lege venumdedit Augustus, ne in vicinâ regione servirent, neve intra tricesimum annum liberarentur. Matres familiæ, passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent, neu, sicut Avarici fecissent, ne mulieribus quidem atque infantibus abstinerent. Boni viri est hæc duo tenere in amicitiâ; primo nequid fictum sit neve simulatum, deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum.

P. 92. Obducuntur libro aut cortice arbores, quo sint a frigoribus et a caloribus tutiores. Sublata erat celebritas virorum ac mulierum in funeribus, quo lamentatio minueretur. Milites Romani, fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursû subeunt.

P. 93. Me non sane hoc quidem tempore movet respublica; non quo aut sit mihi quidquam carius, aut esse debet; sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. Senatui majora visa sunt consilia tua quam erant expectata; non quo unquam de tuâ voluntate dubitasset, sed quod quo progredi velles non satis exploratum habebat. Ego non quo libenter male audiam, sed quia ego causam non libenter relinquo, ut iracundiâ efferar et judices abalienem, nimium patiens et lentus existimor. Mulier ad pedes Sulpicia procidit et se terrendi amatoris causâ, non quo quidquam de Bacchanalibus sciret, loquutam esse dixit.

P. 93. Mihi quidem apud vos de meis majoribus dicendi facultas non datur; non quod non tales fuerint quales me

videtis, sed quod laude populari atque honoris luce caruerunt. Etsi eo te adhuc consilio usum intelligo ut id reprehendere non audeam, non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod eâ te sapientiâ esse judicem, ut meæ eam anteponam, tamen amicitiæ nostræ vetustas me hortata est ut ad te scriberem.

P. 93. Abesse non potest quin ejusdem hominis sit qui improbos probat, probos improbare. Nego ullam gemmam aut margaritam fuisse, quin conquisierit Verres, inspexerit, abstulerit. Non est dubium quin is qui liberalis benignusve dicitur officium non fructum sequatur. Minimum abfuit Octavianus quin periret concursu et indignatione turbæ militaris, quod gregarium militem discruciatum necasse credebatur. Quum regnum Bithyniæ publicum est populi Romani factum, numquid causæ est quin omnes agros, urbes, portus, totam denique Bithyniam decemviri vendituri sint? Ea est perturbatio omnium rerum, ut suæ quemque fortunæ maxime poeniteat, nemoque sit quin ubivis quam ubi est esse malit. Ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin ad te scriberem. Virgilii ac T. Livii imagines et scripta paullum abfuit quin Caligula ex omnibus bibliothecis amoveret: quorum alterum ut nullius ingenii minimæque doctrinæ, alterum ut verbosum in historiâ negligentemque carpebat. Non dubito quin, sine meâ commendatione (quod tuum est judicium de hominibus) ipsius Lamiæ causâ studiose omnia facturus sis.

P. 94. Non deterret sapientem mors quæ propter incertos casus quotidie imminet, propter brevitatem vitæ nunquam longe potest abesse, quominus commodis reipublicæ suisque consulat. Est finitimus oratori poeta, in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat jus suum, quominus ei liceat vagari quo velit. Quum soluta nobis est eligendi optio, quumque nihil impedit quo minus id quod maxime placeat facere possimus, omnis dolor est repellendus.

Lege de revocando Cicerone latâ, nemini civi (see quisquam, p. 221.) quo minus adesset satis justa visa est excusatio. Milites ægre retenti sunt quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium quo minus oppido potirentur videbatur. Non Isocrati quominus haberetur summus orator offecit, quod infirmitate vocis ne in publico diceret impediebatur.

P. 59. Utinam extarent illa carmina, quæ multis sæculis ante suam ætatem in epulis esse cantitata, a singulis convivis de clarorum vivorum laudibus, in Originibus scriptum reliquit Cato. Varronis sermo facit expectationem Cæsaris, atque utinam ipse Varro incumbat in causam ; quod profecto cum suâ sponte, tum te instante faciet. Utinam, Quirites virorum fortium copiam tantam haberetis, ut hæc vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum huic bello præficiendum putaretis. Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit: utinam ea res ei voluptati sit, gloriæ quidem video fore. Utinam nostræ villæ secessum concupiscas, ut tot tantisque dotibus ejus maxima commendatio ex tuo contubernio accedat.

P. 96. Dicunt viros

non eam quæ putetur.

bonos eam justitiam sequi qua sit, Critias certos homines ad Lysandrum

in Asiam misit, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset nihil earum rerum fore ratum quas ipse Athenis constituisset. Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi fuisse eum qui negasset quam illum qui recepisset: sic homines fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. Quidam putant Julium Cæsarem, pensitatis suis et inimicorum viribus, usum occasione rapiendæ dominationis quam ætate primâ concupisset. Castra Alexandri magno ignis fulgore Dario conlucere visa sunt, et paulo post Alexander adduci ad ipsum in co vestis habitu, quo ipse fuisset. Sat

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »