Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

benda est præparatio diligens. Da operam, si ullâ ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, et huc quamprimum venias, antequam omnes copiæ adversariorum conveniant. Cæsar milites navibus flumen transportat, continentemque ripæ collem improviso occupat, et priusquam ab adversariis sentiatur communit. Nihil, P. C. neque in Italiâ neque in Africa gesseritis, priusquam eorum scelus expietis, qui ausi sunt sacrilegas manus intactis Proserpinæ thesauris admovere. Amicumne condemnas antequam audias, antequam interroges; illi antequam aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris?

P. 122. Dum inter primores promptius dimicat sagittâ ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero, medicus ejus Philippus evellit. Si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, libenter erro, nec mihi hunc errorem quo delector, dum vivo, extorqueri volo. Fabius Consul iterum C. Flaminio tribuno plebis quoad potuit restitit, agrum Picentem viritim dividenti; augurque quum esset dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quæ pro reipublicæ salute gerantur. Quamdiu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non injuriis, exitus erant bellorum mites. Tamdiu fient judicia, quamdiu erit civitas.

P. 123. Julius Cæsar exanimis aliquamdiu jacuit, donec lecticæ impositum tres servuli domum retulerunt. Tarquinii tamdiu dimicaverunt, donec Aruntem filium regis manu suâ Brutus occidit. Inde continuis diebus aliquot Romanus ita institit portis, ut prope inferre signa videretur; donec Hannibal tertiâ vigiliâ profectus Apuliam petere intendit.

P. 123. Insequenti nocte Fabius equites præmittit, sic paratos ut confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. De Terentiâ et Tulliâ tibi assentior ad te ut referrent: si nondum profectæ sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res. Calpurnius Flamma, tribunus militum, cum lectâ trecentorum manû

insessum ab hostibus tumulum occupavit; adeoque moratus est eas, dum exercitus omnis evaderet. In duos menses induciæ factæ donec Romam mitterentur legati, ut populus in has conditiones pacem juberet. Augustus rectorem solitus est apponere regibus ætate parvis ac mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent. Rogandi orandique sunt iracundi, ut si quam habent ulciscendi vim, differant dum defervescat ira. Quid vultis amplius; num expectatis, dum L. Metellus de istius scelere, improbitate, audaciâ testimonium dicat?.

P. 124. Neque dum Hannibal in Italiâ moratur, neque proximis post excessum ejus annis, vacavit Romanis colonias condere. Bibulus, collega Cæsaris, quum actiones ejus magis vellet impedire quam posset, majore parte anni domi se tenuit: quo facto, dum augere vult invidiam collegæ, auxit potentiam. Cæsaris milites, dum se putant vincere fortius sequi, Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere cœperunt. In ipsis quoque trepidatum navibus est, dum ne mora esset, trahunt scalas, orasque præcidunt. Zosimus libertus meus ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem rejecit, atque ob hoc in Ægyptum missus a me, post longam peregrinationem confirmatus rediit.

Quum præci

P. 125. Ut æque doleamus animo, quum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod æternum et infinitum nobis impendere malum opinemur. Quum Quum ea quæ præterierunt acri animo et attento intuemur, tunc fit ut ægritudo sequatur si illa mala sint, lætitia si bona. pitur ut nobismet ipsis imperemus, tum hoc præcipitur, ut ratio coerceat temeritatem. Cæteris in rebus, quum venit calamitas tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Quæris cur me Laurentinum meum tantopere delectat; desines mirari, quum cognoveris opportunitatem loci. Quum quæritur quid fieri possit, videndum etiam est quam facile

possit. Nunquam nos verccundiores esse debemus, quam quum de Deo agitur.

P. 126. Quum aliquid videbatur caveri posse tum id negligi dolebam ; nunc vero, quum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quidquid evenerit ferre moderate. Quum

L. Opimii causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id jure, pro salute patriæ factum esse dicebat. Quum sontes ferro depugnabant, nulla poterat oculis esse fortior contra dolorem et mortem disciplina. Non eram nescius, quum hæc scribebam, quantis oneribus premerere susceptarum rerum et jam institutarum. Gyges, quum palam annuli sui ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus videbatur, quum in locum annulum inverterat. Quum diutius in curâ negotioque fueram, ut requiescerem, curamque animi remitterem ad Carpinatii præclaras tabulas * revertebar.

P. 126. Pausanias, quum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. Hortensius, quum admodum juvenis orsus esset in foro dicere, celeriter ad majores causas adhiberi cœptus est. Hæc quum moliretur Alcibiades, Critias, cæterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserunt. Regio apparatu accepti, sermonem in multam noctem produximus, quum senex nihil nisi de Africano loqueretur, omniaque ejus non facta solum sed etiam dicta meminisset. Quum Darium, ubicunque esset, occupare statuisset Alexander, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti præfecit. Quum speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est: ignes deinde totis campis conlucere cœperunt, quum incondita multitudo laxius tenderet.

Documents, accounts of expenditure; erroneously in the text, pictures.

P. 127. Numa major vir habendus est, quum illam sapientiam constituendæ civitatis duobus prope sæculis ante cognovit, quam eam Græci natam esse senserunt. Bene facitis quum venitis, sed rectius fecissetis si ad me domum recta abiissetis. Præclare facis quum et Cæpionis et Luculli memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit. Gratias tibi ago, primum quum tantum litteræ meæ apud te potuerunt, ut his lectis omnem suspicionem quam habueras deponeres. Gratissimum mihi fecisti, quum Tironem, indignum illâ fortunâ, nobis amicum quam servum esse maluisti.

P. 128. Biennium an triennium est, quum virtuti nuntium remisisti, delenitus illecebris voluptatis ? Apud Græcos quidem jam anni prope quadringenti sunt, quum hoc probatur, nos nuper agnovimus. M. Fabium quod mihi amicum tuâ commendatione das, nullum in eo facio quæstum : multi enim anni sunt quum ille in meo ære est, et diligitur a me propter summam humanitatem et observantiam.

P. 128. Quum omnibus virtutibus, judices, me affectum esse cupiam, tamen nihil est quod malim quam me et gratum esse et videri. Eumenem Antigonus, quum esset ei infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adjuvari posse intelligebat in his rebus, quas impendere jam apparebat omnibus. Quum sint in nobis consilium, ratio, prudentia, necesse est Deum hæc ipsa habere majora. Quum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare. Socratis ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suos Plato tradidit, quum ipse literam Socrates nullam reliquisset. Ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, quum a suis non redimerentur, venum dederat. Quum ego, tanto intervallo, claustra illa nobilitatis refregissem, ut aditus consulatum posthac virtuti pateret, non arbitrabar de generis novitate accusatores esse dicturos.

Sect. 76.

P. 129. Fit sæpe ut ii qui debent non respondeant ad tempus; si quid ejusmodi acciderit, nequid tibi sit meâ famâ potius. Me posthac ne commendaveris Cæsari tuo; ne te quidem, si me audies. Ne invideris fratri tuo; quiescit, tandem liber, tandem tutus, tandem immortalis. Ne commiseris ut quisquis modo scripta tua mirabatur, quærat quomodo tam grandia tamque solida animus tam fragilis conceperit. Planco et Oppio scripsi equidem, quoniam rogaras, sed si tibi videbitur, ne necesse habueris epistolam reddere: quum enim tuâ causâ fecerint omnia, vereor ne meas literas supervacaneas arbitrentur.

P. 130. Noli putare pigritiâ me facere, quod non meâ manû scribam. Noli spectare quanti homo sit; nam tanto dolore Esopus est affectus, propter servi scelus et audaciam, ut nihil ei gratius fieri possit, quam si illum per te recuperarit. Noli Lupe, ex taciturnitate nostrâ quid aut probemus aut improbemus judicare. Novum prooemium Academicorum exaravi; tibi misi: tu illud desecabis, hoc agglutinabis. Piliam Atticamque salutabis. Quoniam quæ tua potestas est, eâ negas te me invito usurum, puero quoque hoc dabis, si tibi videbitur; non quo ætas nostra ab illius ætate quidquam debeat periculi suspicari, sed ut nosmet ipsi inter nos conjunctiores simus quam adhuc fuimus.

Sect. 77.

P. 130. Non referri beneficiis gratias et est turpe et apud omnes habetur; parentes suos non amare impium est. Rari sunt casus, etiamsi graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini periculum quotidianum. Turpe est aliud loqui, aliud sentire; quanto turpius aliud scribere, aliud sentire! Ego mulieres Romam remittebam, sed mihi venit in

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »