Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

præstantiam perveniri. Eis si ita imbutus es, ut possis Aristotelem suapte lingua loquentem intelligere, ejusque etiam interpretes Græcos, sine cujusquam interpretatione Latina consulere, non invitus patiar te ad studia philosophiæ gradum facere; etsi, ut verum fatear, Demostheni, Thucydidi, Herodoto, Xenophonti, et hujus generis scriptoribus, prætereaque poëtis Græcis annum adhuc unum dari maluissem. Volo equidem, quicquid ages, prospere tibi ac feliciter evenire: sed tamen non committam, ut, si absque illo instrumento te ad philosophiam contuleris, dicere unquam possis, Muretum tibi ejus consilii auctorem fuisse. Neque hæc a me ita disputantur, quasi tibi in iis litteris, quæ humaniores dicuntur, consenescendum arbitrer. Longe semper ab ea sententia meus abfuit animus: sed tu et ea ætate es, ut properare non debeas: et eo ingenio, ut, si firma ac solida doctrinæ fundamenta jeceris, ad summa omnia facile perventurus esse videaris. Nam quod ais, sine eloquentia multos ad summam amplitudinem pervenisse, sine sapientia neminem: verius dixisses, et sine sapientia, et sine eloquentia, et sine ullo vero bono multos ea, quæ vulgo habentur amplissima, et olim consecutos esse, et quotidie consequi. De quibus constitueram hoc loco pluribus disserere: sed avocor. Mi Rosci, ignosce occupationibus meis, et vale. Tibure. III. Non. Octobr. MDLXX.

[ocr errors]

VI. Bene facis, quod te Latine scribendo quotidie exerces, conatumque omnem adhibes, ut præstantiam in eo genere aliquam consequaris. Non enim dubito, quin et cetera vita, ét istud tuum studium eo, quo debet, id est, ad propagandam gloriam Christi, et ad ecclesiam pro tua virili parte ab insultibus improborum defendendam dirigatur. Sed quid te usque húc deterruerit, ne ad me scriberes, dispicere equidem non queo. Nam neque ea auctoritate sum, ut quisquam judicium meum vereri debeat: et si essem, summa tamen mea erga totam sodalitatem vestram voluntas omnem istum metum tibi facile adimere poterat : cum tu præsertim ita scribas, ut lau

dem potius exspectare ab omnibus debeas, quam cujusquam fastidium extimescere. Cave igitur posthac, difficile tibi quiddam atque arduum putes, ad Muretum scribere. Hanc modo mihi veniam dato, ut ad litteras tuas, quæ mihi quo crebriores, eo jucundiores futuræ sunt, solutius ac negligentius, id est, hoc familiari ac quotidiano sermonis genere, respondere liceatNihil enim invitius facio, quam ut in limandis ac poliendis epistolis otio abutar. Neque mihi ullum præceptorum, quæ tradita sunt a dicendi magistris, magis placet, quam illud, dandam esse operam, ut sponte fluere videatur oratio. Ego vero, ut magis videatur, sponte plane fluere eam sino, et ignaviæ meæ excusationem ab ipsis magistris peto. Tu quoque,

si me amas, aut potius quoniam me amas, imitare, cum ad me scribes, hanc ipsam negligentiam meam: ne, si accuratius scripseris, mihi quoque accurate scribendi necessitatem imponere videaris. Deus et studia et totam vivendi rationem tuam ad gloriam suam perpetuo dirigat. Vale. Romæ. vi. Non Martii, quo ipso die litteras a Bencio accepi: ne me ad eas serius respondere mireris.

VII. Magno mihi dolori fuit mors fratris tui, tum quia ipsum amabam, ut tuos omnes debeo, tum quia facile intellexi, pro tua humanitate et eximia caritate erga tuos, quam ea tibi gravis et molesta futura esset. Quanquam autem sera jam consolatio videri potest; facere tamen non possum, quin te moneam, id quod tibi notissimum esse scio: sed interdum evenit, ut doloris acerbitas etiam ea, quæ notissima sunt, ex animo excutiat; ut memineris æquissimo animo ferendam esse hanc Dei quidem voluntatem, humanæ autem naturæ necessitatem, Si ars aliqua reperiri posset, qua fieret, ut in hac vita perpetuo maneremus, tamen eam repudiare et aversari oporteret, quæ nobis aditum ad meliorem vitam intercluderet. Nunc ea nobis Dei voluntate imposita est necessitas, ut hinc aliquando exeamus: neque quicquam magis inter stultos et sapientes interest, quam quod illi indignantur, nunc suis evenire, quod sibi quo

que eventurum est, nunc se eo pervenisse, quo perveniendum est omnibus: hi communem sortem et in suis placide ferunt, et in semetipsis placide expectant. Miramur, Sacrate, mori eos, quos amamus? Ipsi nos quotidie morimur. Quota pars superest in nobis ejus, quod in adolescentibus fuit? Mei quidam jam mortui sunt dentes; prope enim omnes deciderunt: paulatim moriuntur oculi, quos quotidie minus ac minus perspicaces fieri sentio: moritur memoria: mortua sunt alia, quæ utinam multis abhinc annis mortua fuissent. Mihi crede, Sacrate, senectus mea vix alio nomine mihi gratior est, quam quod mihi placidiorem ad moriendum viam sternere videtur Itaque mortuis amicis bene precemur: ipsi nos ad bene moriendum quotidie præparemus. De silentio tuo, neque cur te purges, causa ulla est; neque ullus metus, ne mihi propterea minus carus sis.

rere.

VIII. Heri redeuntem me a Balneis Aponi, quo me partim animi, partim valetudinis causa contuleram, exceperunt litteræ tuæ: quæ, quam mihi gratæ fuerint, noli quæHabebant egregiam sane atque illustrem significationem veteris illius ac perpetui amoris erga me tui: de quo, etsi mihi nunquam, ut dubitarem, contigit: tamen fit, nescio quomodo, ut omnis illius expressio, quasique professio pergrata mihi, perque jucunda sit. Ego, mi Manuti, cum de eo, quod mihi contigerat, retulissem ad medicos, meque illis omni ex parte indicassem, neque quidquam de tota mea ratione ac consuetudine vivendi reticuissem nihil aliud reperire potui, nisi id, quod ipse per me facile suspicabar: nocere mihi, quod tam raro exirem domo; quodque, ut me impetus ceperat, ita me, nulla habita ratione temporis, aut ad legendum, aut ad scribendum darem. Itaque de eorum consilio meditor paullo laxius ac solutius vivere; et ante cibum ambulatiuncula modici sudoris aliquid excitare; prætereaque, cum videbitur, alienis et oculis legere, et manibus scribere: quem ad usum parare cogito amanuensem quempiam, cui epistolas inambu

H

:

lans dictem. Antea enim solebam statim a prandio calamum in manum sumere, et horam unam atque alteram epistolarum scriptioni dare: quo, re ipsa comperi, nihil esse perniciosius. Cavebo igitur, et, ut mones, parcam mihi, cum mea causa, tum mehercules etiam tua. Non enim levem, neque contemnendam jacturam faceres, si quid mihi contingeret.

:

[ocr errors]

¿dèv ×тñμx TiμiάTepov. Ego vero amicus tibi sum, et amicus ex animo quales admodum paucos esse, non injuria querebatur Theognis. Quod scribam, aliud nihil occurrit. Etiam atque etiam vale, mi Manuti, a. d. iv. Kalend. April. Patavio.

De lege quadam Persarum humanitatis plena. IX. Multæ olim apud Persas leges fuisse traduntur: ex quibus facile intelligi potest, singularem quandam ejus gentis sapientiam fuisse. Atque earum in unam nuper cum inciderim, quæ neque multis, nisi me fallit animus, cognita est, et dignissima quæ cognoscatur ab omnibus: judicavi non ingratum fore iis qui hæc legent, si eam hoc loco proponerem. Erat igitur apud eos ita constitutum, ut cum quis in judicio argueretur aliquid fecisse contra leges, etiam si liquido constaret, eum culpæ affinem esse, non tamen statim condemnaretur; sed prius inquireretur diligentissime in omnem illius vitam, inireturque ratio, plurane turpiter et flagitiose, an bene laudabiliterque gessisset, tum si vincebat turpium numerus, condemnabatur; sin præponderabantur honestis turpia, absolvebatur. Cogitabant enim, humanarum virium non esse, rectum cursum perpetuo tenere: habendos pro bonis viris eos, non qui nunquam peccarent; sed qui sæpius honeste agerent. Hanc ipsam legem ego ab iis quoque, quorum in manus hi libri venient, observari summopere cupio: ut ne statim eos rejiciant ac condemnent, si quid in eis a me peccatum deprehenderint: nam si, ratione fideliter inita, major Tv éopaλμévwv, 1⁄2 tŵr natwpowμérov, numerus fuerit: tum equidem, quin rejiciantur, et sordeant, non recuso.

Poëtarum et apum comparatio.

X. Libenter ac sæpe faciunt poëtæ, ut se quidem apibus, studium autem suum mellificio cuidam comparent, neque, si quis diligenter inspiciat, parum multa utrisque inter se similia reperientur. Apes in struendis operibus suis naturam tantum magistram sequuntur: artem non adhibent. Sic et poëtæ natura tantum valent: arte si qui se poëtarum nomen tueri posse confidunt, eos gravissimus auctor Plato pronunciat, nihil unquam egregium ac memorabile effecturos. Itaque Pindarus eo se gloriatur adversariis suis, Bacchylide nimirum et Simonide, esse superiorem: quod ipse natura poëta sit, illi autem didicerint a magistris : in quo tantum esse vult, ut eo potissimum nomine se aquilæ, illos corvorum similes esse dicat. Apes, nisi irritentur, innocuæ sunt: irritatæ figunt aculeis eos a quibus læsæ sunt, et acerbissimos eis dolores infligunt. Idem poëtis ingenium; nulla, ubi non læduntur, innocentior hominum natio: lacessiti, ita se ulciscuntur, ut interdum eos quibus offensi erant, ad mortem adegisse narrentur. Quocirca Plato in Minoë præcipit iis qui bonæ famæ studiosi sunt, ut diligenter caveant, ne cum poëtis inimicitias suscipiant. Apes e variis floribus succum exprimentes, opus dulcissimum conficiunt. Poëtæ quoque vagantes per hortos illos Gratiarum et Veneris, de quibus est apud Pindarum, et ex iis bellissimum quodque carpentes, ea concinnant carmina, quibus ne mel quidem ipsum mellitius videri potest.

Historia de Pindaro poëta, multato a suis, ornato ab Atheniensibus.

XI. Pausanias in Atticis narrat, Athenienses, quod a Pindaro in quodam asmate laudati essent, tanti fecisse ampli illius ac grandiloqui poëtæ testimonium, ut et dona ei plurima ob id miserint, et statuam in civitate sua statuerint. Non igitur mirum est, si illis temporibus multi ac præstantes poëtæ

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »