Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

comissaretur. Nam ad horam somni nihil aliud, quam solus secreto deambulabat.

XXII. Libidinis nimiæ', assiduitatem concubitus, velut exercitationis genus, clinopalen vocabat. Eratque fama, quasi concubinas ipse develleret2, nataretque inter vulgatissimas meretrices. Fratris filiam3 adhuc virginem, oblatam in matrimonium sibi, quum devinctus Domitia nuptiis pertinacissime recusasset, non multo post alii collocatam, corrupit ultro, et quidem vivo etiam tum Tito: mox patre ac viro orbatam, ardentissime palamque dilexit, ut etiam causa mortis exstiterit, coactæ conceptum 4 a se abigere.

XXIII. Occisum eum populus indifferenter, miles gravissime tulit, statimque Divum appellare conatus est; paratus et ulcisci, nisi duces defuissent: quod quidem paulo post fecit, expostulatis ad pœnam pertinacissime cædis auctoribus'. Contra Senatus adeo lætatus est, ut, repleta certatim Curia, non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo acclamationum genere lace

4. Comissaretur. Vide ad Vitell. cap. 13.

XXII. 1. Libidinis nimiæ. Conf. Xiphil. LXVII, 6.

2. Develleret; h. e. velleret, depilaret. Inepte al, divelleret.

3. Fratris filiam; Juliam. Collocata fuerat Flavio Sabino (vide ad cap. 10), interemto a Domitiano. Conf. Xiphilin. LXVII, 3, ubi Reimarum, erroris arguentem Philostrat. qui VII, 7, post necem Sabini, ductam esse Juliam a Domitiano, nuptiasque ab Ephesiis celebratas tradit.

4. Conceptum; i. e. fœtum, substantive. Vide Duker. et Oudend.

Plin. Epist. IV, 11, 6, « quum ipse fratris filiam incesto non polluisset

solum, verum etiam occidisset ; nam vidua abortu periit, » ubi nullo

modo admittenda emendatio Hein-
sii nam biduo ab abortu periit. Ma-
xima enim vis est in verbo vidua.

Ne gravida quidem esse debebat
vidua. Cf. etiam Gesner. ad h. 1.
Ceterum, non dissentit Juvenal.
Sat. II, 32,

Quum tot abortivis fecundam Julia vulvam
Solveret, et patruo similes effunderet offas.
Tot abortiva enim sunt medicamen-
ta, quæ effecerunt abortum, non
plures abortus. Vide ibi Rupert.

XXIII. 1. Expostulatis..... cædis auctoribus. Victor, Epit. XII, 14, «Milites, neglecto Principe, requisitos, Petronium (Petron. Secundum, Præfectum Prætorio, Eu

"

raret: scalas etiam inferri2, clypeosque et imagines ejus coram detrahi, et ibidem solo affligi juberet 3; novissime, eradendos ubique titulos, abolendamque omnem memoriam decerneret. Ante paucos, quam occideretur, menses, cornix in Capitolio 4 elocuta est, čotai távta xalŵç. Nec defuit, qui ostentum sic interpretaretur:

Nuper Tarpeio quæ sedit culmine cornix,

Est bene, non potuit dicere: dixit, Erit.

Ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse, gibbam sibi, pone cervicem, auream enatam, pro certoque habuisse, beatiorem post se lætioremque portendi Reipublicæ statum. Sicut sane brevi evenit, abstinentia et moderatione insequentium Principum.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

C. SUETONII TRANQUILLI

DE

ILLUSTRIBUS GRAMMATICIS

ET

DE CLARIS RHETORIBUS

LIBRI.

VITE

TERENTII, HORATII, LUCANI, PLINII, JUVENALIS, PERSII,

ET

FRAGMENTA.

C. SUETONII TRANQUILLI

ᎠᎬ

ILLUSTRIBUS GRAMMATICIS

LIBER.

1. GRAMMATICA Romæ ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat: rudi scilicet ac bellicosa etiam tum civitate, necdum magno opere liberalibus disciplinis va cante. Initium quoque ejus mediocre exstitit: siquidem antiquissimi doctorum, qui iidem et poetæ et oratores semigræci erant (Livium et Ennium dico: quos utraque lingua domi forisque docuisse, adnotum est'), nihil amplius quam Græca interpretabantur: ac si quid Latine ipsi composuissent, prælegebant. Nam, quod nonnulli tradunt, duos libros de literis syllabisque, item de metris, ab eodem Ennio editos, jure arguit Lucius Cotta, non poetæ, sed posterioris Ennii esse: cujus etiam de augurandi disciplina volumina feruntur.

II. Primus igitur, quantum opinamur, studium Grammaticæ in Urbem intulit CRATES MALLOTES, Aristarchi æqualis, qui missus ad Senatum ab Attalo rege, inter secundum ac tertium bellum Punicum, sub ipsam Ennii mortem, quum regione Palatii, prolapsus in cloaca foramen, crus fregisset, per omne legationis simul et valetu

I. 1. Adnotum est. Gronovius reponit adnotatum est, quam emen

dationem probarunt Oudendorp. et Wolfius.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »