Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

ditissimus quisque, et ambitione et licitatione maxima, vicibus comparabant. Hostiæ erant phoenicopteri, pavo

tetraones, Numidica, meleagrides, phasianæ, quæ generatim per singulos dies immolarentur. Et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam invitabat assidue in amplexus atque concubitum": interdiu vero cum Capitolino Jove 13 secreto fabulabatur, modo insusurrans, ac præbens invicem aurem, modo clarius, nec sine jurgiis. Nam vox comminantis audita est:

Η μ' ἀνάειρ', ἢ ἐγὼ σέ· 14

donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro invitatus, super templum Divi Augusti ponte transmisso, Palatium Capitoliumque conjunxit. Mox, quo propior esset, in area Capitolina novæ domus fundamenta jecit. XXIII. Agrippa se nepotem' neque credi, neque dici

ii, qui primum locum tenent inter sacerdotes Deo cuipiam consecratos; unde magisterium dicitur ipse locus et munus; h. 1. pluraliter, quia per vices obiri solebat, quum ipsum sacerdotium perpetuum esset. Cf. Lips. ad Tacit. VI, 12, et Casaub. ad Capitolin. M. Anton. c. 4. De ingente pecunia, quam dare cogebantur pro his magisteriis, vide Dion. supra cit, et Claud. 9.

12. Lunam invitabat... in... concubitum. Cf. Dio, LIX, 26.

13. Cum Capitolino Jove, etc. Cf. Dio, cap. 28.

14. Nam vox... audita est: "Hμ' ἀγάειρ', ἢ ἐγὼ σέ. Hæc verba pro iis, quæ in editiones vulgo recepta sunt, Εις γαῖαν Δαναῶν περάω σε, ex optimis, qui quidem Græca exhibent, Codd. huic loco restituenda, postquam censuere Victorius, Castigat. in Cicer. Epist. ad Att. XVI, 6, et Turneb. Advers. XXII, 31, et

XXVII, 20, præstantissimi editores omnes exhibuerunt, auctoritate maxime duorum locorum, quamquam paullo diversorum; Dionis nempe, cap. 28, ubi, fulminante Jove, quum et ipse Caius machina quadam contra jacularetur, exclamat ex Homero, Iliad. XXIII, 724, Η μ' ἀνάειρ', ἢ ἐγὼ σέ, et Seneca, de Ira, I, cap. ult., «Caius Cæsar, iratus cælo, quod obstreperet pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur, prorsus parum certis, ad pugnam vocavit Jovem, et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum, Η μ' ἀνάειρ', ἢ ἐγὼ σέ, etc. »

XXIII. 1. Agrippœ...... nepotem ; ex matre Agrippina. Dicitur autem Agrippa Tacit. I, 3, ignobilis loco; Vell. II, 96, « novitatem multis rebus nobilitavisse, » coll. cap. 127. Senec. Controv. II, 4, Tanta au

[ocr errors]

ob ignobilitatem ejus volebat: succensebatque, si qui vel oratione, vel carmine, imaginibus eum Cæsarum insererent. Prædicabat autem, matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Julia filia admisisset, procreatam. Ac non contentus hac Augusti insectatione, Actiacas Siculasque victorias, ut funestas populo Romano, et calamitosas, vetuit sollennibus feriis celebrari. Liviam Augustam proaviam, Ulyxem stolatum 3 identidem appellans, etiam ignobilitatis 4 quadam ad Senatum epistola arguere ausus est, quasi materno avo Decurione Fundano ortam; quum publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem Romæ honoribus functum. Aviæ Antoniæ secretum petenti denegavit, nisi ut interveniret Macro præfectus. Ac per istiusmodi indignitates et tædia causa exstitit mortis; dato tamen, ut quidam putant, et veneno. Nec defunctæ ullum honorem habuit; prospexitque e triclinio ardentem rogum. Fratrem 5 Tiberium inopinantem, repente immisso

tem sub Divo Augusto libertas fuit, ut præpotenti tunc M. Agrippæ non defuerint, qui ignobilitatem exprobrarent."

2. Ex incesio, quod Augustus..... admisisset. Contra vulgarem sententiam, quæ ad hoc incestum exsilii causam retulit, quo damnatus Ovidius, disputat in Ovidio nostro, tom. VIII, pag. 261, vir doctis bene notus VILLENAve.

3. Ulyxem stolatum; id est, callidam feminam; non inficete. Haud deerat ingenium Germanici filio.

4. Etiam ignobilitatis, etc. Livia enim gens plebeia erat. Cf. Tiber. 3. Tiberii autem maternam aviam Fundanam fuisse, prodit Noster, Tiber. 5. - Aufidium Lurconem (ita enim viri docti consensere, e MSS. scribendum pro Lingonem)

-

Glandorp. Onomast. p. 138, eumdem putat, qui Cicer. Pro Flacco, 4, ad Attic. 1, 16, et Plin. X, 20 (Varron. de Re Rust. III, 6), memoratur. Conf. Ernest. Clav. Cic. in M. Lurco.

5. Fratrem Tiberium.... interemit. Cf. Dio, LIX, 8. Rem ita narrat Philo, ut fabulam ex ingenio texere videatur: Mandatu Caii tribunos et centuriones quosdam venisse ad adolescentulum Tiberium; et jussisse, ut se ipse interficeret; neque enim fas esse, ut soboles Imperatoria per alium tolleretur : illum, qui neminem adhuc occidi vidisset, et in summa rerum imperitia propter ætatem versaretur, primo ab iis, qui venerant, petiisse, ut sibi aliquis cervices, quas protenderet, amputaret dein,

Tribuno militum, interemit. Silanum item socerum ad necem, secandasque novacula fauces, compulit: causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non esset secutus, ac spe occupandi Urbem, si quid sibi per tempestates accideret?, remansisset; ille antidotum oboluisset, quasi ad præcavenda venena sua sumtum: quum et Silanus impatientiam nauseæ vitasset et molestiam navigandi, et Tiberius propter assiduam et ingravescentem tussim medicamento usus esset. Nam Claudium 8 patruum non nisi in ludibrium reservavit.

XXIV. Cum omnibus sororibus suis' stupri consuetudinem fecit: plenoque convivio singulas infra se vicissim collocabat, uxore supra cubante. Ex his Drusillam vitiasse virginem, prætextatus adhuc, creditur, atque etiam in concubitu ejus quondam deprehensus ab Antonia avia, apud quam simul educabantur. Mox Lucio Cassio Longino consulari collocatam2 abduxit, et in modum justæ

quum irritæ ejus preces essent, orasse, ut se docerent, qua corporis parte ferrum immitteret, ut quam citissime moreretur: ita edoctum ab iis se occidisse.

6. Silanum item socerum, etc. Cf. Dio, cap. cit. ubi plurimæ contumeliæ in Silanum collatæ nar

rantur.

7. Si quid sibi.... accideret. De hoc imperfecto vide not. ad cap. 3. 8. Nam Claudium, etc. De hoc vide Claud. 8.

XXIV. 1. Cum omnibus sororibus suis, etc. Tres ei fuere sorores, ut prodidit auctor, c. 7; Agrippina, Drusilla, Livilla. Cf. Dio, LIX, 3, 11, 22. Eutrop. VII, 7, «Stupra sororibus intulit; ex una etiam natam filiam agnovit,» (ubi male

vulgo cognovit, quod fuere, qui contra omnem temporum rationem de stupro intelligerent).

2. L. Cassio Longino.... collocatam. Tacit. Ann. VI, 15: « Servio Galba, L. Sulla Coss. (ann. 785), diu quæsito, quos neptibus suis maritos destinaret Cæsar (Tiberius), postquam instabat virginum ætas, L. Cassium, M. Vinicium legit... Cassius plebeii Romæ gene ris, verum antiqui honoratique, et severa patris disciplina eductus, facilitate sæpius, quam industria commendabatur. Huic Drusillam, Vinicio Juliam, Germanico genitas, conjungit.» Idem, VI, 45, progeneros Cæsaris Cn. Domitium, Cassium Longinum, M. Vinicium, Rubellium Blandum nominat. Hie

uxoris propalam habuit. Heredem quoque bonorum atque imperii æger instituit. Eadem defuncta3, justitium indixit: in quo risisse, lavisse, cœnasse cum parentibus, aut conjuge liberisve, capital fuit4. Ac mororis impatiens 5 , quum repente noctuque profugisset ab Urbe, transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petiit; rursusque inde propere rediit, barba capilloque promisso. Nec unquam postea quantiscunque de rebus, ne pro concione quidem populi, aut apud milites, nisi « per numen Drusillæ » dejeravit. Reliquas sorores nec cupiditate

L. Cassius postea Asiæ præfectus, jussu Caii in vinculis Romam deductus, mortem evasit: Dio, LIX, 29, ubi scriptoris vel scribæ vitio Caius dicitur. Vide Reimar, ad hunc locum post Glandorp. Onom. pag. 205, et Lipsium ad Tacit. Annal. VI, 15, disputantem contra Pomponium, qui cum C. Cassio, celebri jurisconsulto, nostrum confudit. Cf. BAYLE, Dictionn. Histor. et Crit. sub Cassius Longinus.

3. Eadem defuncta, etc. Ann. 791. Vide Dion. LIX, 11, decretos mortuæ a fratre honores fuse enarrantem.

4. Capital fuit. Hanc Memmiani et optimorum Codd. lectionem comprobarunt Græv. Oudendorp. Wolfius. Al. capitale. De utraque forma, cf. præter Oudend. ad hunc locum, Tzschuck. ad Melam, I, 9, 7. Ceterum, eleganter Dio conditionem illorum temporum paucis explicat: alios enim fuisse accusatos, quod eam non lugerent, ὡς ἄνθρωπον, quuin esset homo; alios, quod lugerent, s tov, quum esset dea. Deinde exemplum subjicit; impietatis arcessitum fuisse, et periisse, qui calidam vendidisset.

5. Ac mæroris impatiens, etc. Senec. Consol. ad Polyb. cap. 36: « C. Cæsar, amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequiisque sororis suæ non interfuit, justa sorori non præstitit, sed in Albano suo tesseris ac foro, et provocatis hujusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris levabat mala... Idem ille Caius furiosa inconstantia, modo barbam capillumque submittens, modo Italiæ ac Siciliæ oras errabundus permetiens, et nunquam satis certus, utrum lugeri vellet, an coli sororem. Eodem enim tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos, qui parum mæsti fuerant, crudelissima afficiebat animadversione. »

6. Nisi per numen Drusillæ dejeravit. Vulg. nomen, sed illud rectius. Nam præterquam quod divinis eam ubique honoribus coli Caius jussit, ac Veneri exæquavit, Pantheam vocatam fuisse scribit Dio, imperatumque mulieribus, ut eam, tanquam Junonem scilicet, in posterum jurarent.

tanta, nec dignatione dilexit, ut quas sæpe exoletis suis prostraverit. Quo facilius eas in causa Emilii Lepidi condemnavit, quasi adulteras, et insidiarum adversus se conscias. Nec solum chirographa omnium, requisita fraude ac stupro, divulgavit, sed et tres gladios, in necem suam præparatos, Marti Ultori, addito elogio, consecravit.

XXV. Matrimonia contraxerit turpius, an dimiserit, an tenuerit, non est facile discernere'. Liviam Orestillam, C. Pisoni nubentem, quum ad officium et ipse venisset, ad se deduci imperavit, intraque paucos dies repudiatam biennio post relegavit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio videbatur. Alii tradunt, adhibitum cœnæ nuptiali, mandasse ad Pisonem3, contra

7. In causa Emilii Lepidi, qui antea Drusillæ maritus, convictus postea conjurationis in Caium (Dio, LIX, 11 et 22), itemque stupri in Agrippinam et Livillam. Ex Æmilio Paulo et Julia, Augusti nepte, natum illum opinatur Lipsius ad Tacit. Annal. XIV, 2. At Julia, inquit, soror Agrippinæ, quæ mater Caii et sororum. Hinc clarum, cur Caius successorem illum imperii destinaverit, et quinquennio maturius, quam per leges, magistratum capere voluerit (Dio, cap. 22). Erat enim sanguinis gentisque Augustæ, pari cum Caligula gradu.

8. Requisita fraude ac stupro ; id est, quæ sibi fraude comparaverat, ne stupro quidem ad requirenda ea et elicienda iis, qui habebant, omisso. Postea addito elogio est addita tabula, inscriptione, titulo, quo consecrationis causa notata erat. De consecratis gladiis vide Lips. ad Tacit. Annal. XV, 74.

XXV. 1. Discernere. Servavimus hoc verbum, quamvis jubentibus

Gronov. Observ. III, 13, et Periz. ad Sanct. pag. 784, legi decernere, et probante Wolfio. Ut enim multis in locis diligere et deligere æque valere possunt, quum illud sit e pluribus legere, hoc de numero aliquo legere, quod eodem redit, ita discernere hoc est « e pluribus, quæ narrantur vel judicantur, quid verum, quid probandum sit, cernere, atque ita definire, decernere, » cur ferendum non sit, haud video. Recte in sententiam nostram disputare videtur etiam Bremius, et prorsus eam confirmant, quæ Walther. dicit, Observ. pag. 21, discernere denotare antecedens, decernere consequens. Idem Liv. VII, 9, discerni legendum, recte ex meo sensu judicat.

2. Liviam Orestillam. Corneliam Orestinam eam appellat Dio, LIX, 8, quem sequuntur Xiphilinus et Zonaras. Quum ad officium et ipse venisset; ad pompam nuptialem; quum interesset nuptiis.

[ocr errors]

3. Mandasse ad Pisonem; i. e.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »