Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

et caeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis uitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu 5 olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet. tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est et inde unco tractus in Tiberim.

Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquage-18 simo; nec fefellit coiectura eorum qui augurio, quod factum 10 ei Viennae ostendimus (cap. 9), non aliud portendi praedixerant quam venturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo aduersarum partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat: id ualet gallinacei rostrum.

8 Eutrop. VII 18, 6 periit ... aetatis anno septimo et quinquagesimo. Epit. 8, 5 uixit annos quinquaginta septem. cf. Victor Caes. 8, 6 annos natus quinquaginta et septem (septuaginta et quinque codd.) amplius.

i

olim

1 incendinarium et platinarium G 4 uinolentia GXTN impulsu G 5 ministratorem se GPOST, se min. d 9 qui] qui in G 10 ei om. P *uennae M (i erasa?, i ss. m. 2) 14 gallinacii G subscr. c. suetoni tranquilli de uita caesar. uitellius explic. incipit uespasianus feliciter M et sim. GIIRP (feliciter om. GR, incip. uesp. feliciter om. P) explicit uitellus. incipit uespasianus feliciter Q explicit lib. VIIII. incipit de uespasiano lib. X LS (de uesp. om. S)

SVETONIVS ed. Ihm. I.

20

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

1

2

DOMITIANVS

DIVVS VESPASIANVS

Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi uagum imperium suscepit firmauitque tandem gens Flauia, obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus, sed tamen rei p. nequaquam paenitenda, constet licet Domitianum cupiditatis ac saeuitiae merito poenas luisse.

T. Flauius Petro, municeps Reatinus, bello ciuili Pompeianarum partium centurio an euocatus, profugit ex Pharsalica acie domumque se contulit, ubi deinde uenia et missione impetrata coactiones argentarias factitauit. huius filius,

1 Victor Caes. 9, 1 Vespasianus

...

exsanguem diu fessumque (cf. Sall. Cat. 39) terrarum orbem breui refecit (inde Epit. 9, 5. cf. 9, 16 Romana res publica exsanguis saeuitia tyrannorum). cf. Vesp. 8 p. 314, 9 3 Eutrop. VII 19, 1 princeps obscure quidem natus, sed optimis comparandus. Victor Caes. 8, 4 u. ad p. 310, 7 6 Victor Caes. 8, 4 Reatinis maioribus.

6 petronius TT 7 incertum sponte post centurio add. X

5

cognomine Sabinus, expers militiae etsi quidam eum primipilarem, nonnulli, cum adhuc ordines duceret, sacramento solutum per causam ualitudinis tradunt publicum quadragesimae in Asia egit; manebantque imagines a ciuitatibus ei positae sub hoc titulo: KAAWC TEAWNHCANTI. postea 3 faenus apud Heluetios exercuit ibique diem obiit superstitibus uxore Vespasia Polla et duobus ex ea liberis, quorum maior Sabinus ad praefecturam urbis, minor Vespasianus ad principatum usque processit. Polla Nursiae honesto genere orta 10 patrem habuit Vespasium Pollionem, ter tribunum militum praefectumque castrorum, fratrem senatorem praetoriae dignitatis. locus etiam ad sextum miliarium a Nursia Spoletium euntibus in monte summo appellatur Vespasiae, ubi Vespasiorum complura monumenta extant, magnum indicium 15 splendoris familiae et uetustatis.

non negauerim iactatum 4

a quibusdam Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipem operarum, quae ex Vmbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare soleant; subsedisse autem in oppido Reatino uxore ibidem ducta. ipse ne uestigium 20 quidem de hoc, quamuis satis curiose inquirerem, inueni.

Vespasianus natus est in Sabinis ultra Reate uico modico, 2 cui nomen est Falacrinae, XV. Kal. Decb. uesperi, Q. Sulpicio Camerino C. Poppaeo Sabino cons., quinquennio ante quam a.9p.C. Augustus excederet; educatus sub paterna auia Tertulla in 25 praediis Cosanis. quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentauit, manente uilla qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret; et auiae memoriam tanto opere dilexit, ut sollemnibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseuerauerit.

6 Einhard. 3 diem obiit superstitibus liberis.

1 etsi] et r 3 publicanum Sabellicus 4 monebantque Lipsius, manent hodieque Casaub. 5 posito M1 6 heluitios (heluttios L, eluitios T, heluiticos G) 2, forma uix Suetoniana ibidemque G 12 etiam nunc T spoletum GS2T 13 uespassiae M, uespasianae r 16 petroniis MrS 17 operarium G samnis (sannis II'S, saniis T) 2 phalacrine (-trine 1) GII ST (edd.), Cluver. uesperique) 2, corr. 5 IIQ et sic pro u. 1. ss. R 26 fuerit LPSR (Bentley)

reatem TS

21 sabinis 5 (Sabellicus), 22 phalacrinae MLPR, pherine II1, Falacrino 25 incunabulo. R. MR, cunabulorum

pherinę Q,

2

3

3

4

Sumpta uirili toga latum clauum, quanquam fratre adepto, diu auersatus est, nec ut tandem appeteret compelli nisi a matre potuit. ea demum extudit magis conuicio quam precibus uel auctoritate, dum eum identidem per contumeliam anteambulonem fratris appellat.

5

Tribunatum militum in Thracia meruit; quaestor Cretam et Cyrenas prouinciam sorte cepit; aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, (h)a(n)c prima statim petitione et in primis. praetor infensum senatui Gaium ne quo non genere demere- 10 retur, ludos extraordinarios pro uictoria eius Germanica depoposcit poenaeque coniuratorum addendum censuit, ut insepulti proicerentur. egit et gratias ei apud amplissimum ordinem, quod se honore cenae dignatus esset.

Inter haec Flauiam Domitillam duxit uxorem, Statili Ca- 15 pellae equitis R. Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionis, sed mox ingenuam et ciuem Rom. reciperatorio iudicio pronuntiatam, patre asserente Flauio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quam quaestorio scriba. ex hac liberos tulit Titum et Domitianum et Domi- 20 tillam. uxori ac filiae superstes fuit atque utramque adhuc priuatus amisit. post uxoris excessum Caenidem, Antoniae libertam et a manu, dilectam quondam sibi reuocauit in contubernium habuitque etiam imperator paene iustae uxoris loco.

Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Ger- 25

15. 20 Epit. 10, 1 Titus ... matre liberta Domitilla nomine genitus. 11,1 Domitianus Vespasiani et Domitillae libertae filius, germanus Titi. 25 Eutrop. VII 19, 1 ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Britanniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas ualidissimas gentes, uiginti oppida, insulam Vectam Britanniae proximam imperio Romano adiecerit.

3 extulit GQST 5 appellabat Q 6 Tribunus Torr. et sic e codd. (?) affert Glareanus; cf. Iul. 5 Tit. 4 8 illam Torr. (aedilitatem praeiuerat Glareanus), etiam 2, eam Pighius, sed eam uel et eam uel et illam alii 9 es M loco post sextoque exhibent T (uulg.) hanc Bentley (Duker), ac 2, at Glareanus, at hanc Oud. 10 pter G infensum Lipsius, infensus MXII R, infensos GII1Q 14 est II1Q 16 sabracensis LT, scabrat- P'S, sabiat- IIQ delicatam M1, deligatam M2LT, delegatam GYPS 18 liberale ferente G 23 missam post manu add. G, missam pro glossa adscr. ɛ

maniam missus est; inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. duas ualidissimas gentes superque uiginti oppida et insulam Vectem Britanniae proximam in dicionem redegit partim Auli Plauti legati consularis partim Claudi[i] ipsius ductu. 5 quare triumphalia ornamenta et in breui spatio duplex sacer- 2 dotium accepit, praeterea consulatum, quem gessit per duos nouissimos anni menses. medium tempus ad proconsulatum usque in otio secessuque egit, Agrippinam timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam. Exim sortitus Africam integerrime nec sine magna di- 3 gnatione administrauit, nisi quod Hadrumeti seditione quadam rapa in eum iacta sunt. rediit certe nihilo opulentior, ut qui prope labefactata iam fide omnia praedia fratri obligaret necessarioque ad mangonicos quaestus sustinendae dignitatis 15 causa descenderit; propter quod uulgo mulio uocabatur. conuictus quoque dicitur ducenta sestertia expressisse iuueni, cui latum clauum aduersus patris uoluntatem impetrarat, eoque nomine grauiter increpitus.

10

Peregrinatione Achaica inter comites Neronis cum can- 4 20 tante eo aut discederet saepius aut praesens obdormisceret, grauissimam contraxit offensam, prohibitusque non contubernio modo sed etiam publica salutatione secessit in paruam ac deuiam ciuitatem, quoad latenti etiamque extrema metuenti prouincia cum exercitu oblata est.

25

Percrebruerat Oriente toto uetus et constans opinio esse 5 in fatis ut eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur. id

25 sqq. Oros. VII 9, 2 Iudaei . . . quibusdam in Carmelo monte (u. p. 311, 22) seducti sortibus, quae portenderent exortos a Iudaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt extinctisque Romanis praesidiis legatum quoque Syriae suppetias ferentem rapta aquila caesisque copiis fugauerunt.

1 in om. M tricies et bis Eutrop. 2 xx. GYL 3 Vectam Eutrop. (Bέxtηv Paean.) deditionem GII 4 plauti palati M, palatini (-tani Q) T 9 amicos perosam 5 (edd. pr. Rom.), amicitiam periculosam Modd. 10 Exim M, Exin rel., cf. Galba 6 11 quiddam rapinarum in eum iactarunt G 13 labefacta X (-tata L2) fratri praedia G obligauerit (et ss. t ret) &, obligarit Egnatius 16 cui Sabellicus (5?), qui

22 satisfactione T 23 etiamque] et iam Bentley (cf. Cal. 2) 25 percrubuerat M, -buerat etiam rel. praeter L1IT2Q esse in fatis om. G

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »