Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

M. S.

THOMÆ ADDIS EMMET.

Qui
Ingenio illustri, studiis altioribus,

Moribus integris,

Dignum
Se præstabat laudibus illis,
Illa reverentia, illo

Amore
Quæ semper eum viventem

Prosequebantur;
Et subita illo erepto, morte
Universæ in luctum civitatis

Se effuderunt.

Quum raro extiterit vir Naturave dotibus, doctrinæve subsidiis

Omnibus illo instructior;
Tum eloquentia, alta illa et vera
Qualem olim mirabantur Roma

Athenæque,
Præcipue alios antiebat:
Gravis, varius, vehemens, fervidus,
Omnes animi motus sic regere norît,
Uti eos qui audirent, quo vellet

Et invitos impelleret.

Hibernia natus.

Dilectam sibi patriam diu subjectam
Alieno, servis tantum ferendo, jugo,
Ad libertatem, ad sua jura vocare

Magno est ausus animo;
At præclara et consilia et vota

Fefellere fata.
Tum infelicis littora Iernæ

Reliquit,
Spe, non animo, dejectus

Nobilis exsul ;

Et hac Americana libens Respublica
Illum excepit, civemque, sibi

Gratulans adscivit;
Dein hæc civitas illi domus,

Hæc patriá fuit,
Hæc gloriam illi auxit, hæc
Spiritus ultimos

Recepit.
Mærentium civium voluntas
Hoc exegit monumentum.

Do mhiannaich se ardmath

Cum tir a breith Do thug so clu a's fuair se moladh

An deig a bais.

THE END

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »