De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum ad usum sextae scholae

Εξώφυλλο
G. Long, 1823 - 252 σελίδες

Αναζήτηση στο βιβλίο

Επιλεγμένες σελίδες

Άλλες εκδόσεις - Προβολή όλων

Δημοφιλή αποσπάσματα

Σελίδα 20 - Inde consilia inire coepit cum genero, qui, ubi tribunatum plebis aggressus est, legem tulit, ut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistentibus patribus lata tamen est, et primus L.
Σελίδα 128 - Pollio jussit, et, ne vulgari morte periret, abjici muraenis, quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer, et ad pedes Caesaris confugit, non recusans mori, sed rogans ne piscium esca fieret. Motus novitate crudelitatis Augustus servi infelicis patrocinium suscepit : quum autem veniam a viro crudel i non impetraret, crystallina vasa ad se aflerri jussit; omnia manu sua fregit; servum manumisit, piscinamque compleri praecepit.
Σελίδα 41 - Regulo, ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui ' villicum suum in agello, quem septem jugerum habebat, mortuum esse, et servum, occasionem nactum, aufugisse, ablato instrumento rustico, ideoque petere se, ut sibi successor in Africam mitteretur, ne, deserto agro, non esset unde uxor et liberi alerentur.
Σελίδα 170 - Asia, on the south by the Mediterranean Sea, and on the west by the Atlantic Ocean.
Σελίδα 117 - Tullius Cicero equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex ejus avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit ciceris grano similem ; inde cognomen Ciceronis genti inditum. Quum id Marco Tullio a nonnullis probro verteretur: "Dabo operam," inquit, " ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat.
Σελίδα 66 - Confecto autem bello, et florente republica, matronae prístina ornamenta sibi reddi postulabant, omnes vias urbis obsidebant, virosque ad forum descendentes orabant, ut legem Oppiam abrogarent. Quibus acerrime restitit Cato, sed frustra. Nam lex fuit abrogate. 15. Cato creatus consul in Hispaniam adversus Celtiberos profectus est. Quos acri proelio vicit, et ad deditionem compulit.
Σελίδα 41 - Regulus victus est ultimâ pernicie : duo tantùm millia hominum ex omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus, et in carcerem conjectus est. Deinde Romam de permutandis captivis dato jurejurando missus est, ut, si non impetrâsset, rediret ipse Carthaginem : qui quum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et primùm, ne sententiam diçeret, recusavit, causatus ' se, quoniam in hostium potestatem venisset, jam non esse senatorem.
Σελίδα 40 - Inter mortuos multis confossus vulneribus, sed adhuc spirans inventus est ; convaluit, saepeque postea operam reipublicae strenuam navavit. Merces ei egregii facinoris data est corona graminea, qua nulla nobilior corona fuit in praemium virtutis bellicae apud populum terrarum principem, quia ab universo exercitu servato decerni solebat. Marcus Atilius Segulus — Invasion of Africa.
Σελίδα 82 - Quum duo consules, quorum alter inops erat, alter autem avarus, in senatu contenderent, uter in Hispaniam ad bellum gerendum mitteretur, ac magna inter patres esset dissensio, rogatus sententiam Scipio Aemilianus : "Neutrum," inquit, "mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est satis.
Σελίδα 54 - ... conspirare. Statim in hospitium Metelli, qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio; quumque concilium ibi juvenum, de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capi'ta consultantium gladio : " Jurate," inquit, " vos neque ipsos rempublicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros : qui non juraverit, in se hune gladium strictum esse sciat.

Πληροφορίες βιβλιογραφίας