Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

In 9

II

tentare hoc est, Romani, non gerere bellum.
noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce
ad id certamen, quod instat, nobis opus est. Crastino
die oriente sole redite in aciem ; erit copia pugnandi;
ne timete." His vocibus irritatus miles in diem so
posterum in castra reducitur, longam venire noctem
ratus, quæ moram certamini faceret. Tum quidem
corpora

cibo
somnoque curant ; ubi illuxit postero die,

; prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Æqui processere. Proelium fuit utrinque vehemens, 11 quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Æquos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futuræ sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem Romanam Æqui ; 12 pulsique quum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Æquos popula- 13 tionibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere. Relicto itaque castris præsidio, 3 egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset, timeri poterat; agrestesque pavidi incidentes portis non populationem 3 nec prædonum parvas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.

Ab his 4 proximi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios. Cursus clamorque vocantium ad arma haud multum

2

5

Census.

a pavore captæ urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. Id remedium timori fuit; tumultuque sedato, victos timeri increpans hos6 tes, præsidia portis imposuit. Vocato dein senatu,

quum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset, Q. Servilio præfecto urbis 7 relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregie est; qui, qua venturum hostem

sciebat, gravem præda eoque impeditiore agmine ince8 dentem

aggressus, funestam populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis ; præda omnis recepta

est. Sic finem iustitio, quod quatriduum fuit, reditus 9 Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus

et conditum ab Quinctio lustrum. Censa

civium capita centum quattuor millia septingenta quattuordecim dicuntur præter orbos orbasque. In Æquis nihil deinde memorabile actum ; in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul quum aliquoties per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude

prædaque Romam rediit. 4 Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius

Fusus. Furios Fusios scripsere quiThe Æqui seek assistance from the dam; id admoneo, ne quis immutatræ. Suspicion of tionem virorum ipsorum esse, quæ

disloyalty on the 2 Final victory

of nominum est, putet. Haud dubium Romans, but after great losses on both erat, quin cum Æquis alter consulum sides. Prodigies and expiatory ceremo- bellum gereret. Itaque Æqui ab Ece

tranis Volscis præsidium petiere; quo cupide oblato (adeo civitates ex perpetuo in Romanos odio certavere), bellum summa vi parabatur. Sentiunt Hernici et prædicunt Romanis, Ecetranum ad

[ocr errors]

Ece

part of

Antium.

nies.

3

7

[ocr errors]

Æquos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad Æquos; isque miles per bellum Æquicum vel acerrimus fuit; compulsis deinde 4 in oppida Æquis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum matura re quum defectionem pa- 5 rari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut, principibus coloniæ Romam excitis, quærerent, quid rei esset. Qui quum haud gravate 6 venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Æquos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnæ commisit. mo concursu pulsus se intra castra recepit. Neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt, tantumque terrorem incussere patribus, ut, quæ forma senatus consulti ultimæ semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet. Ipsum consulem Romæ 10 manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; ad eum 11 explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare

Pri- 8

9

3

5

Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia 5 appellabant) iussi. Multi per eos dies motus multique

impetus hinc atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires Romanas, ut 2 non suffecturas ad omnia, aggressi sunt; simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad præsidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas popu4 lationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curæ aut laboris ; vigiliæ in urbe, stationes ante portas præsidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, quum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et quum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera 6 in castra vis fieret. Furium legatum (frater idem consulis erat) longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit. Ita exclusus, multis sæpe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, vulnere accepto ægre ab circumstantibus ereptus et suorum 8 animos turbavit et ferociores hostes fecit; qui cæde legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, quin compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares. Venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, sub

7

venisset. Is intentos in castra Romana Æquos le- 9 gatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. Minor 10 cædes, fuga effusior Æquorum in agro fuit Romano, in quos palatos prædam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat præsidia, impetum dedit. Hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere ; tum consularis exercitus egregia pugna con- ir sulis vulnus, legati et cohortium ultus est cædem. Magnæ clades ultro citroque illis diebus et illatæ et acceptæ. Difficile ad fidem est in tam antiqua re, 12 quot pugnaverint ceciderintve, exacto affirmare numero; audet tamen Antias Valerius concipere summas : Romanos cecidisse in Hernico agro quinque 13 millia octingentos; ex prædatoribus Æquorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos cæsos ; ceteram multitudinem prædam agentem, quæ inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse cæde: interfecta inde quattuor millia et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta.

Ut Romam reditum et iustitium remissum est, 14 cælum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis OStentavere species. His avertendis terroribus in triduum feriæ indictæ, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba implebantur. Cohortes inde Latinæ Hernicæque ab 15 senatu, gratiis ob impigram militiam actis, remissa domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »