Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[graphic][ocr errors][ocr errors]

C. SUETONII TRANQUILLI

TIBERIUS NERO.

CAP. I. PATRICIA gens' Claudia (fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor, nec dignitate) orta est ex Regillis, oppido Sabinorum. Inde Romam recens conditam cum magna clientium manu commigravit, auctore 'Tito Tatio, consorte Romuli, vel, quod magis constat, Atta Claudio, gentis principe, post reges exactos sexto fere anno, a Patribus in patricias 'cooptata. Agrum insuper trans

I. 1. Gens Claudia. Vide de Claudiis Glandorp. Onomast. pag. 222 seq. Plebeii fuere Claudii Marcelli.

Ex Regillis. Sedes hujus urbis, quam reliqui scriptores Regillum dicunt, incerta. Cf. Cellar. Geogr. Ant. II, 9, p. 776. Cognomen inde accepit Claudius Regillensis vel Regillani.

2. Cooptata: pertinet ad gentem, ut accepit et adepta est. Maluerunt enim alii in patricios cooptato. Cooptata est illa auctore T. Tatio, vel, quod magis constat, Atta Claudio vel Clauso, ne hæc jungas cum commigravit, præferasque ideo aliorum lectionem: « atque a Patribus in patricias cooptata, agrum..... accepit. Consentiunt autem Liv. II, 16: « Seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis, aliquantum inde virium transtulit ad

[ocr errors]

Romanos: namque Atta Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romæ nomen, quum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab Regillo, magna clientium comitatus inanu, Romam transfugit. His civitas data, agerque trans Anienem : vetus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venerant agro, appellata. » Idem, IV, 4, in oratione Canuleii : nobilitatem istam vestram..... plerique oriundi ex Albanis et Sabinis, non genere nec sanguine, sed per cooptationem in Patres habetis, aut ab regibus lecti, aut post reges exactos jussu populi. » Cf. Dionys. V, 40, qui de tempore cum Nostro consentit, ad annum 250 U. C. æræ Cat. (exactos reges dicit ann. 244, adeoque sexto fere anno post) Clau.

[ocr errors]

Anienem clientibus, locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio3 publice accepit. Deinceps, procedente tempore, duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos septem, duas ovationes, adepta est. Quum prænominibus cognominibusque variis distingueretur, Lucii prænomen consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus, præditis eo, alter latrocinii, cædis alter convictus est. Inter cognomina autem et Neronis assumsit, quo4 significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.

II. Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam secus admissa in Rempublicam exstant. Sed ut præcipua commemorem, Appius' Cæcus societatem cum rege Pyrrho, ut parum salubrem, iniri dissuasit. Claudius' Caudex primus, freto classe trajecto, Ponos Sicilia

dii seu Clausi adventum referens; Tacit. Annal. XI, 24.

3. Sub Capitolio. Singularis erat honos sepultura intra Urbem, præter Virgines Vestales tributus viris clarissimis, de qua re copiose agit Kirchmann. de Funer. Rom. II, 26.-Pro locumque, in Codd. aliis lucumque.

4. Quo significatur.... strenuus. Gell. XIII, 22: « id autem sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque præstanti fortitudine, Nero appellatus est. Sed id Sabini accepisse a Græcis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum vtpa dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus. Nerio igitur Martis vis et potentia et majestas quædam esse Martis demonstratur. »

II. 1. Appius Cæcus, etc. Liv.

[blocks in formation]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »