Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

Indices suppeditabat Wolfius; Historicum alterum; alterum Latinitatis Selectæ : recepimus utrumque fidenter, accommodatum tamen editioni nostræ, quæ complementum inde legitimumque finem accipiat.

Denique Cæsarum imagines, ex vetustissimis ac probatissimis nummis depromtas, imperatoris cujusque vitæ præfiximus.

In hoc autem toto opere concinnando, ut superius diximus, in prioribus acquiescendum fuit editionibus, quas quidem comparare nobis licuit, inque iis, quæ separatis scriptis viri docti ediderunt. Quam ob rem a longo inde tempore ad omnes, qui Suetonii aliquam partem tractarent, libellos valde attendimus, et quæcumque judicii vel novitate, vel veritate notabilia viderentur, convertimus in rem nostram. Nec mediocriter nos juverunt Observationes Mulleri, Schola Cizensis Rectoris, in publicum emissæ anno 1804, et Waltheri, Lycei Torgaviensis subrectoris, quæ anno 1813 prodierunt. Neque tacenda est ea, quam secum communicatam a Mullero testatur vir cl. Baumgartenius, editio Plantiniana anni 1596, a Petro Scriverio procurata, ad cujus marginem vir doctus varietatem notavit codicis, de quo ipse initio libri ita scripsit:

« Cæsares Suetonii contuli cum Cod. MS. membranaceo, ex bibliotheca Nic. Jos. Foucault, comitis consistoriani, bonæ notæ, sed admodum recenti; in cujus fine legebatur: JA. DE HOLLANDIA ROMÆ, 1444. XX. FE. FINIVIT. Græca deerant relicto spatio. »

De reliquis Suetonii scriptis idem eodem loco: «Librum de Grammaticis et Rhetoribus contuli

cum antiqua editione, in cujus calce exstabat: Impressum Florentiæ apud Sanctum Jacobum de Ripoli, MCCCCLXXVIII, anno 1738, mense Aprili et Maio in bibl. Senatus Lipsiensis.» Ac de hac quidem editione, satis ea nota et commemorata etiam a Bipontinis in notitia literaria de Suetonio Tranquillo, pag. XVI, dicere non attinet. Codicis autem transscribere varietatem omnem abstinuimus, quum librarium, quicumque ille fuerit, negligenter prorsus in hoc negotio versatum fuisse satis appareat, multis tamen locis optimorum codd. lectionem isto confirmari, breviter monentes, nonnullis singularem quoque neque ineptam exhiberi.

Accessit item huic editioni commendatio ex editione Casauboni, anni 1611, quæ in bibliotheca Cizensi servatur, ob annotationes a Thoma Reinesio margini adscriptas, quarum specimen Mul

lerus Observationibus supra memoratis ipse olim adjunxerat. Sunt eæ maximam partem historicæ, partim aliorum scriptorum locos, partim Gruteri inscriptiones aliaque monumenta comparantes, quæ interdum nihil attinebant ad Suetonium; neque tamen, quæ nova et singularia Reinesius subinde admonuerat, Baumgartenius vir cl. commemorare neglexit. Ante oculos quoque habebat Jo. Frederici Reitzii Dictata in Suetonii Augustum et Tiberium, calamo excepta, quæ typis exscribenda non putavit. Reitzius enim (ut fit, quando docemus viva voce) modo antiqua Romanorum instituta paulo uberius exponit, modo curiosius verborum usum et grammaticam etymologiam indagat, multaque immiscet, quæ a magistro ex cathedra addi solent, sed editioni non conveniunt. Cæterum inde etiam varia desumpta sunt, quæ præ cæteris utilia videbantur, eo majoris æstimanda, quod in paucorum tantum conspectum venerant.

Neque tacenda videntur alia auxilia, quæ contulit vir cl. J. F. DE LA HARPE, e quibus maxime memorare libet: 1° editionem Lugdunensem, 1648, in folio (ut aiunt), cum Beroaldi, Sabellici, Egnatii, Erasmi animadversionibus. 2° editionem Variorum in-8°, cum commentariis Torren

tii, Casauboni et aliorum : nec tamen illa nobis magno usui fuit. 3° Pitisci editionem, in-4o, 2 vol. quam optimam DE LA HARPE pronuntiavit; sed a clarissimo Baumgartenio non immerito, ut putamus, arguitur, quum commentarios indicesque promiscue compilaret Pitiscus (ob quod summo jure etiam ab Oudendorpio sæpe carpitur), et inutili mole lectorem obruisse, et contulisse, quæ vel parum idonea, vel aliena etiam et absurda, attentiore lectione facile ipse cognovisset.

Fuit autem idem nobis atque Baumgartenio, viro et literarum et antiquitatis æque perito, animus, non cum superioribus interpretibus, quod ille facile potuisset, de eruditionis judiciique palma decertare; sed eam exhibere Suetonii editionem, quæ et magistris in publica institutione, et adolescentulis aliisque, qui minus impeditam hujus scriptoris cuperent lectionem, iis denique sufficeret, qui animi magis oblectandi variisque antiquitatis thesauris instruendi, quam reconditam doctrinam aucupandi consilio, ad eum accessissent. Ita fieri non potuit, quin quædam repetenda viderentur, quæ alii jam copiosius exposuissent: quod si qui crimini nobis dandum existimarent, maximam sane injuriam facerent. Quis enim nova omnia expetat in editione scri

ptoris sexcenties repetiti? Immo utilius fuerit eligere ex immensa copia, quæ ad rem plurimum faciant, delectu prudenter instituto, resectis, quæ recentior ætas repudiavit, additis, quæ rectius nunc exposita sunt: in compendium redigere longiores de nonnullis locis, vel rebus disputationes; et ubi sententiarum diversitas accidit, omissis , quæ falsa minusque apta etiam doctissimis hominibus excidunt, vera, omniumque punctis probata, ea brevitate, eoque ordine referre, qui recta atque expedita quærentibus promtioris cognitionis et facilioris judicii copiam faciat. Ita, quum persuasum haberemus, minus quidem gloriolæ, quæ ex novitate quæritur, maxime autem utilitati consulendum, ad hunc finem omnes vires nostras convertimus : et judicabunt fortasse, qui diligentiore examine laborem nostrum dignati fuerint, non festinante animo atque studio nos in eo fuisse versatos, neque aliena modo recantasse; sed, ubi acquiescendum etiam in doctiorum hominum judicio atque auctoritate esset, propriis tamen oculis vidisse, neque ulli industriæ pepercisse, quæ necessaria ad nostras rationes videretur.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »