Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση
[graphic][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

C. SUETONII TRANQUILLI

OCT. AUGUSTUS.

I. GENTEM Octaviam Velitris præcipuam olim fuisse, multa declarant. Nam et vicus celeberrima parte oppidi jam pridem Octavius vocabatur: et ostendebatur ara Octavio 3 consecrata, qui bello dux finitimo, quum forte Marti rem divinam faceret, nunciata repente hostis incursione, semicruda exta rapta foco prosecuit, atque ita prælium ingressus, victor rediit. Decretum etiam publicum exstabat, quo cavebatur, ut in posterum quoque

I. 1. Velitris. De hoc Volscorum oppido vide Cellarii Geogr. Ant. II, 9, p. 813.

2. Celeberrima parte oppidi ; maxime habitata, frequentissima.

3. Ara Octavio consecrata. Sunt, qui aram monrentum lapideum esse putent, in hujus Octavii honorem statutum; in his Ernest. et Bremi. Sed quum talis honor homini tributus illi antiquitati vix conveniat, neque ara pro quovis monumento apud Suetonium occurrat, melior est ratio Burmanni, Oudendorp. Wolfii, qui cum Lips. ad Tacit. Annal. II, 56, aram intelligunt ab Octavio illo Marti consecratam, quæ conditoris Octavii nomen retinebat. Hic usus dativi notatus est Cæs. 20 et 88, ubi,

4

campum majoribus consecratum et ludi ei consecrati. Ita sensit etiam Reitzius. Prosecuit; id est, quamquam nondum satis cocta dissecuit, et prosicias, áñapɣás, ara imposuit. De voc. prosecare, in sacrificiis solenni, cf. Brisson. de Formulis, pag. 24. — Marti, qui illegitima sacra tamen probaverat victoria data, ara postea est con

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

simili modo exta Marti redderentur, reliquiæque ad Octavios referrentur.

II. Ea gens a Tarquinio Prisco rege inter Romanas gentes allecta [in' Senatum], mox a Ser. Tullio in patricias transducta, procedente tempore ad plebem se con2 tulit, ac rursus magno intervallo per D. Julium in patriciatum rediit. Primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C.3 Rufus. Is quæstorius Cneum et Caium procreavit: a quibus duplex Octaviorum familia defluxit, conditione diversa; siquidem Cneus 4, et deinceps ab eo reliqui

non sunt extorum, sed carnes victimæ reliquæ præter exta.

II. 1. In Senatum. Totum comma variis impeditum est difficultatibus. Varietatem lectionis et virorum doctorum conjecturas vide apud Burmann. et Oudend. sententia, si verba in Senatum abjicias, integra videtur, quibus originem dedit, quod conjungi solet proximum verbum allegere, vel, quod sequitur, ad plebem, cui sciolus dare voluit quod responderet. Id quidem certum, alterutrum abundare, in Senatum, aut in patricias, quum regum tempore Senatorum et Patriciorum nullum adhuc esset discrimen, de quo dixi ad Cæs. 41: cf. Manut. de Senatu Rom. c. 1. et ad Cic. ad Div. IX, 21. Ernest. minus bene delere maluit in patricias. Sed his verbis respondere postea in patriciatum, monent Brem. et Wolf. Walther. Observ. pag. 12, interpungit post a Ser. Tullio. Sequentia, In patricias transducta, etc. interpretatur: Quum antea in patricias transducta esset, nempe eo ipso, quod Serv. Tullius in Senatum allegerat, procedente tempore, etc. Sed hoc inutilem ejusdem

rei infert repetitionem, a brevitate Suetoniana valde alienam. Ceterum, quod gens Octavia, a Tarquinio Prisco Romam prius Velitris transducta et civitate donata, inter patricias lecta dicitur a Servio Tullio, quum Senatum ab hoc rege auctum nullus scriptor memoret præter Zonaram, VII, 9, excitatum Oudendorp., puto factum id esse ob divitias hujus gentis, per instituti census occasionem.

2. Ad plebem se contulit; vel per adoptionem, vel, quod verisimilius, quod censum senatorium amisisset, ad pudendam inopiam delapsa, ut Tacit. Annal. II, 38. Magno intervallo; diu post. Inepte Codices alii, magna vi. Burm. suadet magno, repetito e superioribus tempore, ut magnum tempus si pro longo, durissima ratione. Per D. Julium, etc. Factum id, quum lege Cassia Cæsar multos patricios allegeret. Vid. Cæs. 41.

-

3. C. Rufus. De gente Octavia omnino plura vide apud Glandorp. p. 534 seq. et Rupert. Tabul. Geneal. p. 149 seq.

4. Cneus, et deinceps... rcliqui; qui omnes Cneum prænomen te

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »