Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

5

omnes, functi sunt honoribus summis. At Caius ejusque posteri, seu fortuna, seu voluntate, in equestri ordine constitere, usque ad Augusti patrem. Proavus Augusti secundo Punico bello stipendia in Sicilia Tribunus militum fecit, Emilio Papo imperatore. Avus municipalibus magisteriis contentus, abundante patrimonio, tranquillissime senuit. Sed hæc alii. Ipse Augustus nihil amplius quam equestri9 familia ortum se scribit, vetere ac locuplete, et in qua primus Senator pater suus fuerit. M. Antonius 10 libertinum ei proavum exprobrat, restionem, e pago Thurino: avum argentarium. Nec quicquam ultra de paternis Augusti majoribus reperi.

III. C. Octavius' pater, a principio ætatis, et re et existi

nuisse videntur, ut alteri familiæ Caium hæsit. Cf. præter jam laudatos, Ernest. Clav. Cic. in Cn. Octavius. Cneum, auctorem nobilitatis familiæ Octaviæ, commemorat Cic. Philipp. IX, 2 : « Cn. Octavii, clari et magni viri, qui primus in eam familiam, quæ postea viris fortissimis floruit, attulit consulatum, statuam videmus in Rostris. »>

5. Usque ad Augusti patrem ; quo vide cap. seq.

de

6. Emilio Papo imperatore; (Lucio), qui Prætor fuit Siciliæ, P. Scipione Africano et P. Licinio Crasso Coss. Liv. XXVIII, 38. Cf. Pighii Ann. tom. II, p. 213, ad A. U. 548. Imperatorem h. 1. nihil esse, nisi summum ducem cum imperio, docet Oudend. contra Pighium, qui 1. c. suadet legi apud Nostrum, Prætore.

7. Municipalibus magisteriis; vicorum, collegiorum, etc. ut interpretatur Ernest. Ita magistri e plebe infra, c. 30, distinguuntur ab annuis magistratibus. Casaub. et

Oudend. apxas municipales intelligunt, magistratuum nomine a Romanis haud dignas habitas, quales erant Duumvirorum, Ædilium, etc. Est etiam altera lectio ministeriis, si vel maxime reciperetur, sensus æque incerti.

8. Sed hæc, quæ præcesserunt, alii tradidere. Ipse Augustus, etc. 9. Equestri familia ortum se scribit; sine dubio in libris de vita sua, de quibus vide c. 85.

[ocr errors]

10. M. Antonius, etc. in edictis, in quibus maledicta in Octavianum congessisse, eique ignobilitatem objecisse dicitur Cic. Philipp. III, 6, et XIII, 9; vel in epistolis, quas « falsa quidem in Augustum probra, sed multa cum acerbitate: habuisse, dicit Cremutius Cordus apud Tacit. Annal. IV, 34. - Argentarium; nobis, un banquier; un homme qui fait le change, le commerce d'argent. Dura gens, cujus tentatam fidem paucissimos juvat rursus experiri.

III. 1. C. Octavius pater, etc. Vell.

matione magna fuit: ut equidem mirer, hunc2 quoque a nonnullis argentarium, atque etiam inter divisores operasque campestres, proditum. Amplis enim innutritus opibus, honores et adeptus est facile, et egregie administravit. Ex prætura Macedoniam3 sortitus, fugitivos, reThurinum agrum siduam Spartaci et Catilinæ manum, tenentes, in 4 itinere delevit, negotio sibi in Senatu extra ordinem dato. Provinciæ præfuit non minore justitia quam fortitudine. Namque Bessis ac Thracibus magno prælio fusis, ita socios tractavit, ut epistolæ M. Tullii Ciceronis exstent, quibus Quintum fratrem, eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiæ admini

II, 59: « Fuit C. Octavius, ut non patricia, ita admodum speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives. »

--

2. Hunc quoque a nonnullis, etc. ab auctoribus versiculi, « Pater argentarius, ego Corinthiarius,» quem Noster profert cap. 70. Divisores; qui in campo Martio candidatorum nomine tribubus pecunias dividebant. Conf. Rosin. Ant. Rom. VII, 8, et Ernest. Clav. Cic. sub voc. divisor, ubi tamen male divisores eosdem existimat, qui diribitores tabularum alias dicuntur. Operas campestres vocat eos, quorum opera in Campo candidati ad comparanda vel emenda suffragia utebantur. Cic. Verr. III, 69, furem ac divisorem conjungit.

3. Macedoniam sortitus. Successit C. Antonio, cum Cicerone Consuli A. U. 691, inde Macedoniæ præfecto, et ad repetundarum criCæsare et Bibulo

men reverso,

Coss. A. U. 695. Vell. 1. c. « Hic Prætor inter nobilissimos viros creatus primo loco, quum ei dignatio

5

Julia genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam, appellatusque in ea imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit, prætextato relicto filio. "

4. In itinere; dum in provinciam cum exercitu suo transiret, ita jussus a Senatu, ne alium exercitum mitti necesse foret.

5. Bessis ac Thracibus. Bessi, ferocissima Thraciæ natio ad montem Hæmum, nominantur priore loco, ut gravissima pars totius gentis. Conf. Cellar. Geogr. Ant. II, 15, pag. 1323. Primum illis bellum intulit Lucullus, si fides Eutropio, VI, 8.

6. Epistolæ M. Tullii Ciceronis; ad Quint. Fratr. I, 1, 7 : « His rebus nuper C. Octavius jucundissimus fuit, apud quem primum (ita recte, opinor, edidit Schutz. pro primus) lictor quievit, tacuit accensus; quoties quisque voluit, dixit, et quam voluit diu. » Quinti ingenium difficile et iracundum sæpius vituperat ipse frater.

Pro

strantem, hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis vicinum suum Octavium.

2

IV. Decedens Macedonia, priusquam profiteri se candidatum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis, Octavia majore, quam ex Ancharia, et Octavia minore, item Augusto, quos ex Atia tulerat. Atia M. 3 Atio Balbo et Julia, sorore C. Cæsaris, genita est. Balbus, paterna stirpe 4 Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium arctissimo contingebat gradu; functusque honore præturæ inter 5 Vigintiviros agrum Campanum plebi Julia lege divisit. Verum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proavum ejus Afri generis fuisse, et modo unguentariam tabernam, modo pistrinum Ariciæ

consulatus Asiœ solenni permutatione dicitur pro proprætura. Ex prætura enim Q. Cicero administravit Asiam.

IV. 1. Decedens, excedens, provincia, magistratu. Profiteri. Vocabulum hac de re proprium ex paucis Codd. restituerunt editores. MSS. plerique, confiteri. Vide Cort. ad Sallust. Catil. 18, qui et ipse, nostrum locum excitans, dat profiteri.

2. Mortem obiit repentinam. Cf. modo laudatum Velleii locum. Cic. Philipp. III, 6: « Ignobilitatem objicit (Antonius) C. Cæsaris filio, cujus etiam naturalis pater, si vita suppeditasset, Consul factus esset.» Ceterum, bene restituit e Codd. Grævius accusativum mortem pro morte. Hic enim constans est usus scriptoris nostri.

3. M. Atio Balbo. Cic. 1. c. « hujus sanctissimæ feminæ (matris Augusti) atque optimæ pater, M. Atius Balbus, in primis honestus,

prætorius fuit. » Adulatur Augu-
stum Virgil. Æneid. V, 568:
Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
Parvus Atys, pueroque puer dilectus lulo,
artificiose amicitiam inter juvenes,
qui Cæsaris et Augusti majores fe-
rebantur, fingens. Conf. si libet, ad
nostrum hunc locum Baumgart.

4. Aricinus. De Aricia vide Cel-
lar. II, 9, p. 799. Cic. l. c. muni-
cipium Aricinum dicit « vetustate
antiquissimum, jure fœderatum,
propinquitate pæne finitimum "
splendore municipum honestissi-
mum. » Notum Aricinæ Dianæ ne-
mus sacra describit Ovid. Fast.
III,
263
seq. Imaginibus, ceris,
quas per atria nobiles disponebant.
5. Inter Vigintiviros. Conf. Cæs.
cap. 20.

6. Idem Antonius, etc. Vid. Cic. 1. c.; Servium ad Virgil. 1. c. Vocab. idem male omisit Burmann. Est idem Antonius, qui paternum Augusti genus contemsisse dictus fuerat cap. 2.

exercuisse, objicit. Cassius quidem Parmensis quadam -epistola, non tantum ut pistoris, sed etiam ut nummularii nepotem, sic taxat Augustum : « Materna tibi farina ex crudissimo Aricia pistrino: hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mensarius. »

V. Natus est Augustus, M. Tullio Cicerone et Antonio Consulibus, IX Kalendas Octobres, paulo ante solis exortum, regione Palatii, ad Capita bubula, ubi nunc

7. Cassius.... Parmensis; qui fuit ex percussoribus Cæsaris, commemoratus ab Appian. Bell. Civ. V, 2. Idem, c. 139, cum aliis eum a Sexto Pompeio ad Antonium transrisse refert. Vide Glandorp. Onomast. p. 208; Ruhnken. ad Vell. II, 88. — Non tantum ut pistoris, sed... nummularii nepotem; pistoris a matre, nummularii i. e. argentarii, a patre.

"

8. Materna tibi farina, etc. Ineptum siquidem post farina, quod deest in multis, omisi cum aliis. Oudend. edidit si. Magis mihi pla cet, quod conjicit, scilicet. Postea crudissimum pistrinum » non intelligo recentissimum cum Grævio, quo sensu fere hoc vocab. apud Tacitum occurrit; sed rude, nullis moribus excultum. Exprobrat enim Augusto genus servile, ab ingenuorum elegantia alienum, (Avus ille tuus, qui argentarius fuit, pistoris Aricini filiam duxit uxorem, et ex ea farina natus tibi pater). Ita apud Persium, Sat. I, 92, numeris crudis opponitur decor et junctura. Pro finxit, reddidissem e nonnullis Codicibus pinsit vel pinsuit, quod præplacuit etiam Torreut. nisi ab illo staret antiquissimorum MSS. auctoritas. Pro Nerulonensis, libensissime admitterem lectionem anti

2

quissimæ Lugdun. edit. a Casau-
bono allatam, Nemorensis i. e. Ari -
cinus (cf. ad Cæs. c. 46), nisi sermo
esset de avo paterno, ad quod mi-
ror non attendisse doctissimos vi-
ros, Perizonium, Ernestium, Wol-
fium. Contra quum Nerulum seu
Neruli oppidum esset Lucaniæ pro-
pe Thurios (de quo Cellar. p. 908),
cui, quod apud nos etiam nonnul-
lis oppidulis accidere solet, con-
temtus aliquis atque ludibrium ad-
hæsisse videtur, acquiesco in eá
lectione, et salse Nerulonensem
dictum pro Thurino puto. Alio-
rum conjecturas, maximam par-
tem ineptas, vide apud Burmann.
et Oudend.
Collybo decoloratis:
Gallice, noircies par l'habitude de
toucher de l'argent. ED.

V. 1. Natus est Augustus, etc. A. U. 691. Vell. II, 36 : « Consulatui Ciceronis non mediocre adjecit decus natus eo anno Divus Augustus, abhinc annos LXXXII, omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem. » De die ejus natali controverso vide quæ disputat et quos laudat Bur

mannus.

2. Ad Capita bubula; qui locus erat in regione x urbis Romæ. Cf. Panvin. Descript. Urb. Rom. (Thes. Græv. tom. III, p. 304).

sacrarium habet, aliquanto post, quam excessit, constitutum. Nam ut Senatus actis continetur, quum C. Lætorius, adolescens patricii generis, in deprecanda graviore adulterii3 pœna, præter ætatem atque natales, hoc quoque Patribus conscriptis allegaret, se esse possessorein ac velut ædituum soli, quod primum D. Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari Deo, decretum est, ut ea pars domus consecraretur. VI. Nutrimentorum ejus ostenditur adhuc locus in avito suburbano juxta Velitras permodicus, et cellæ' penuariæ instar; tenetque vicinitatem opinio, tanquam et natus ibi sit. Huc introire, nisi necessario et caste, religio est; concepta opinione veteri, quasi temere adeuntibus horror quidam et metus objiciatur; sed et mox confirmata est: nam quum possessor villæ novus, seu forte, seu tentandi causa, cubitum se eo contulisset, evenit, ut post pau

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »