Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

pense quoque bellum, quamquam3 invalidus atque æger, duplici prælio transegit: quorum priore castris 4 exutus, vix ad Antonii cornu fuga evaserat. Nec successum victoriæ moderatus est; sed capite Bruti Romam misso, ut statuæ Cæsaris subjiceretur, in splendidissimum quemque captivum non sine verborum contumelia sæviit; ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicatur, « Jam istam volucrum fore potestatem: » alios,

2. Philippense quoque bellum, contra Cassium et Brutum, cujus descriptionem lege apud Vell. II, 70; Flor. IV, 7; Liv. Epit. CXXIV; Plutarch. Anton. 22; Brut. 36 seq.; Appian. Bell. Civ. IV, 105 seq.; Dion. XLVII, 37 seq.

3. Quamquam invalidus atque æger. Vell. I. c. « Nam ipse Cæsar, etiamsi infirmissimus valetudine erat, obibat munia ducis, etc."> ubi vide Kraus. Plin. Hist. Nat. VII, 45: « Philippensi prælio morbus, fuga, et triduo in palude latebræ ægroti, et, ut fatentur Agrippa et Mæcenas, aqua subter cutem fusa turgida latera. »

4. Castris exutus. Florus, 1. c. «< capta sunt hinc Cesaris castra, inde Cassii.» Atque ipsi Octavio saluti fuit ea die datum ab Artorio medico consilium. Vide infra, cap. 91.

5. Successum. Addere solet Noster accusativum verbo moderari. Ita Liv. XLII, 62 : « moderari animos in secundis. » Codd. alii, successu, quod esset in successu, rebus bene succedentibus, quod probabat Græv. ob usum ablativi absoluti Suetonio frequentem (cf. ad Cæs. 2): Ernest. dativum censebat contractum pro successui, qui ca

sus et ipso huic verbo convenit. Sed scriptoris consuetudo observanda.

6. Subjiceretur. Recepi hoc cum Casaub. et Oudendorp. probante etiam Wolfio. Alii, submitteretur. Recte monent Burm. et Oudend., submitti esse supplicis et venerantis; subjici victi et quasi calcati. Ceterum, Bruti caput Romam non est perlatum; sed oborta tempestate dum navis trajiceret, in mare periit abjectum.

7. Sæviit. Al. secuit, omisso antea in, quod occasionem dat Casaubono crudelissimum supplicii genus multis illustrandi. Sed de tanta atrocitate reliqui historici non tacuissent, et, quomodo sævierit Cæsar, proximis exemplis auctor docet. Jam istam volucrum, etc. Hæc Cod. Memmiani lectio probata est Casaub. recepta a Græv. Gronov. Ern. Wolf. Sed Oudendorp. servavit, «Jam istam in volucrum fore potestatem,» antiquiore dicendi modo sæpius obvio, ubi esse in cum accusativo respondet Græco, gevéodai sis. Vide Cort. ad Sallust. Catil. 19, ubi nostrum locum excitat, et ad Jug. 112, ubi optimi libri : « quum talem virum in potestatem haberet. » Al. « in volucrum fore potestate. »

8

patrem et filium, pro vita rogantes, sortiri vel micare jussisse, ut alterutri concederetur: ac spectasse utrumque morientem, quum patre, qui se obtulerat, occiso, filius quoque voluntariam occubuisset necem. Quare ceteri, in his M. 10 Favonius, ille Catonis æmulus, quum catenati producerentur, Imperatore Antonio honorifice salutato, hunc fœdissimo convicio coram prosciderunt. Partitis" post victoriam officiis, quum Antonius Orien

[ocr errors]

8. Patrem et filium, etc. Hoc de Aquiliis Floris post prælium Actiacum narrat Dio, LI, 2. Sortiri vel micare. Codd. alii, dimicare. De voc. micare vide Heusing. et Gernhard. ad Cic. de Offic. III, 19. Eadem lectionis varietas est ibid. cap. 23, ubi pro, " quasi sorte aut micando victus,» al. dimicando. Non mihi sunt ad manum quas Heusing. et Gernhard. notas indicat Baumgart. ; sed quod apud veteres sortitionis genus illud micare fuit, idem forte ludum hodiernis Italis usitatissimum significat, ita constitutum, ut, expansis simul et ad voluntatem manus digitis, nunc tribus, nunc uno tantum, etc. ludentes, qui sunt duo, numerum alius alium una clamitent. Vicit autem, qui, numeratis utriusque manus digitis, quot ipse, quot adversarius expanderit, forte pronuntiat. Quomodo dictus hic ludus sit, jam non bene memini: sed facinus hoc atrocissimum.

9. Qui se obtulerat. Optimi Codd., quia, receptum a Burm. Oudend. Wolf. Sed non ideo occisus est, quia se obtulerat, morti et antea destinatus. Alia res esset, si auctor dedisset: patre, quia se obtulerat, prius occiso. Alii postea, volunta

ria nece. Utrumque rectum. Vide Schæferi Glossar. Liv. in occubare et occumbere. Noster constanti usu accusativum ponit. Jam supra dictum ad c. 4, ubi « mortem obiit. »

[ocr errors]

10. M. Favonius, ille Catonis æmulus; «le fameux Favonius, ce singe et cet imitateur souvent ri«dicule de Caton, » ut eum vocat SAINT-REAL, Fragmens sur Auguste. Alios viros clarissimos recenset Velleius, II, 71. — Imperatore Antonio honorifice salutato, hunc.... corum prosciderunt. ROLLIN, Hist. Rom. XLIX: « Si l'on cherche la << raison de cette différence de con« duite entre Octavien et Antoine, « elle n'est pas, je crois, difficile « à démêler.Octavien était cruel « par principes; et voulant parve« nir à la souveraine puissance, il « s'y frayait le chemin en abattant « les têtes de tous ceux qui auraient "pu conserver la fierté républi«< caine.... Antoine, qui donnait

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

tem" ordinandum, ipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus 13 agris collocandos recepisset; neque veteranorum neque possessorum gratiam tenuit; alteris, pelli se, alteris, non pro spe meritorum tractari, queren

tibus.

XIV. Quo tempore L.' Antonium, L. Antonium, fiducia consulatus, quem gerebat', ac fraternæ potentiæ, res novas molientem, confugere Perusiam coegit, et3 ad deditionem fame compulit; non tamen sine magnis suis et ante bellum

trop. VII, 2. Antonius apud VOLTAIRE, le Triumvirat, act. I, sc. 3:

Il est tems de fixer le sort des nations:
Réglons surtout le nôtre; et, quand tout nous
seconde,

Cessons de différer le partage du monde.
OCTAVE.

Mes desseins dès longtems ont prévenu vos

vœux :

J'ai voulu que l'empire appartînt à tous deux. Songez que je prétends la Gaule et l'Illyrie, Les Espagnes, l'Afrique, et surtout l'Italie: L'Orient est à vous.

ANTOINE.

Telle est ma volonté; Tel est le sort du monde entre nous arrêté...

12. Orientem. Vell. c. 74, transmarinas provincias dicit; Appian. V, 3, τὰ πέραν ἐθνη.

13. Municipalibus agris; qui destinati veteranis a Triumviris fuerant : τῶν Ἰταλικῶν πόλεων οκτωκαί Sex, Appian. IV, 3. De coloniis ab Augusto deductis vide Panvin. Imper. Rom. (Thes. Græv. tom. I, pag. 383 seq.)

XIV. 1. L. Antonium. De hoc vide Cic. Philipp. V, 7; VI, 5; VII, 6; XII, 8; XIV, 3, ubi « gladiator, mirmillo Asiaticus, latro Italiæ, insigne odium omnium hominum, vel, si etiam Dii oderint quos oportet, omnium Deorum >> dicitur. Vell. c. 74: Caesar in Italiam se recepit, eamque longe quam spe

raverat tumultuosiorem reperit. Quippe L. Antonius Consul, vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quæ interdum in illo erant, expers, modo apud veteranos criminatus Cæsarem, modo eos, qui justa divisione prædiorum, nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens, magnum exercitum conflaverat. Ex altera parte uxor Antonii (Marci) Fulvia, nihil muliebre præter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat. » Ipsa ea Fulvia apud VOLTAIRE, d. 1. act. I, sc. 2:

Les tumultes des camps ont été mes asiles: Mon génie était né pour les guerres civiles, Pour ce siècle effroyable où j'ai reçu le jour.

De bello Perusino conf. adhuc Flor. IV, 5, qui insigni errore ante triumviratus bellique Philippensis historiam illud posuit. Liv. Epit. CXXV, CXXVI; Eutrop. VII, 2; Appian. V, 14-49; Dio, XLVIII, 4-16.

2. Consulatus, quem gerebat; A. U. 713, cum P. Servilio Isau

rico.

3. Et ad deditionem fame compulit; A. U. 714, Cn. Domitio Calvino II, et Asinio Pollione Coss. ut diserte monet Dio, c. 15. Florus, 1. c. intra Perusia muros re

et in bello discriminibus. Nam4 quum spectaculo ludorum gregarium militem, in quatuordecim ordinibus sedentem, excitari per apparitorem jussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato, quasi eundem mox et discruciatum necasset; minimum abfuit, quin periret concursu et indignatione turbæ militaris. Saluti fuit, quod, qui desiderabatur, repente comparuit incolumis ac sine injuria. Circa Perusinum autem murum sacrificans pæne interceptus est a manu gladiatorum, quæ oppido eruperat.

XV. Perusia capta, in plurimos animadvertit; orare veniam, vel excusare se conantibus una' voce occurrens, « Moriendum esse. » Scribunt quidam, trecentos ex dediticiis electos, utriusque ordinis, ad aram2 Divo Julio ex structam Idibus Martiis hostiarum more mactatos. Exstiterunt, qui 3 traderent, consulto eum ad arma isse, ut

3

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

rationi... sic occurrit;» id est, respondit, refutavit.

2. Ad aram Divo Julio exstructam; ut his quasi inferiis Manes Cæsaris placarentur, quem barbarorum morem plurimis exemplis illustrat Casaub. Ara sine dubio est, de qua diximus ad Cæs. 85. Eamdem Octavii sævitiam narrat Dio, XLVIII, 14. « On sait si je me venge,» inquit ipse apud VOLTAIRE, le Triumvirat, act. III, sc. 6. Diversus est Appian. Bell. Civ. V, 48, ut et Vellei. c. 74, « in Perusinos magis ira militum, quam voluntate sævitum ducis. » Scilicet, ex Augusti Commentariis historiam. suam Appianus et Velleius hauserunt, non ex rerum fide, ut ademta libertate fieri solet.

3. Consulto. In maxima varietate memorandæ maxime lectiones : conspecto, e conspectu, conspicato, ex consulto, ex proposito; quæ or

occulti adversarii, et quos metus magis quam voluntas contineret, facultate L. Antonii ducis præbita, detegerentur; devictisque his et confiscatis, promissa veteranis præmia persolverentur.

XVI. Bellum' Siculum inchoavit in primis, sed diu traxit, intermissum sæpius; modo reparandarum classium causa, quas3 tempestatibus duplici naufragio, et quidem per æstatem, amiserat; modo pace 4 facta, flagitante populo, ob interclusos commeatus, famemque ingravescentem: donec navibus ex integro fabricatis, ac viginti ser

tæ fere ex erroribus et glossis. Lipsius, Elect. I, 12, emendavit compacto seu compecto, quod probarunt Gronov. ad Liv. V, 11, Oudend., qui in textum recepit, et Wolf. ut convenerit de bello suinendo inter Antonium et Cæsarem, ob causam mox memoratam. Equidem, ut hoc crederem, non magis a me impetrare potui, quam ut emendationem optimorum librorum lectioni præferrem, quæ commodum sensum exhibet. Consulto ostendit, non coactum ad hoc bellum eum (i. e. Augustum; cur enim hæreant, quis intelligendus sit, interpretes, ut Ernest. conjiciens itum ad arma esse,» et, qui adstipulatur ei, Bremius, non video) isse, quum facile potuisset, pactione facta cum inimico, eo supersedere; sed consilium

[ocr errors]

ei fuisse, occultas per armorum furores perspiciendi hominum sententias. Consentientem fere in hac interpretatione postea inveni Walther. Observ. pag. 14.

XVI. 1. Bellum Siculum; quod gessit cum Sexto Pompeio, digno Magni filio. Descriptionem hujus belli subjiciunt Flor. IV, 8; Liv.

Epitom. cxxvII seq.; Vellei. cap. 72 seq.; Appian. IV, 84 seq.; Dio, XLVIII, 15 seq.

2. Sed diu traxit; per septem annos. Nam A. U. 711 Pompeius Siciliam occupavit (Appian. I. c. ; Dio, XLVII, 12), et 718 prorsus devictus est; quem male et ignave Lucanus piratam Siculum vocat.

3. Quas tempestatibus... amiserat. Cf. Dio, XLVIII, 45-49; Appian. V, 80 seq. Accidit ea calamitas Octaviano A. U. 716, isque hunc annum et sequentis initium reparandis classibus insumsit. Vell. c. 79: " : « Edificandis navibus, contrahendoque militi ac remigi, navalibusque assuescendo certaminibus atque exercitationibus, præfectus est M. Agrippa, etc. »

4. Pace facta. Mutat hic auctor rerum ordinem. Pacis enim fœdus initum inter Antonium, Cæsarem et Pompeium, A. U. 715, colloquio habito apud Misenum, de quo, ut de pacis conditionibus, vide Vell. 77; Appian. V, 71 seq.; Dion. XLVIII, 36. Flagitante populo, etc. Vell. I. c. « expostulante consensu populi, quein gravis urebat, infesto mari, annona. » Appian. 67.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »