Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi, Luciique 7 Pauli progeneri sui: ac præter has L. Audasii, falsarum tabularum rei, ac neque ætate, neque corpore integri: item Asinii Epicadi, ex gente Parthina, hybridæ ad extremum Telephi, mulieris servi nomenculatoris. Nam ne ultimæ quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Audasius atque Epicadus Juliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus 10 continebantur, rapere ad exer

5. M. Egnatii. Rufi Edilis A. U. 728. Consulatum profiteri vetuit eum C. Sentius Saturninus, auctore Vell. cap. 92. Egnatianum scelus erupisse triennio post Murenæ Cæpionisque conjurationem, patet ex eodem Vell. c. 93, qui, cap. 91, de co ita : « Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori, quam Senatori, propior, collecto in ædilitate favore populi, quem exstinguendis privata familia incendiis in dies auxerat, in tantum quidem, ut ei præturam continuaret, mox etiam consulatum petere ausus, quum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia nec melior illi res familiaris, quam mens, foret, aggregatis simillimis sibi, interimere Cæsarem statuit.... Neque hic prioribus in occultando felicior fuit; abditusque carceri cum consciis facinoris, mortem dignissimam vita sua obiit. »

mersus,

6. Plautii Rufi. Apud Dion. LV, 27, Publius quidam Rufus populum ad res novas concitasse dicitur. Eum Fabric. ad h. 1. eumdem putat cum homine hic memorato. Res, forsan etiam lectio, incerta.

7. Luciique Pauli. Paulus duxerat Juliam, neptem Augusti ex Agrippa et Julia. Consul fuit A. U.

754. De eo vide Glandorp. pag. 31.

8. Ex gente Parthina. Parthini seu Partheni gens erant Illyriæ, de quibus vide Cellar. Geogr. Ant. II, 13, p. 1027. Devicerat Parthinos Asinius Pollio A. U. 715, auctore Dion. XLVIII, 41, et inter reliquos captivos Romam secum duxerat Epicadum, libertum postea suum, ideoque nomine suo appellatum, ex quo matreque Itala natus videtur hic Asinius Epicadus, ob parentes diversæ gentis hybrida appellatus.

9. Mulieris servi nomenculatoris. Nomenculatorum non ad prensationes tantum candidatorum pertinuisse ministerium, sed ad salutationes matutinas, dispositionem convivarum, aliaque talia, monet ad h. 1. Casaubonus. Servus nomenculator autem eodem modo dicitur

πλεοναστικῶς, quo Cæs. 74, a manu servus. Ut enim ultimæ sortis hominem ostendat, servum dicit, et mulieris servum, quamquam hanc ipsam vocem mulieris multi suspectam habuerunt. Oudendorp. etiam conjecit muliebris, quod nemini facile placebit.

10. Quibus continebantur, relegati ab Augusto. Vide cap. 65. Rapere ad exercitus, ut seditionem

moverent.

citus; Telephus, quasi debita sibi fato dominatione, et ipsum et Senatum aggredi destinarant. Quin etiam quondam juxta cubiculum ejus lixa quidam ex Illyrico exercitu, janitoribus deceptis, noctu deprehensus est, cultro venatorio cinctus; imposne" mentis, an simulata dementia, incertum; nihil enim exprimi quæstione potuit.

2

XX. Externa bella duo omnino per se gessit : Dalmaticum', adolescens adhuc; et Antonio devicto, Cantabricum. Dalmatico3 etiam vulnera excepit; una acie, dextrum genu lapide ictus; altera, et crus et utrumque brachium ruina pontis consauciatus. Reliqua per legatos administravit; ut tamen quibusdam Pannonicis 4

11. Imposne. Alii Codd., inopsne, quod recepit Burm. Illud recte, opinor, servavit Oudendorp., dictum docens pro mente capto, quum mens ex hominis potestate abiit, uti Festus.

XX. 1. Dalmaticum ; A. U. 719, adolescens XXVIII annorum. De hoc bello vide Flor. IV, 12; Liv. CXXXII; Appian. Illyr. 16 seq.

2. Cantabricum. Vide Flor. IV, 12, 46 seq.; Vell. II, 90; Oros. VI, 21; Dion. LIII, 25. Gestum id bellum A. U. 729. Huc pertinent Horatii Carm. III, 14, et IV, 5. Conf. ad cap. 81.

3. Dalmatico etiam, etc. Conf. Dio, XLIX, 38, qui c. 35, ubi de bello cum Japydibus, alterum vulnus memorat, in ponte obsidionali acceptum. Consentit Appian. Illyr. 20, ubi cum tribus comitibus, in quibus Agrippa, paucisque satellitibus, pontem obsidionalem in oppugnatione Metuli ascendisse dicitur. Contra Flor. IV, 12, 7, in trajectu fluminis (error in varia significatione voc. pons fuit) factum

atque

id narrat hisce verbis: « in hos (Illyrios) expeditionem ipse sumsit, fierique pontes imperavit. Hic se et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascensum militi scutum de manu rapuit; et in via primus, tunc agmine secuto, quum Illyricus multitudine pontem succidisset, saucius manibus ac cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior, terga hostium percecidit. » Ceterum, quod bello Dalmatico Augustum hoc vulnus accepisse Suetonius dicit, quod in pugna cum Japydibus, Illyria populo, tulit (quo nomine etiam reprehensus est a P. Candido, ad marg. Appian. 1. c. ed. Schweigh.), fecit id more veterum, qui gentes regionesque vicinas haud nimis accurate nominibus distinguere solent, et gentem sæpissime pro singulis nationibus ejusdem originis

dicunt. Latiori etiam nomine Plin. Hist. Nat. VII, 45, ad res Augusti adversas « Pannonici belli ruinam e turri » refert.

4. Pannonicis; A. U. 719, quo

Germanicis aut interveniret, aut non longe abesset, Ravennam, vel Mediolanum, vel Aquileiam usque ab Urbe progrediens.

2

XXI. Domuit autem partim' ductu, partim auspiciis suis, Cantabriam, 3 Aquitaniam, 4Pannoniam, Dalmatiam cum Illyrico omni: item Rætiam 6, et Vindelicos,

5

Illyricum bellum gessit. Dio, XLIX,

36. — Atque Germanicis.... interveniret. Fessa ætate sæpius in Germanias commeasse dicitur. Tacit. Annal. I, 46; Dio, LIV, 20.

XXI. 1. Partim ductu, partim auspiciis suis. Plin. Hist. Nat. III, 20, exhibet inscriptionem e tropæo Alpium, ubi: «quod ejus ductu auspiciisque gentes Alpinæ omnes... sub imperium P. R. sunt redactæ. »

2. Cantabriam. Devicit Cantabros A. U. 725 missus ab eo Statilius Taurus, auctore Dione, LI, 20. Ipse, A. U. 729, expeditionem contra eos suscepit, de qua superior. cap. Rebelles post ejus abitum compescuit anno sequenti (730) L. Æmilius (Dio, LIII, 29). Denuo bellum inferentes perdomiti sunt a T. Carisio et C. Furnio legatis, A. U. 732 (Dio, LIV, 5). Denique finem fecit huic bello Agrippa, A. U. 735, narrante eodem Dione, LIV, 11.

3. Aquitaniam. Celebrat M. Valerii Messalæ triumphum Aquitanicum, actum A. U. 727, Tibull. El. I, 8, 3, et II, 1, 33, ubi, Gentis Aquitanæ celeber Messala triumphis. Eumdem vide IV, 1.

4. Pannoniam. Pannonios bello ipse petiit A. U. 719; vide cap. sup. Rebelles vicit Geminus A. U. 720 (Dio, XLIX, 38). Sed ab anno 735

(cf. interpr. ad Vell. II, 96), perpetua fere bella gesta sunt cum hac gente (Dio, LIV, 20, 24), quibus post mortem Agrippæ præfuit Tiberius (Dio, LIV, 31, 34; Suet. Tiber. 9), a quo tandem post variam belli fortunam perdomita est A. U. 759 usque ad 761. Vell. II, 110 et 114; Dio, LV, 29 et 34.

5. Dalmatiam cum Illyrico omni. Vide cap. sup. Bellum Dalmaticum et ipsum confecit Tiberius. Flor. IV, 12, 8 seq., ubi Tiberium pro Vibio reponendum, viri docti censuerunt; Vell. II, 90; Liv. CXXXIX; Dio, LIV, 34, 36. Provinciam eam factam, narrat Vell. II, 39: : « At Tiberius Cæsar, quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Dalmatisque extorsit. »

6. Rætiam, et Vindelicos. Vell. loco proxime citato: « Rætiam autem et Vindelicos ac Noricos, Pannoniamque et Scordiscos, novas imperio nostro subjunxit provincias (Tiberius). » Dio, LIV, 22, victores nominat Drusum et Tiberium (A. U. 739). Cf. Horat. Carm. IV, 4, 17, qui IV, 14, 14:

-

Major Neronum mox grave prælium Commisit, immanesque Rætos Auspiciis pepulit secundis. Vide et infra, Tib. 9. Scribendum autem Rætiam sine h, e lapidibus vetustissimisque MSS., do

10

ac Salassos, gentes Inalpinas. Coercuit et Dacorum 8 incursiones, tribus eorum ducibus cum magna copia cæsis, Germanosque ultra Albim fluvium summovit: ex1o quibus Ubios et Sygambros dedentes se traduxit in Galliam, atque in proximis Rheno agris collocavit. Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. Nec" ulli genti sine justis et necessariis causis bellum intulit, tantumque' abfuit a cupiditate quoquo modo imperium vel belli

[merged small][ocr errors]

8. Dacorum incursiones. Flor. IV, 12, 18: « Daci montibus inhærent. Cotisonis regis imperio, quoties concretus gelu Danubius junxerat ripas, decurrere solebant, et vicina populari. Visum est Cæsari Augusto, gentem aditu difficillimam summovere. Misso igitur Lentulo, ultra ulteriorem repulit ripam; citra præsidia constituit. Sic tunc Dacia non victa, sed summota atque dilata est. » Cf. Dio, LI, 22, 23, qui de alia expeditione sub M. Crasso contra Dacos exponit. Eutrop. VII, 5: vicit autem præliis Dacos. In provinciæ formam postea Dacia redacta est a Trajano.

[ocr errors]
[ocr errors]

9. Germanosque.... summovit. E Nostro Eutrop. 1. c. c. « Germanorum ingentes copias cecidit; ipsos quoque trans Albim fluvium summcvit, qui in barbarico longe ultra Rhenum est. Hoc tamen bellum per Drusum privignum suum ad

[blocks in formation]

10. Ex quibus.... collocavit. Duplicem Eutropii errorem, et quod ad numerum, et quod ad captivos Germanos attinet, corrige e Nostro, Tiber. 9: «Germanico (bello) quadraginta millia dediticiorum trajecit in Galliam, juxtaque ripam Rheni sedibus assignatis collocavit. » Ubios ex Codd. Ursini post Casaubonum ediderunt omnes pro Suevos. Illam enim gentem traduxit Agrippa A. U. 717 (cf. Tacit. Annal. XII, 27, ibique Lips.): Sygambros autem Tiberius, A. U. 746 (vide Tiber. 1. c. Tacit. Annal. II, 26, ibique Lips.; Dion. LV, 6). De orthographia nominis Sygambrorum vide Duker. ad Flor. IV, 12, 24, et quos ille laudat, et Oudend. ad h. l.

11. Nec ulli genti, etc. Non ea sententia Dionis, qui Pannonios ab Augusto, nulla ne minima quidem re læso, bello petitos ait.

12. Tantumque abfuit, etc. Tac. Annal. I, 11: « addideratque consilium (Augustus) coercendi intra

13

cam gloriam augendi, ut quorundam barbarorum principes in 13 æde Martis Ultoris jurare coegerit, mansuros se in fide ac pace, quam peterent; a quibusdam vero novum genus 14 obsidum, feminas, exigere tentaverit, quod negligere marium pignora sentiebat. Et tamen potestatem semper omnibus fecit, quoties vellent, obsides 15 recipiendi. Neque aut crebrius, aut perfidiosius rebellantes graviore unquam ultus 16 est pœna, quam ut captivos sub lege venundaret, ne' in vicina regione servirent, neve intra tricesimum annum liberarentur. Qua virtutis moderationisque fama Indos 18 etiam ac Scythas, auditu modo

terminos imperii, incertum metu, an per invidiam. » Vide Fabric. ad Dion. LIV, 9, et LVI, 33.

13. In æde Martis Ultoris; quam ab ipso Augusto conditam narrat Dio, LIV, 8, ubi vide Fabric. Cf.

ad cap. 29.

14. Novum genus obsidum; h. e. quod Romani huc usque non exegerant. Apud alias enim gentes jamdudum hic mos obtinuerat; cf. interpr. ad h. 1. et Lips. ad Tacit. Germ. 8, ubi : « captivitatem longe impatientius feminarum suarum nomine timent; adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellæ quoque nobiles imperantur; » ex quo loco, Germanos ita ab Augusto coercitos maxime fuisse, apparet. — Pro marium, Codd. alii marum, non improbante Oudend. ut distinguatur a marium a mare: pro pignora, al. etiam pignera, ut in voc. pi

gneror.

15. Obsides recipiendi; repetendi, et liberatos in patriam revocandi.

16. Ultus est. Ita teste Casaub. optimi libri, et hoc prætulerunt

Græv. Gronov. Oudendorp. Wolf. Reitz. Alii multatus est, quod analogia potest defendi, sed exemplis destituitur. Probarunt tamen Burmann. et Ernest. quos vide.

17. Ne in vicina, etc. cautus, ne in vicina patriæ suæ regione servirent. Neve intra tricesimum annum liberarentur. Factum in Salassis a Terentio Varrone: Dio, LIII, 25, ex cujus loco legendum esse apud Sueton. vicesimum, non tricesimum suspicatur. Casaub.

18. Indos etiam ac Scythas, etc. Eutrop. VII, 5: «Scythæ et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. » Flor. IV, 12, 61: : « illi quoque reliqui, qui immunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem, et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythæ misere legatos, et Sarmatæ, amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis ét margaritis, elephantes quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viæ imputa

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »