Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

cognitos, pellexit ad amicitiam suam populique Romani ultro per legatos petendam. Parthi'19 quoque et Armeniam vindicanti facile cesserunt, et signa militaria, quæ M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt, obsidesque 20 insuper obtulerunt; denique, pluribus

bant, quam quadriennio impleve-
rant; et tamen ipse hominum color
ab alio venire cælo fatebatur. »
Oros. VI, 21: « apud Tarraconem
citerioris Hispaniæ urbem legatos
Indorum et Scytharum, toto orbe
transmisso, tandem invenisse Cæ-
sarem,» narrat, quocum consentit
Eusebius in Chronico. Contra Dio,
LIV, 9, Sami A. U. 734 convenisse
eum Indos scribit, unde recte,
puto,
Casaubonus duplicem eorum
legationem statuit. Celebrat rem
Horat. Carm. IV, 14, 41:

Te Cantaber non ante domabilis,
Medusque, et Indus, te profugus Seythes
Miratur, etc.

Vide et IV, 15, 23.

ut

19. Parthi quoque, etc. Eutrop. 1. c. « Armeniam a Parthis recepit; obsides, quod nulli antea, Persæ ei dederunt; reddiderunt etiam signa Romana, quæ Crasso victo ademerant. » Flor. IV, 12, 63; Liv. CXXXIX. Mon. Ancyr. : » Parthos trium exercituum Romanorum spolia et signa restituere mihi, supplicesque amicitiam Populi Romani petere coegi; ea autem signa in penetrali, quod est in templo Martis Ultoris, reposui. » Vell. II, 91: dum pacatur Occidens, ab Oriente

ac rege

Parthorum signa Romana, quæ Crasso oppresso Orodes, quæ Antonio pulso filius ejus Phraates ceperant, Augusto remissa sunt. » Cf. Just. XLII, 5; Oros. VI, 21; Dio, LIII, 33; LIV, 8. Multi sunt poetæ

Romani istius ævi de hac Augusti laude. Ceterum, vide Lindneri Dissert. de signorum militarium, Augusto reposcente, facta a Parthis restitutione, Arnstad. 1765. — De Armenia, quam vindicasse dicitur Augustus, vide quos ad h. 1. citavit Baumgart. Justo brevior hic more suo Suetonius. Intelligitur enim expeditio Tiberii, qua Tigranem in Armeniæ regnum deduxit A. U. 734, Romanisque pristinum jus, reges hujus terræ constituendi, vindicavit cf. Tiber. 9. Alia Caïi Cæsaris in Armeniam fuit expeditio, A. U. 755, quum mortuo Tigrane Phraates Armeniam occupasset, quam h. l. per ὕστερον πρότερον a Suetonio commemorari, falso credidit Casaubonus, ad cujus sententiam accessit Fabric. ad Dion. LV, 11, quamquam prius loco nostro ad LIV, 9, excitato, ubi de Tiberii expeditione sermo.

20. Obsidesque insuper obtulerunt. Vell. 94: « quin rex quoque Parthorum tanti nominis fama territus, liberos suos ad Cæsarem misit obsides. » Tacit. Annal. II, 1: « Nam Phraates, quamquam depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta venerantium officia ad Augustum verterat, partemque prolis firmandæ amicitiæ miserat, haud perinde nostri metu, quam fidei popularium diffisus. » Justin. 1. c.

[ocr errors]

sed et filii nepotesque Phraatis obsides Augusto dati. »

quondam de regno" concertantibus, nonnisi ab ipso electum comprobaverunt.

XXII. Janum' Quirinum, semel atque iterum a condita Urbe memoriam ante suam clausum, in multo breviore temporis spatio, terra marique pace parta, ter clusit.

21. Pluribus quondam de regno concertantibus. Contentiones dicit inter Phraatem et Teridatem, quarum arbitrium Augusto est delatum: Dion. LIII, 33. Ceterum, hac Augusti potentia majus quid ipsi vidimus, quum de regno quovis ne contentiones quidem ullas dominator Napoléon ferebat, sed manu sua, quem vellet, populis reverentibus imponebat. Servavi comprobaverunt, quamquam Oudend. et Wolf. prætulerunt simplex probaverunt ex nonnullis Codd. quoniam amat omnino Noster uti hoc compositorum genere, et hoc ipso verbo, ubi de plurium consensu sermo est. Ita Aug. 53, «et universi quasi de ipso dictum comprobassent; " Galb. 16, « eligerent ipsi, quem cuncti exercitus comprobarent.

XXII. 1. Janum Quirinum, etc. De eo vide Liv. I, 19; Plutarch. Num. 20. Flor. IV, 12, 64: « Aususque tandem Cæsar Augustus, septingentesimo ab Urbe condita anno, Janum Geminum cludere, bis ante se clusum, sub Numa rege, et victa primum Carthagine. » Liv. I. c. « bis deinde post Numæ regnum clausus fuit; semel T. Manlio Consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta: » Vell. II, 38:

immane bellica civitatis argu

mentum, quod semel sub regibus, iterum hoc T. Manlio Consule, tertium Augusto Principe, Janus Geminus clausus dedit. » Ceterum, ter ab uno Augusto clausum esse Janum, auctores etiam sunt Oros. VI, 22, et Dio, LI, 20, A. U. 725, post devictum Antonium; idem, LIII, 26, A. U. 729, post superatos Cantabros; et LIV, 36, ubi, ad A. U. 744, decretum fuisse ait, ut Janus clauderetur; quod vere factum esse A. U. 752, affirmat Oros. 1. c., et probare studuit Masson. de Templo Jani reserato. Nunc plerisque viris doctis est persuasum, decretum quidem fuisse a Senatu, sed. propter continua cum Dacis, Pannoniis, Germanis bella non factum. In monumento saltein Ancyrano, uti nunc restitutum legitur, nil nisi: Quumque a condita Urbe Janum. Quirinum bis omnino clausum fuisse prodatur, eum Senatus per me Principem ter claudendum esse jussit, ubi cf. inttp. De serioribus temporibus egit Casaub. - Memoriam ante suam; ante se, ante sua tempora. Quod autem nonnulli vel rejiciendum ter existimarunt ex h. l. vel mutandum in tertio vel tertium, id refellitur ipsis verbis a scriptore additis, in multo breviore temporis spalio, quibus rem sub uno Augusti imperio ter repetitam toti historiæ Romanæ intervallo, quo bis tantum idem acciderat, opponere eum, patet.

[ocr errors]

Bis' ovans ingressus est Urbem, post Philippense, et rursus post Siculum bellum. Curules3 triumphos tres egit, Dalmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo

omnes.

XXIII. Graves ignominias cladesque duas omnino, nec alibi quam in Germania, accepit; 'Lollianam et 2 Varianam: sed Lollianam majoris infamiæ, quam detrimenti ; Varianam❜ pæne exitiabilem, tribus legionibus cum duce

2. Bis ovans, etc. Dio ter factum id narrat; primum (XLVIII, 31) post bellum Philippense simul cum Antonio; alterum (XLIX, 15) post bellum Siculum, de quibus ovationibus h. 1. Suetonius; et tertium (LIV, 8) post pactionem cum Phraate factam et signa recepta. Dissensus scriptorum tolli nequit ; ac jure, puto, Wesselingii rationem, quam protulit Observat. II, 4, hunc scilicet honorem Augusto a Senatu quidem fuisse decretum, sed ab eo non usurpatum, repudiavit Fabricius ad Dionem, LIV, 8, quum diserte hic scriptor, ionAart. Ceterum, duplicem ovationem confirmant Fasti Capitolini.

Vide Casaubon.

3. Curules triumphos tres egit. Cf. Dio, LI, 21. Egit hos triumphos A. U. 725.

XXIII. 1. Lollianam; A. U. 738. Vell. II, 97: « Sed dum in hac parte imperii (Pannonia) omnia geruntur prosperrime, accepta in Germania clades sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniæ quam recte faciendi cupidiore, et inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimo; amissaque legionis quintæ aquila, vocavit ab Urbe in Gallias Cæsarem. » Cf. Dio, LIV, 20. Memorat et Tacit. Annal. I, 10,

<< Lollianas Varianasque clades. De dissensu Eusebii, Chron. pag. 155, et Jul. Obsequentis, de Prodig. cap. 131, qui prius a Lollio Germanos devictos produnt, vide Lips. ad Tacit. 1. c.; Ruhnken. et Kraus, ad Vell. 1. c. ; Oudendorp. ad hunc locum.

2. Varianam. De hac vide Flor. IV, 12, 30 seq.; Vell. II, 117 seq.; Dion. LVI, 18 seq. Cf. Tacit. Annal. I, 55 seq. Accidit A. U. 763. Vell. I. c. trucidatas dicit cum Varo tres legiones totidemque alas, et sex cohortes. Tacit. Germ. 37, « Varum tresque cum eo legiones, etiam Cæsari abstulerunt (Germani). Florus, l. c., « undique invadunt, castra rapiunt; tres legiones opprimuntur. » - Ad eam cladem allusit poeta noster jam tanto nomine illustris C. DELAVIGNE, première Messénienne, cujus eximios versus proferre liceat:

Et vous, peuples si fiers du trépas de nos bra

[blocks in formation]

5

legatisque et auxiliis omnibus cæsis. Hac3 nunciata, excubias per Urbem indixit, ne quis tumultus existeret: et præsidibus provinciarum4 propagavit imperium, ut et a peritis et assuetis socii continerentur. Vovit et magnos ludos Jovi Optimo Maximo, SI RESPUBLICA IN MELIOREM STATUM VERTISSET : quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. Adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses, barba capilloque summisso, caput interdum foribus illideret, vociferans, «Quin

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Institutos autem eos, Romanos quoque appellatos, a Tarquinio Prisco, tradit I, 35. Copiose de his ludis egerunt Bulenger. de Circo Rom. Ludisque Circens. cap. 7 (Thes. Græv. tom. IX, p. 607 seq.) et Rosin. Ant. Rom. V, 19, pag. 341. Celebrari solent prid. Non. Sept. in honorem trium Deorum, Jovis, Junonis et Minerva. Ceterum, Dio, LV, 31, alio tempore, A. U. 760, et per aliam occasionem, ob dira mulieris vaticinia, Augustum hos ludos vovisse prodit. Id tamen non impedit, quo minus post cladem Varianam idem fecerit.

6. Si respublica... vertisset. Libri alii, Rempublicam, ex ignorantia usus verbi vertere intransitivi. Vide quos laudat Duker. ad Florum, III, 3, 8.

7. Adeo denique consternatum ferunt, etc. Aurel. Vict. Epit. c. 1:

[blocks in formation]

8

ctili Vare, legiones redde; » diemque cladis quotannis moestum habuerit ac lugubrem.

XXIV. In re militari et commutavit multa, et instituit; atque etiam ad antiquum morem nonnulla revocavit. Disciplinam severissime rexit: ne legatorum quidem cuiquam, nisi gravate, hibernisque demum mensibus, permisit uxorem intervisere. Equitem' Romanum, quod duobus filiis adolescentibus, causa detrectandi sacramenti, pollices amputasset, ipsum bonaque subjecit hastæ: quem tamen, quod imminere emtioni publicanos vide. bat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro libero esse sineret. Decimam legionem, contumacius parentem, cum3 ignominia totam dimisit: item alias, immodeste missionem postulantes, citra 4 commoda emeritorum [præ

2

8. Diemque cladis. Male Beroaldum e Floro, IV, 12, 35, « Varus perditas res eodem, quo Cannensem diem Paulus, et fato est et animo sequutus,» Varianam eodem die, quo Cannensem, nempe a. d. IV Non. Sextil. accidisse cladem, conjecisse, docuit Casaub. ad h. 1. Vide Monum. Paderborn. pag. 35.

XXIV. 1. Equitem Romanum, etc. Sine dubio factum est post cladem Varianam, quo tempore Augustus maxima severitate cives ad stipendia coegit. Cf. Dio, LVI, 23. Simile exemplum dedit Valer. Maxim. VI, 3, 3, ubi C. Vettienum, qui sinistræ manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, Senatus decreto, publicatis bonis, æternis vinculis punitum narrat. Seriore tempore exsilium vel deportationem contra militiæ detrectationem constituerunt. Cf. Torrent.

2. Quod imminere... videbat ; stu

dio ordinis sui, ut Equitem emtum sub hasta statim dimitterent. Addixit igitur in auctione liberto, qui pro libero quidem eum haberet, i. e. non servilibus operibus vexaret, ut recte Burmann. in agro tamen relegatum teneret.

3. Cum ignominia totam dimisit; exemplo Cæsaris: vide Cæs. 69 et 70. Ceterum, plures militum Augusti seditiones a scriptoribus commemorantur. Hoc autem loco intelligenda videtur, quæ accidit post bellum Siculum, de qua Appian. V, 128 seq. atque Dio, XLIX, 13 seq.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »