Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

appellatum, expulerant, resque vulgo improbabatur. Nec obtinuit, adversante optimatium factione: quorum auctoritatem ut, quibus posset modis, invicem deminueret, tropaa4 C. Marii de Jugurtha, deque Cimbris atque Teutonis, olim a Sulla disjecta, restituit; atque in 5 exercenda de sicariis quæstione, eos quoque sicariorum nu

Ptolemæum Alexandrum intelligit, quem post occisam matrem Cleopatram Alexandrini regno ejecerant, revocato ex insula Cypro Ptolemæo Lathyro, quod factum est A. U. 690. Errat igitur Torrentius, qui de Ptolemæo Aulete sermonem esse putat. Is, Lathyri filius nothus, regno exutus, Romam venit A. U. 698, Cn. Corn. Lentulo, L. Marcio Philippo Coss., ubi acerrimæ de reducendo eo contentiones in Urbe fuerunt. Reductus tamen est anno sequenti, Pompeio Magno et M. Crasso Coss. ab A. Gabinio. Cf. Dio, XXXIX, 12 seq. et 55; le Continuateur de 'ROLLIN, Hist. Rom. tom. XI, lib. xxxvit; Baumgart. Elementa hist. ant. pag. 374 seq. Res, injuria Ptolemæo a civibus illata, quæ populo Romano displi

cebat.

4. Tropea C. Marii... restituit. Accusatus ideo in Senatu a Lutatio Catulo, adjutus maxime a Marianis, periculum evasit. Vell. II, 43: « et restituta in ædilitate, adversante quidem nobilitate, monumenta C. Marii. » Alia vero fuerunt in loco

pugnæ a Romanis erecta tropæa, alia in ipsa Urbe, rerum gestarum monumenta, qualia dicit Noster. Differentiam eam non bene servavit Ernestus, Florum refutans, qui, III, 2, nulla a Romanis tropæa constituta tradit.

5. In exercenda de sicariis quæ

stione. Recte Casaubo : « Cæsar post ædilitatem factus est judex quæstionis,» (h. e. qui veluti partes Prætoris sive absentis sive nimis occupati agebat, unde et princeps judicum vocatur Ascon. Pæd. conf. Heineccii Ant. Rom. IV, tit. 18, § 15.) « eique Prætori operam navavit, cui sorte contigerat quæstio inter sicarios. Id erat fere ædilitiorum hominum munus, et gradus ad præturam ex ædilitate. » Sic Cicer. Brut. 76: « is (C. Visellius Varro) quum post curulem ædilitatem judex quæstionis esset.» Vide Sigon. de Judic. II, 5. Rem conficit Dio, XXXVII, 10: Te yap Tov Aouputiov.... Factum id esse L. Cæsare et C. Figulo Coss. A. U. 690, anno igitur proximo post Cæsaris ædilitatem, disertis verbis prodit Dio. De lege Cornelia de sicariis L. Sullæ Dictatoris, A. U. 671, cf. Heinecc. Ant. Rom. IV, tit. 18, $58. MONTESQUIEU, Esprit des Lois, VI, 15: « Sylla, qui confondit la « tyrannie, l'anarchie et la liberté, « fit les lois Cornéliennes. Il sem«bla ne faire des règlements que « pour établir des crimes. Ainsi, qualifiant une infinité d'actions « du nom de meurtres, il trouva partout des meurtriers; et, par « une pratique qui ne fut que trop suivie, il tendit des pièges, sema

"

[ocr errors]

"

"

[blocks in formation]

mero habuit, qui, proscriptione, ob relata civium Romanorum capita, pecunias ex ærario acceperant, quamquam exceptos Corneliis legibus.

XII. Subornavit' etiam, qui C. Rabirio perduellionis diem diceret: quo præcipuo adjutore, aliquot ante annos L. Saturnini seditiosum tribunatum Senatus coercuerat: ac sorte3 judex in reum ductus, tam cupide condemnavit, ut ad populum provocanti nihil æque ac judicis acerbitas profuerit.

2

XIII. Deposita 'provinciæ spe, pontificatum maxi

- Leges Cornelia h. loco dicuntur ob varia capita legis revera unius. Ceterum, similem Catonis Quæstoris severitatem erga illos Sullæ ministros narrat Plutarch. Cat. min. cap. 17.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

3. Sorte judex in reum ductus: non ut judex quæstionis, ut Casaubo putat; sed Duumviri in causa perduellionis judicabant, a quibus tamen ad populum provocare licebat, qui comitiis centuriatis de reo suffragia ferebat. Liv. I, 26: « Duumviros, qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem facio. » VI, 20, de M. Manlio: «Sunt, qui, per Duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos, auctores sint, damnatum. » Cic. pro Rabir. 4, diserte: " Hic (Labienus) popularis a Duumviris, injussu vestro, non judicari de cive Romano, sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari, coegit.

"

4. Tam cupide. Gallice, avec tant de partialité.

XIII. 1. Deposita provinciæ spe; h. e. Egypti: vide cap. 11, init.

2. Pontificatum maximum petiit; A. U. 691, M. Tullio Cicerone et C. Antonio Coss. Initio pontifices a

mum petiit, non sine profusissima largitione. In qua reputans magnitudinem æris alieni, quum mane ad comitia descenderet, prædixisse matri osculanti fertur, domum se nisi Pontificem non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores3, multumque et ætate et dignitate antecedentes, superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia, quam uterque in omnibus, tulerit.

XIV. Prætor creatus, detecta conjuratione Catilinæ, Senatuque universo in socios facinoris ultimam statuente pœnam, solus municipatim' dividendos custodiendos

collegiis suis cooptabantur usque ad legem Cn. Domitii Ahenobarbi Trib. pleb. A. U. 650, quæ septemdecim tribubus sorte ductis creationem tradidit (Vell. II, 12, « quo anno Cn. Domitius Trib. pleb. legem tulit, ut sacerdotes, quos antea college sufficiebant, populus crearet. » Cic. Agrar. II, 7.) abrogatam a Sulla, A. U. 670, jam restitutam a T. Labieno Trib. pleb. A. U. 691. Postea sacerdotibus jus suum reddidit M. Antonius. Conf. Dio, XLIV, 53; Guther. de Veteri Jure Pontificio, 1, 8; Bosius, de Pontifice Max. Romæ veteris, cap. 3 (Thes. Græv. tom. V). Ceterum, errasse eos, Pontifices comitiis tributis electos fuisse, opinantes propter tribuum mentionem apud Cic. 1. c. et Nostrum h. 1. non minus quam Gruchium, de Comit. II, 2, docent Ernest. et Oudend., inde, quod Pontif. max. creati sunt ante comitia tributa (orta A. U. 263), neque princeps sacerdotum in comitiis, quæ sine auspiciis haberentur, creatus esse videtur. Contra probabile est, populum secundum tribus in campum processisse, ibi

que in classes et centurias suas distinctum suffragia edidisse. Ita tribuum mentio in comitiis centuriatis infra c. 41 et 80; Cic. Agr. II, 1. Vide Sigon. et Henr. Vales. ad Liv. I, 43, et Duker. ad Liv. XXV, 5, qui locus etiam docet, haud facile creatum aliquem fuisse, qui sella curuli non sedisset.

3. Competitores; Q. Catulum et P. Isauricum. Vell. II, 43: « et ante præturam victus maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione Senatus princeps. » Sallust. Catil. 49: « Catulus ex petitione Pontificatus odio incensus, quod extrema ætate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Cæsare victus discesserat. »

XIV. 1. Municipatim. Cæsar apud Sallust. Catil. 51: « ita censeo : publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maxume opibus valent: neu quis de iis postea ad Senatum referat, neve cum populo agat; qui aliter fecerit, Senatum existumare, eum contra Rempubl. et salutem omnium facturum. » Paulo diversam ejus sententiam dant Plutarch.

2

que, publicatis bonis, censuit. Quin et tantum metum injecit asperiora suadentibus, identidem ostentans, quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum, Consulem designatum, non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius, atque ipse sensisset, exceptam obtinuissetque adeo, transductis ad se jam pluribus, et in his Cicerone, Consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem

:

Caes. 7, et Appian. Bell. Civ. II, 6.

2. Asperiora suadentibus. Cicero, apud VOLTAIRE, Catilina, act. IV, sc. 4, ad Senatum :

Fermerez-vous les yeux au bord des précipices?

Si vous ne vous vengez, vous êtes ses complices.

Rome ou Catilina doit périr aujourd'hui:

Vous n'avez qu'un moment; jugez entre elle et lui.

CÉSAR.

Un jugement trop prompt est souvent sans justice:

C'est la cause de Rome; il faut qu'on l'éclair

cisse.

Aux droits de nos égaux est-ce à nous d'at

tenter?

Toujours dans ses pareils il faut se respecter.
Trop de sévérité tient de la tyrannie.

CATON.

Trop d'indulgence ici tient de la perfidie.
Quoi! Rome est d'un côté, de l'autre un as-
sassin,

C'est Cicéron qui parle, et l'on est incertain?
ROLLIN, Hist. Rom. lib. XXXVII :
César ne craignit point de ré-
veiller des soupçons qui avaient
« fait tant d'éclat, en opinant contre
le supplice des conjurés. Soit ami.
tié pour eux, soit qu'il voulût pa-
«raître respecter les droits des ci-
"toyens, qui semblaient violés par
« une façon de procéder arbitraire,
* et contraire aux lois; soit enfin,
« comme le dit Plutarque, que re-

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

cédé, et il entreprit de persuader « au sénat de sauver la vie à des «< criminels. » Ejus verba sunt apud Sallust. Catil. dicto c. 51. Decimum Silanum. Sallust. Catil. 50: « Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore Consul designatus erat, de his, qui in custodiis tenebantur, præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat; isque postea, permotus oratione C. Cæsaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re præsidiis additis referundum censuerat. » Ceterum, in enarrandis sententiis Senatorum de conjuratis aliqua scriptorum discrepantia est, quam nemo miretur, qui meminerit, ipsius M. Bruti historiam ejusdem rei non caruisse variis erroribus, quos arguit Cic. ad Attic. XII, 21. In

impedire rem destitit, quoad3 usque manus4 Equitum Romanorum, quæ armata præsidii causa circumstabat, immoderatius perseveranti necem comminata est: etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem3 una proximi deseruerint, vix pauci complexu togaque objecta protexerint. Tunc plane deterritus, non modo cessit, sed in reliquum anni tempus Curia abstinuit.

XV. Primo præturæ die, Q. Catulum de refectione Capitolii ad disquisitionem populi vocavit, rogatione

[ocr errors]

terpretatione lenire; id est, quum ultimum supplicium dixisset, se non mortem sed carcerem intellexisse, quod civi Romano malorum omnium esset maximum. — M. Catonis oratio; quæ exstat apud Sallust. Catil. c. 52: cf. Vell. II, 35, qui Tribunum plebis designatum, adhuc admodum adolescentem, fuisse Catonem dicit:

3. Quoad usque. Alii omittunt usque, et damnant Casaubo, Burmann. et Oudend.

4. Manus Equitum Romanorum. Secundum Sallust. Catil. 49, «Q. Catulus et Piso.... magnam illi invidiam conflaverant; usque eo, ut nonnulli Equites Romani, qui præsidii causa cum telis erant circum ædem Concordiæ, seu periculi magnitudine, seu animi nobilitate impulsi, quo studium suum in Rempublicam clarius esset, egredienti ex Senatu Cæsari gladio minitarentur. » Consentit Plutarch. Cæs. 8.

5. Sedentem... deseruerint; quod Catilinæ etiam accidit. Cic. Catil. I, 7: «quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares, qui tibi persæpe ad cædem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam

subselliorum nudam atque inaném reliquerunt?»

6. Sed. Quod in aliis additur etiam, omisimus, auctoribus Casaub. Burm. Oudend. qui plurima omissi etiam post non modo et non tantum exempla collegerunt. Curia abstinuit. Plutarch. autem, Cæs. 8, narrat, μer' ixigas sμépas Cæsarem in Senatum venisse, et, quum de conjuratione se excusaret, in summum discrimen incidisse, nec nisi congregato ante Curiam populo fuisse servatum. Sed puto ad sequentem annum id pertinere, quum de conjuratis deliberatum fuisset Non. Decembr. quamquam Plutarch. Caesarem adhuc στρατηγεῖν μέλλοντα dicit.

XV. 1. De refectione Capitolii. Quod Tarquinius Superbus a Tarquinio Prisco votum fundare cœperat (Liv. I, 55, 56), dedicaverat Consul Horatius (Liv. II, 8), Capitolium prius per Sullanas in urbe seditiones, anno 671, conflagraverat. Vide Tacit. Hist. III, 72.

2. Ad disquisitionem populi vocavit. Cf. Dio, XLIII, 14, ubi inter alios honores id Cæsari datum dicitur, ut, eraso nomine Catuli, Cæsaris nomen templo inscribere

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »