Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

6

repurgavit, completum olim ruderibus, et ædificiorum prolapsionibus coartatum. Quo autem facilius undique Urbs adiretur, desumta sibi Flaminia via Arimino tenus munienda, reliquas triumphalibus viris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. Ædes sacras, vetustate collapsas, aut incendio absumtas, refecit; easque et ceteras opulentissimis donis adornavit, ut qui in cellam Capitolini Jovis sedecim millia pondo auri, gemmasque ac margaritas quingenties HS. una donatione contulerit. 7

XXXI. Postquam vero pontificatum maximum, quem nunquam vivo Lepido auferre' sustinuerat, mortuo de

gart. citata, et interpp. ad Horat. Carm. I, 2, 13 seq. Prolapsionibus. Codd. alii prolationibus, quod edidit Oudend. probatum etiam a Grævio, qui interpretatur de molibus in Tiberim jactis ad proferenda domuum spatia. Mihi præplacet prolapsionibus, quod intelligendum de singulorum ædificiorum ruina, quum rudera universæ Urbis vel magnæ partis eversiones prioribus temporibus factas, per Gallos, crebraque incendia aliasque occasiones, spectent. Nam, quod hoc vocab. hoc uno loco ea potestate legi, objiciunt, id ad proscribendum illud haud sufficit.

5. Desumta sibi Flaminia via, etc. Conf. Dio, LIII, 22, ad A. U. 727; Bergier. de Publ. et Militar. Imperii Romani Viis, sect. 15 et 21 (Thes. tom. X); Cellar. Geogr. Ant. II, 9, pag. 935. Nomen habebat hæc via a C. Flaminio Censore, qui eam muniverat, auctore Liv. Epit. XX.

6. Ædes sacras, etc. Addit sacras, ut cap. 100, « in ædium sacrarum maxima, » et « Deorum ædes » Ca

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

7. Ut qui in cellam Capitolini Jovis... contulerit; post triumphum A. U. 725, ut docet Dio, LI, 22. De templis ab Augusto exstructis, donisque ibi consecratis, cf. etiam Monum. Ancyr. tabul. I, a dextra.

XXXI. 1. Quem nunquam vivo Lepido auferre sustinuerat; quum tamen illum spoliatum exercitu Circeios in perpetuum relegaverit ; supra, cap. 16. Sed pontificatum nonnisi post mortem ponebat, qui susceperat, ut ne quidem exsules privarentur. Senec. de Clement. I, 10: « Ipsum Lepidum (Augustus)

mum suscepit, quicquid fatidicorum librorum Græci Latinique generis, nullis vel parum idoneis auctoribus, vulgo ferebatur, supra duo millia contracta undique cremavit: ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque3 dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi. Annum 4 a D. Julio ordinatum, sed postea negligentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit: in cujus ordinatione Sextilem mensem

5

[blocks in formation]

2. Ac solos retinuit Sibyllinos. Cf. Dio, LIV, 17. De Sibyllis et libris Sibyllinis vide interpr. ad Gell. I, 19.

de

3. Hos quoque dilectu habito. Tacit. Ann. VI, 12: « Simul commonefecit (Tiberius): quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, sanxisse Augustum, quem intra diem ad Prætorem urbanum deferrentur, neque habere privatim liceret. Quod a majoribus quoque cretum erat, post exustum sociali bello Capitolium, quæsitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam, et Italicas colonias, carminibus Sibyllæ, una seu plures fuere, datoque Sacerdotibus negotio, quantum humana ope potuissent, vera discernere. » Similem dilectum instituit ann. 772 ipse Tiberius, auctore Dion. LVII, 18. Sub Palatini Apollinis basi; sub ipsius Apollinis statua 50 pedes alta. 4. Annum a D. Julio ordinatum. Vide Cæs. 40.

6

5. Negligentia conturbatum atque confusum. Macrob. Saturn. I, 14: Sic annum civilem Cæsar, habitis ad lunam dimensionibus, constitutum edicto palam posito publicavit. Et error hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa emendatione fecissent. Nam quum oporteret diem, qui ex quadrantibus confit, quarto quoque anno confecto, antequam quintus inciperet, intercalare; illi quarto non peracto, sed incipiente, intercalabant. Hic error sex et triginta annis permausit; quibus annis intercalati sunt dies duodecim, quum debuerint intercalari novem. Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi jussit; ut illi tres dies, qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant, sequentibus annis duodecim, nullo die intercalato, devorarentur. Post hoc, unum diem secun-lum ordinationem Cæsaris, quinto quoque incipiente anno, intercalari jussit; et omnem hunc ordinem æreæ tabulæ, ad æternam custodiam, incisione mandavit. »

6. Sextilem.... e suo cognomine

e suo cognomine nuncupavit, magis quam Septembrem, quo erat natus; quia hoc sibi et primus consulatus, et insignes victoriæ obtigissent. Sacerdotum et numerum et dignitatem, sed et commoda auxit, præcipue Vestalium virginum. Quumque in demortuæ locum aliam capi oporteret, ambirentque multi, ne filias in sortem darent; adjuravit, si cujusquam neptium suarum competeret ætas, oblaturum se fuisse eam. Nonnulla etiam ex antiquis cerimoniis, paulatim abolita, restituit: ut Salutis augurium, Diale 9 flaminium, sacrum Luper

8

nuncupavit. Cf. Dio, LV, 6. Locus
autem de ea re palmarius est apud
Macrob. I, 12: « Augustus deinde
est, qui Sextilis ante vocatus est,
donec honori Augusti daretur ex
Senatusconsulto, cujus verba sub-
jeci: Quum Imperator Cæsar Au-
gustus mense Sextili et primum
consulatum inierit, et triumphos
tres in Urbem intulerit, et ex Jani-
culo legiones deductæ secutæque
sint ejus auspicia ac fidem, sed et
Egyptus hoc mense in potestatem
Populi Romani redacta sit, finis-
que hoc mense bellis civilibus im-
positus sit, atque ob has causas
hic mensis huic imperio felicissi-
mus sit ac fuerit; placere Senatui,
ut hic mensis Augustus appelletur.
Item plebiscitum factum ob eam-
dem rem,
Sexto Pacuvio Tribuno
plebem rogante. » Ceterum, hic
honor datus est Augusto A. U. 746,
Marcio Censorino et C. Asinio Gallo
Coss. quod notat etiam Censori-

nus, c. 22.

7. Aliam capi. De modo capiendi virgines Vestales, cf. Gell. I, 12. - Postea Oudendorp. mallet cum nonnullis, «ne filias.... daret; » scil. Augustus.

10

8.Salutis augurium ; quo Dii consulebantur, an salutem populi Romani ab ipsis petere liceret. Sacrum illud quotannis celebrandum instituerant ea die, qua nullus esset motus militaris, neque in hostem, neque ab hoste. Plura vide apud Dion. XXXVII, 24, qui diu intermissum illud repetitum narrat A. U. 691, Cicerone et Antonio Consulibus. Instaurasse dicit Augustum simul cum clusis Jani portis A. U. 725 (LI, 20). Denuo repetitum Imperatore Claudio, auctore Tacit. Annal. XII, 23, « Salutis augurium, quinque et viginti annis omissum, repeti ac deinde continuari, placitum,» ubi vel error in numero sit necesse est, vel interciderit in scriptoribus celebrati inter Augusti et Claudii tempora mentio. Vide Lips. ad Tacit. 1. c.; Fabric. ad Dion. XXXVII, 24; Politian. Misc. c. 13; Bulenger. de Auguriis et Auspiciis, etc. II, 17 (Thes. Græv. tom. V, pag. 440).

9. Diale flaminium. Conf. Dio, LIV, 36, ad ann. 743, et vide quæ diximus ad Cæs. 1; Lips. ad Tacit. Annal. III, 58.

10. Sacrum Lupercale; cujus pan

12

cale, ludos" Seculares et12 Compitalicios. Lupercalibus vetuit currere imberbes: item, Secularibus ludis juvenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare, nisi cum aliquo majore natu propinquorum. Compitales 13 Lares ornari bis anno instituit, vernis floribus et æstivis. Proximum a Dis immortalibus honorem memoriæ ducum præstitit, qui imperium populi Romani ex minimo maximum reddidissent. Itaque et opera cujusque, manentibus 14 titulis, restituit, et statuas omnium triumphali 15 effigie in utraque Fori sui porticu dedicavit; professus edicto, « commentum id se, ut illorum velut ad exemplar et ipse, dum viveret, et insequentium ætatum Principes exigerentur a civibus. » Pompeii quoque statuam, contra 16 theatri ejus regiam, marmoreo Jano

15

cis ante necem Cæsaris diebus celebrati mentio Cæs. 79, ubi plura. Videtur intermissum postea ob ea, quæ ibi acciderant.

11. Ludos Seculares; A. U. 737, C. Furnio et C. Silano Coss.; Dio, LIV, 18, ubivide Fabric.; Mitscherlich. ad Horatii Carmen Seculare; interpp. ad Censorin. cap. 17, et Zosim. II, 5; Panvin. de Ludis Secular. (Thes. Græv. tom. IX, p. 1078), et Taffin. de Veterum Romanorum Anno Seculari, ejusque celebritate potissimum per Ludos Seculares (Thes, tom. VIII, pag. 567 seq.).

12. Compitalicios; quos ludos ex viis compitorum, in quibus agitabantur, Compitalia appellitaverunt, ut Macrob. Saturn. I, 7, quem vide. Cf. interpr. ad Gell. X, 24, et Rosin. Ant. Rom. IV, 9, pag. 271 et 276, et V, 20, pag. 341.

[blocks in formation]

constitutæ. Alii præferunt lectionem Compitaliciis, quæ efficta videtur ad similitudinem præcedentis Lupercalibus. Neque dies ludorum Compitaliciorum, incertus quidem, sed quem loca Cic. ad Attic. VI, 7, et in Pison. cap. 4, modo in IV Non. Januar., modo in III Kal. Januar. incidisse docent, congruere videtur vernis floribus et æstivis, de quibus Noster. Singularis igitur hic honor fuit Larium statuis habitus, a ludis illis sejunctus. Ita etiam judicarunt Scheffer. Burmann. Oudendorp.

14. Manentibus titulis; i. e. inscriptis adhuc nominibus eorum, qui primi opera illa exstruxerant, vel imperfecta reliquerant.

15. Triumphali effigie. Recte interpretatur Oudend. triumphalibus ornamentis et vestitu insignes.

16. Contra theatri ejus regiam; i. e. basilicam, quæ cum theatro erat conjuncta. Cf. ad Cæs. c. 8o.

superposuit, translatam" e Curia, in qua C. Cæsar fuerat

occisus.

XXXII. Pleraque' pessimi exempli correxit, quæ in perniciem publicam, aut ex consuetudine licentiaque bellorum civilium duraverant, aut per pacem etiam exstiterant. Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa: et rapti per agros viatores sine discrimine, liberi servique, ergastulis possessorum supprimebantur: et plurimæ factiones, titulo collegii novi, ad nullius non facinoris societatem coibant. Igitur grassatores, dispositis per opportuna loca stationibus, inhibuit : ergastula3 recognovit : collegia, præter antiqua et legitima, dissolvit. Tabulas 5 veterum ærarii debitorum, vel præcipuam calumniandi materiam, exussit. Loca in Urbe publica juris ambigui possessoribus

Marmoreo Jano superposuit. Quam lectionem jam receperunt Oudend. et Wolf. pro vulg. supposuit. Hujus enim statuæ a collocatione transitionem et perspectum pervii Jani impedire voluisse Augustum, minime verisimile est; quod tamen utrumque necessario fiebat, si statuam sub ipso Jani fornice constituisset. In monumentis autem superimpositae arcubus statuæ conspiciuntur.

17. Translatam e Curia, in qua, etc. Ad hanc ipsam statuam interemti Cæsaris corpus diu jacuisse,

notavimus ad Cæs. 82.

XXXII. 1. Pleraque... correxit. Cf. Dio, LIII, 2. Pro Pleraque, Ernest. cum uno MS. maluit Pluraque. At illud est multa: cf. ad Cæs. 83, ubi etiam pro plerosque, al. plu

resque.

2. Grassatorum. Sic Tiber. 37: « In primis tuendæ pacis a grassa

turis ac latrociniis seditionumque

licentia curam habuit, etc. » Insita videtur Italico solo, Romano præsertim, pestis latrocinantium; ut vel hodie sanctam urbem adire volentibus clara die vix liceat.

3. Ergastula recognovit; adhibito ad hanc curam Tiberio. Conf. Tiber. 8.

4. Collegia.... dissolvit; quod Cæsar jam prius fecerat. Conf. ad Cæs. cap. 42.

5. Tabulas.... exussit. Vide Dion. LIII, 2, qui Beroaldi confirmat emendationem plerisque probatam exussit, pro vulg. excussit, i. e. examinavit. De voc. calumniæ sensu juridico dixi ad Cæs. 20. Cf. Domitian. 9: «fiscales calumnias, magna calumniantium pœna, repressit.

6. Loca in Urbe publica juris ambigui; hoc est, quæ utrum publica essent, an eorum, qui illo tempore ea tenebant, ambigebatur.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »