Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

prima, ipsorum arbitratu, qua vir virum legit; secunda, suo et Agrippæ : quo tempore existimatur lorica sub veste munitus ferroque cinctus præsedisse, decem valentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus. Cordus 4 Cremutius scribit, ne admissum quidem tunc quemquam Senatorum, nisi solum et prætentato sinu. Quosdam ad excusandi se verecundiam compulit: servavitque etiam excusantibus insigne vestis, et spectandi in orchestra epulandique publice jus. Quo autem lecti probatique, et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut priusquam consideret quisque, thure ac mero supplicaret apud aram ejus Dei,

5

dignissimum quisque jam lectus judicabat, ipse allegit), reliquosque Augustus ipse proprio delectu addidit, donec sexcentorum Senatorum numerus efficeretur. Et hæ quidem sunt lectiones, de quibus Suetonius. Dio autem tertiam quo. que memorat LIV, 26, ad A. U. 741; quartam LIV, 35, ad ann. 743; quintam denique LV, 13, ad ann. 757. Ut dicam, quod de hoc Suetonii et Dionis dissensu judico, videtur ille, accuratissimus scriptor, eas tantum lectiones memorasse, quibus Augustus Senatum a deformi et incondita turba liberavit; hic eas confudisse, quæ ad solenne pristini Censoris, seu magistri morum officium pertinebant. Quintam ille prætermisit, quoniam, ut ipse Dio fatetur, successu caruit. In monumenti autem Ancyrani verbis, uti nunc leguntur, mendum esse suspicor, quum id quidem exploratum sit, Augustum quintum Consulem Senatum legisse, sed eodem anno ter hoc factum, vix sit eredibile.

4. Cordus Cremutius; de quo historico vide Calig. 16; et ad Tacit. Annal. IV, 34, Oudendorp.

5. Ad excusandi se verecundiam, ut sponte Senatu cederent. Tacit. Annal. XI, 25: « Et motos senatu, et excusatos simul propositurum: ut judicium censorum, ac pudor sponte cedentium permixti, ignominiam mollirent. »

6. Servavitque etiam, etc. Insigne vestis est tunica laticlavia seu latus clavus. Jus spectandi in orchestra datum est Senatoribus a Consule Scipione Africano ann. 558, auctore Liv. XXXIV, 54. Publice denique epulabantur Senatores in Capitolio in cœna Diali seu epulo Jovis. Ceterum, jus epulandi publice retinuerunt etiam ii, qui nolentes ab Augusto Senatu moti sunt. Cf. Dio, LIV, 14.

7. Et religiosius et minore molestia. Illud pertinet ad ut priusquam... coiretur; hoc ad et ne plus quam, etc. more Suetonii sæpius notato, primo membro complectendi, que deinde singillatim edisserit.

in cujus templo coiretur : et ne plus quam bis 9 in mense legitimus Senatus ageretur, Kalendis et Idibus: neve Septembri 10 Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset, quam sorte ductos, per quorum" numerum decreta confici possent: sibique instituit consilia 12 sortiri semestria, cum quibus 13 de negotiis ad frequentem Senatum referendis ante tractaret. Sententias de majore negotio non more '4 atque ordine, sed prout libuisset, perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet, ac si censendum magis, quam assentiendum esset.

14

8. In cujus templo coiretur. Senatum enim in varia templa fuisse convocatum, nota res est. Pro senatoria munera, al. dant usitatius senatorio munere, sine dubio ex inutili correctione. Ita Corn. Nep. Datam. I, « Datames militare mu nus fungens primum, etc. » Eadem varietas infra, cap. 45.

9. Et ne plus quam bis, etc. Bis terve singulis mensibus antea habitum fuisse Senatum legitimum (qui opponitur indicto vel edicto per singulares occasiones), ostendit ad h. 1. Boxhorn. ex vetere Kalendario, inserto etiam cum notis Lambecii tom. VIII Thes. Græv. Instituisse autem aliter rem Augustum non tam, ut aliqua molestia liberaret Senatores, quam ut rerum potestatem ad se unum magis traheret, acute vidit idem Boxhorn. Pro ageretur, al. ha beretur.

10. Neve Septembri Octobrive mense; ob vindemias.

11. Per quorum numerum decreta confici possent. Ante Augusti constitutionem, senatusconsultum a paucioribus quadringentis perfici non potuit. Erat autem numerus

Senatorum varius pro vario genere rerum, de quibus decernebant.

12. Consilia sortiri semestria. Primum ex magistratibus (demtis tamen Consulibus) singulos, et senatores quindecim sorte legit, qui per senos menses sibi in consilio essent: senior vero, L. Munatio Planco et C. Silio Cæcina Coss., viginti sibi consiliarios annuos petivit, decretumque, ut quæcunque cum his Consulibusque, et qui designati Consules essent, egisset, non minus rata essent, quam si in Senas tu acta fuissent.

13. Cum quibus de negotiis.... ante tractarct. Libera Republ. hæ Senatus erant partes ; deinde res in concionem ad populum defereban tur, quæ quidem majoris momenti essent. Augustus igitur vindicat sibi, quod erat Senatus : illi tribuit, quod erat populi. Ex eo sub imperatoribus aut raro, aut nulla plebiscita.

14. Non more atque ordine; de quo diximus ad Cæs. 21. Quum ii, ad quos vulgaris rogandi ordo nou descendebat, ad eorum', qui prius sententiam meditati dixerant sive censuerant, verba accedere vel as

XXXVI. Auctor et aliarum rerum fuit: in quîs, ne acta Senatus' publicarentur; ne magistratus', deposito honore, statim in provincias mitterentur; ut3 Proconsulibus ad mulos et tabernacula, quæ publice locari solebant, certa pecunia constitueretur: ut cura 4 ærarii a Quæstoribus urbanis ad Prætorios Prætoresve transiret; ut centumviralem 5 hastam, quam quæstura functi consuerant Decemviri cogerent.

cogere,

XXXVII. Quoque plures partem administrandæ Reipublica caperent, nova officia excogitavit: curam operum

sentiri iis voce, vel manu, vel

per

pedibus discessionem, solerent, novo instituto id effecit Augustus, ut omnes, exspectantes, ut ipsi fortasse primi interrogarentur, et præparati Curiam intrarent, et in ipsa deliberatione ad rem, quæ ageretur, animum intenderent.

XXXVI. 1. Acta Senatus. De his actis vide Cæs. 20.

consulatu

2. Ne magistratus........ mitterentur; ut eo nempe intervallo remitterent animos, quos continuata imperia extollere solent. Sic et Pompeius, auctore Dione, quem solus gessit, instituit, ut qui magistratu abissent, intra quinquennium proximum exteras provincias non sortirentur. Sublata minus amenim provinciarum spe, bibant magistratus.

3. Ut Proconsulibus; i. e. omnino præsidibus provinciarum. Pecunia illa, quæ vasarium dicta, jam antea dari sæpe magistratibus ad vasa comparanda solebat (vide Clav. Cicer. voc. vasarium). Mulos, tabernacula, et alia id genus, quæ magistratibus in provincias ituris assignata, mancipes antea publice

redimebant. Vide Casaub.

4. Ut cura ærarii.......... transiret. Reddidit collegio Quæstorum curam ærarii Saturni Claudius Imperator (vide Claud. 24), unde Quæstores ærarii apud Tacit. Annal. XIII, 28.

5. Ut centumviralem hastam.... Decemviri cogerent; i. e. ut judicium Centumvirorum, ab hasta loco, ubi habebatur, præfixa ipso haste nomine appellatum, quod Quæstorii antea convocaverant, Decemviri litibus judicandis. (sea antiquius stilitibus judicandis) postea convocarent eique præsiderent. Cum Decemviris illis Triumviri monetales quotannis creabantur, Triumviri rerum capitalium, Quatuorviri viarum curatores intra urbem, Duumviri curatores extra urbem, et quatuor præfecti, qui in Campaniam mittebantur; quæ vetus consuetudo sub Augusto partim servata, partim abolita est (Dio, LIV, 26). Conf. Sigon. de Judic. I, 8 et 28; Siccama, de Centumvirali Judicio (Thes. Græv. tom. II, p. 1827); Heinecc. Ant. Rom. IV, 6, 9; et Ernest. Clav. Cic., de Decemviris et centumvirali judicio.

XXXVII. 1. Curam operum pu

2

publicorum, viarum, 3 aquarum, alvei4 Tiberis, frumenti populo dividundi, præfecturam Urbis, triumviratum

blicorum. De his Curatoribus operum publicorum vide Panciroll. de Magistratibus Municipalibus, c. 14 (Thes. tom. III, p. 3), ubi laudat Ulpian. « Cura exstruendi vel reficiendi operis in civitate munus publicum est; » et eumdem, de officio Proconsulis ita exponentem: « Ædes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint, vel an aliqua refectione indigeant, et, si qua cœpta sint, ut consummentur, prout vires ejus Reipubl. permittunt, curare debet, Curatoresque operum diligentes solemniter præponere. » Quod enim in provinciis, idem in Urbe horum Curatorum munus fuit, administratum antea a Censoribus satque Edilibus. Vitellium curam operum publicorum administrasse, auctor est Noster, Vitell. 5.

2. Viarum. Censorum, deinde Quatuorvirorum id munus fuisse docet Lips. Exc. ad Tacit. Ann. III, 31. Idem, perpetuum certumque munus id fecisse Augustum censet. Cf. Bergier. de Publicis et Milit. Imper. et Rom. Viis, sect. 4 (Thes. Græv. tom. X, pag. 22 seq.) et Panciroll. I. c. (tom. III, pag. 9).

3. Aquarum. De Curatorum aquarum munere agit Marlian. Urb. Rom. Topograph. IV, 10 (Thes. tom. III, p. 143), ostenditque id fuisse, « extra Urbem ductus circuire, animadvertereque, an vitio aliquo laborarent, et quibus partibus succurrendum; ac etiam beneficia recognoscere, ne quis non concessam surriperet aquam, dareque operam, ut in castellis sali

6

entibus sine intermissione aqua flueret, etc. »

"

4. Alvei Tiberis. Qui Curatores « non solum fluvium coercebant, et ut esset sine sordibus ac impedimento, curabant; verum etiam terminos statuebant, quo usque habitare in ripa, vel ædificare licebat, ut docet Fabric. Descript. Urb. Rom. (Thes. tom. III, p. 452). Idem affert inscriptionem, aliamque Marlian. 1. c. V, 13 (ibid. pag. 181), in quarum illa : L. Visellius C. F. Varro, curator riparum et alvei Tiberis; in hac : Messius Rusticus, curator alvei et riparum Tiberis, et cloacarum Urbis.

5. Frumenti dividundi. Quæ cura viris consularibus postremo demandata A. U. 760. Vide Baumgart.

6. Præfecturam Urbis. De præfectis Urbi, quales tempore liberæ Reipubl, et sub Cæsare fuerant, diximus ad Cæs. c. 76. Nova præfecti Urbi sub Imperatoribus esse cœpit dignitas. Describit eam Mæcenas apud Dion. LII, 21. Officia præfecti Hotomann. de Magistratibus Roman. I(Thes. tom. II, pag. 1873), hæc ex Ulpiano constituit: « Ut servorum de dominis querelas, vicissimque horum in illos criminationes audiret; ut patronis de libertis ingratis querentibus jus diceret; ut de tutorum curatorumve criminibus cognosceret; ut nummulariorum argentariorumque fraudes coerceret; ut carnis curam gereret; ut quietem in populo procuraret, illicitaque collegia coerceret; ut spectaculorum disciplinæ præesset; denique,

10

legendi 'Senatus, et alterum recognoscendi turmas Equitum, quotiescunque opus esset. Censores, creari desitos, longo intervallo creavit numerum 9 Prætorum auxit. Exegit etiam ut quoties consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet : nec obtinuit, reclamantibus cunctis, satis majestatem ejus imminui, quod honorem eum non solus, sed cum altero, gereret.

XXXVIII. Nec parcior in bellica virtute honoranda, super' triginta ducibus justos triumphos, et aliquanto

[blocks in formation]

7. Triumviratum legendi Senatus. Censorum antea fuerat legere Senatum, lege Ovinia. Cf. Festus in Præteriti Senatores, et Fabric. ad Dion. XXXVII, 46. Consilium tribuit Mæcenati novum hunc faciendi magistratum, quamquam de uno tantum, non de duplici triumviratu loquens, Dio, LII, 21.

8. Censores. Conf. Dio, LIV, 2, ad ann. 732.

9. Numerum Prætorum auxit ; quod fecerat jam Cæsar : conf. ad Cæs. cap. 41. Respicere igitur Suetonius non eum, qui sub Cæsare, sed, qui libera Republica fuerat, numerum videtur. Velleius enim, II, 89: « imperium magistratuum ad pristinum redactum modum ; tantummodo octo Prætoribus allecti duo. Conf. Lipsii doctissimum Excursum ad Tacit. Annal. lib. I,

[ocr errors]

14, tom. IV, pag. 331 edit. nostræ.

10. Exegit; postulavit, rogavit; sed non obtinuit.

XXXVIII. 1. Super triginta ducibus justos triumphos, etc. Quomodo tot triumphi agi potuerint usque ad annum 740, ex quo ii desierunt, intelligere demum erit, si justos accipiamus de rebus gestis, quæ justa et necessaria erant materia triumphi, ut is honos ab Augusto per gratiam potius obtineretur, quam pro factis ipsis lege decerneretur. Vide Baumgart. Ab anno 740, justi triumphi non amplius habiti a ducibus, sed ornamenta tantum triumphalia iis data (Dio, LIV, 24). Panvin. de Triumpho, c. 6. (Thes, tom. IX, p. 1391 seq.): « Duces quoque, qui Cæsarum tempore fuerunt, invidiam maximni honoris vitaturi, rebus egregie gestis, triumphi mentione omissa, triumphalibus ornamentis contenti erant. Hæc autem fuerunt: supplicationes decreta, appellatio Imperatoris, laurea corona, prætexta seu trabea triumphalis, sceptrum, statua, sacrificia, et cetera triumphantium insignia; curru tamen intra Urbem non vehebantur, neque consuetam pompam age

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »