Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

2

pluribus triumphalia ornamenta decernenda curavit. Liberis Senatorum, quo celerius Reipublicæ assuescerent, protinus virilem togam, latum clavum induere, et Curiæ interesse permisit, militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum3, sed et præfecturas alarum dedit: ac ne quis expers castrorum esset, binos plerumque laticlavios præposuit singulis alis. Equitum 4 turmas frequenter recognovit, post longam intercapedinem reducto more

bant. Qui honor usque ad Constantini Imp. tempora permansit, post quæ cum triumpho paulatin obliterari cœpit.

[ocr errors]

2. Protinus virilem togam, etc. Puto, stare posse hanc lectionem, ut protinus sit simul, atque placet mihi asyndeton, quod eodem fere momento togam et laticlaviam tunicam sumtas ostendit. Codd. alii, virili toga latum clavum inducere, quod prorsus ineptum esse, quum latus clavus esset in tunica, hec sub toga, jam docuit Oudend.; alii, quos memorat Torrent. (non igitur Casauboni est emendatio, cui tribuunt eam Græv. et Ernest.) legerunt, protinus a virili toga, etc. id est, post. Ernest. suasit, cum virili toga; vel, protinus, ut virilem togam, et latum clavum, etc. Oudend., protinus virili a toga et latum clavum induere, et curiæ, etc. Omnia non necessaria esse videntur. Ceterum, vel prius a Senatorum filiis latum clavum simul cum toga virili per bellorum civilium licentiam sumi solitum, idque ab Augusto confirmatum modo et ad veram juvenum, qui inde in Curiam admittebantur, utilitatem translatum, vel adolescentulo Augusto tantum a Cæsare datum fuisse, ap

paret ex August. cap. 94, ubi vide.

3. Non tribunatum modo legionum. Dicti ii Tribuni laticlavii (cf. Domit. cap. 10), uti angustielavii, qui, illustri genere non orti, virtute equestrem locum seu tribunatum meruerant, angusto clavo, ut veteres Equites, insignes. Cf. Ernest. ad Othon. 10. Alæ illo tempore equitatus erant ex gentibus exteris, Gallis, Germanis, Hispanis, atque provincialibus collectus, quum post bella civilia nullus fere equitatus Romanus superesset. De varia alarum significatione, in diversis Reipubl. temporibus, vide Schelium in Hygin. (Thes. Græv. tom. X, p. 1075 seq.).

4. Equitum turmas.... recognovit. Recognoscere Equites fuerat antea Censorum; id Augustus nunc administravit, ut partem præfecturæ morum, quamquam sæpius, saltem nomine tenus, partitus videtur hunc honorem cum Triumviris iis, de quibus cap. sup., ut reliqua censuræ officia. De Transvectione, qua singulis annis Idibus Quintil. (Livius, IX, fin.) ab Æde Honoris, extra Urbem sita, in Capitolium Equites magna pompa procedebant, vide Rosin. Ant. Rom. IV, 11, pag. 285.

5

transvectionis. Sed neque detrahi quemquam in transvehendo ab accusatore passus est, quod fieri solebat; et senio vel aliqua corporis labe insignibus permisit, præmisso in ordine equo, ad respondendum, quoties citarentur, pedibus venire: mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui majores annorum quinque et triginta retinere eum nollent.

XXXIX. Impetratisque a Senatu1 decem adjutoribus, unumquemque Equitum rationem vitæ reddere coegit : atque ex improbatis alios pœna, alios ignominia notavit; plures admonitione, sed varia : lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti, et ibidem statim legerent: notavitque aliquos, quod pecunias levioribus usuris mutuati, graviore fenore collocassent.

2

XL. Comitiis tribuniciis, si deessent1 candidati Senatores, ex Equitibus Romanis creavit, ita ut, potestate trans

5. Aliqua corporis labe. Gravius quodlibet vulnus intellige, ut nares præcisæ, vel aures, oculus effossus, etc.

6. Mox reddendi equi gratiam fecit, etc. Casaub. maluit retinendi, quoníam gratiam facere in Nostro alias est remittere, permittere, ne quid fiat, quod faciendum erat. Sed ita auctor brevius dicere potuisset, mox gratiam fecit eis, qui... retinere equum nollent, ac in phrasi gratiam facere omnino est sensus, alicui concedere, quod ei gratum sit, in utramque partem, vel ut vel ne faciat aliquid. Hoc loco igitur est potestatem fecit, ut Liv. III, 41, facta per Cornelium Valerio dicendi gratia, quæ vellet. » Tribuit autem Augustus iis, qui ad eam ætatem provecti nullos, quibus in Senatum intrarent, honores acce

perant, hoc beneficium, ut a molesto stipendia inter Equites merendi onere liberati, ordinem equestrem retinerent, quo excidebant vendere equum a Censore jussi.

XXXIX. 1. A Senatu. Al. a Senatoribus. Præferrem, quod et aliis placuit, e Senatoribus, nisi obstaret ingratus sonus ob sequens adjutoribus. Mallem tamen cum Burmann. e Senatu.

2. Traditio coram pugillarium, in quibus notata cujusque delicta, ut deprehendi se cognoscerent.

XL. 1. Si deessent candidati Senatores. Post Sullæ tempora Senatoribus tantum tribunatum plebis patuisse, diximus ad c. 10. Ab illis, quum infirmatam hanc potestatem detrectarent, jam ad Equites etiam translatam, narrat loco

acta, in utro vellent ordine manerent. Quum autem plerique Equitum, attrito bellis civilibus patrimonio, spectare ludos e quatuordecim non auderent, metu pœnæ theatralis, pronunciavit, non teneri ea, quibus 3 ipsis parentibusve equester census nunquam fuisset. Populi4 recensum vicatim egit : ac, ne plebs frumentationum causa frequentius a negotiis avocaretur, ter in annum quaternûm mensium tesseras dare destinavit; sed desideranti consuetudinem veterem concessit rursus, ut sui cujusque mensis acciperet. Comitiorum quoque pristinum jus reduxit: ac multiplici pœna coercito ambitu, Fabianis et

e Nostro expresso Dio, LIV, 30.
2. Metu
ponæ theatralis. Legem
Juliam theatralem commemorat
Plin. Hist. Nat. XXXIII, 2, ubi
dicit, nemini aureum annulum ge-
stare licuisse, « nisi cui ingenuo
ipsi, patri avoque paterno sester-
tia CCCC census fuisset, et (jus)
lege Julia theatrali in quatuorde-
cim ordinibus sedendi. » Coerciti
igitur hac lege ii, qui equestri
censu (de quo vide ad Cæs. 33)
destituti in spectaculis in quatuor-
decim ordines se intrusissent, eam-
que legem in mente habere vide-
tur auctor infra c. 44, ubi « spe-
ctandi contusissimum ac solutissi-
mum morem correxisse et ordina-
visse » Augustum dicit.

3. Quibus..... equester census nunquam fuisset. Omnes Edd., quas vidi, dant unquam sine ulla animadversione, præter Bremianam, quæ exhibet nunquam, verissime. Scilicet eos exemit pœna, qui non profusione sua aliave causa inhonesta patrimonium contrivissent, eos adeo, quibus per bellorum civilium calamitates ipsis pa

6

rentibusve equester census nunquam fuisset.

4. Populi recensum, etc. Ut Cæsar, c. 41, ubi vide. Non magis hoc loco quam illo de censu totius populi Romani cogitandum.

5. Sui cujusque mensis. Injuria Bremius hæc verba vel non Latina, vel durissima judicat, suadens, suum cujusque mensis. Sed male interpretatur vulgatum ita : sui scil. frumenti tesseras cujusque mensis; quæ sane contorta esset constructio. Immo genitivus pendet ab omisso tesseras vel frumentum. Suus quisque mensis dicitur ut suum quodque tempus, atque est i. q. singuli menses. Ita bene quis diceret: pecuniam non in annum, sed suo quoque mense accipio.

6. Comitiorum. . . . pristinum jus reduxit; id est, qualis comitiorum species sub Cæsare fuerat (Cæs. 41). Cf. Dio, LIII, 21.

7. Fabianis et Scaptiensibus. Ad Scaptiam tribum pertinebat ob gentem Octaviam; ad Fabiam ob Juliam, in quam per adoptionem

venerat.

Scaptiensibus, tribulibus suis, die comitiorum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula millia nummûm a se dividebat, Magni præterea existimans, sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servare populum, et civitatem Romanam parcissime dedit, et manumittendi9 modum terminavit. Tiberio, pro cliente Græco petenti, rescripsit, « Non aliter se daturum, quam si præsens sibi persuasisset, quam justas petendi causas haberet. » Et Liviæ, pro quodam tributario Gallo roganti, civitatem negavit, immunitatem obtulit, affirmans, «Se facilius passurum, fisco detrahi aliquid, quam civitatis Romanæ vulgari honorem. » Servos non contentus multis difficultatibus a libertate, et multo pluribus a libertate 10 justa, removisse; quum et de

8. A se, de suo; al. male asse. 9. Et manumittendi modum terminavit; per leges Fusiam Caniniam, cujus latæ tempus incertum, et Eliam Sentiam, latam A. U. 757, Sex. Elio Catone et C. Sentio Saturnino Coss., de quibus copiosissime egit Heinecc. Ant. Rom. I, tit. 6 et 7, pag. 110 seq. De nota manumittendi ratione apud Romanos et de summo, qui suo tempore invaluerat, hujus moris abusu, multis agit Dionys. Ant. IV, 24.

10. A libertate justa. Hac manumissi cives Romani fiebant. Cavit igitur de differentia eorum, qui manumitterentur lege Elia Sentia, ita ut, qui propter flagitia facinorave ignominiosa pœna fuissent notati, accepta libertate ad dediticiorum tantum conditionem redigerentur, h. e. eodem loco essent, quo homines, qui bello in deditionem venissent. Caput hoc legis Heinecc. h. 1. ex Ulpiano ita

exhibet: " qui servus, quæve ancilla pœnæ causa a domino vinctus vinctave, aut in custodiam datus datave, quibusve vestigia scripta, itemque qui quæve propter noxam tortus tortave nocens inventus inventave, item qui quæve, ut ferro aut cum bestiis depugnaret, damnatus damnatave, aliove supplicio affectus affectave fuit: is eave quoquo modo manumissus manumissave, justam libertatem non consequitor, sed dediticiorum numero esto. » De dediticiorum conditione Heinecc. pag. 107 seq. Postea tertium genus accessit libertinorum, qui Latini Juniani dicti a lege Junia Norbana, lata ann. 771, quæ manumissis per modos minus solemnes non civitatis, sed Latinorum tantum jura concessit, de quibus vide Heinecc. pag. 106 seq. De justa libertate conf. etiam Lips. ad Tacit. Annal. XIII, 27, tom. II, pag. 244 Edit. nostræ.

numero et de conditione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cavisset, hoc quoque adjecit, ne vinctus unquam tortusve quis ullo" libertatis genere civitatem adipisceretur. Etiam habitum 12 vestitumque pris tinum reducere studuit. Ac visa quondam pro concione pullatorum 13 turba, indignabundus et clamitans 14, En, Romanos, rerum dominos, gentemque togatam! >> negotium Ædilibus dedit, ne quem posthac paterentur in Foro circave, nisi positis lacernis, togatum consistere.

13

XLI. Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit. Nam et, invecta Urbi Alexandrino triumpho regia gaza, tantam' copiam nummariæ rei effecit, ut, fenore deminuto, plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quoties ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum ejus gratuitum iis, qui cavere2 in

11. Ullo libertatis genere; i. e. nullo manumissionis modo, neque solemni, neque minus solemni.

12. Habitum vestitumque. Vestitus est pars habitus qui ad totum corpus pertinet, et modum significat illud habendi, non vestibus modo, earumque colore vel forma conspicuum. Ita nos, le costume et la tournure.

13. Pullatorum turba. Pullati sive atrati proprie rei dicebantur, toga sordida, seu in sordibus incedentes. Hoc loco plebs intelligitur Romana, quæ, toga fere deposita, tunicas sordidas atque lacernas, quod pallii genus reliquis vestibus superinduebatur, gerere solebat, unde Plin. Epist. VII, 17, sordidos pullatosque, Quintil. Inst. II, 12, pullatum circulum, et VI, 4, pullatam turbam dicunt.

14. Clamitans, En. Ejeci cum Gronov., Oudend., Wolf., quod

sequebatur in vulg. ait, conjunxique quod novum ibi comma incipiebat, negotium Edilibus dedit, etc. cum superiori clamitans. Ver- sum esse Virgilii, Æneid. I, 282, nemo nescit. Deinde, in Foro circave cum Oudend. dedi pro Circove, auctoribus optimis Codd. et Perizon. ad Sanct. Min. IV, 13. Sermo de concione tantum est, quod docet ipsa vox consistere. Ad spectacula admisit quidem pullatos, sed media cavea sedere vetuit, ut tradit Noster, cap. 44.

XLI. 1. Tantam copiam... effecit, etc. Conf. Dio, LI, 21. Oros. VI, 19: « Roma in tantum opibus (Alexandriæ urbis ) aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum, duplicia quam usque ad id fuerant, possessionum aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. »

2. Qui cavere in duplum possent; i. e. prædibus vel pignoribus datis

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »