Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

lectu; prisci decorique moris existimans, claræ stirpis indolem sic notescere. In hoc ludicro C. Nonium Asprenatem, lapsu debilitatum, aureo 10 torque donavit; passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. Mox finem fecit talia edendi, Asinio Pollione oratore graviter invidioseque in Curia questo" Æsernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat. Ad scenicas quoque et gladiatorias operas etiam "2 Equitibus Romanis aliquando usus est; verum prius, quam Senatusconsulto interdiceretur. Postea nihil sane, præterquam adolescentulum Lu cium 13, honeste natum, exhibuit; tantum ut ostenderet,

12

dorp. dilectu pro delectu. Denique pro notescere, probat Torrentius enitescere. Burm. mallet enotescere vel innotescere.

9. Lapsu debilitatum; crure fracto. Mox enim de Pollionis nepote,

[ocr errors]

qui et ipse crus fregerat. » Ita Calig. 26, « insignes debilitate aliqua corporis; » Cicero, pro Flacc. 30,

membra, quæ debilitavit lapidibus, fustibus, ferro; manus, quas contudit; digitos, quos confregit; nervos, quos concidit, restituere non potest; » pro Sext. 37, « vulneribus acceptis, ac debilitato corpore et contrucidato; » Tacit. Ann. IV, 63, « quinquaginta hominum millia eo casu debilitata vel obtrita sunt; » Senec. de Provid. cap. 3 et 5, ubi debilitari et integris corporibus incedere opponuntur.

10. Aureo torque donavit. Ceteri galeas tantum, hastilia, præmiaque id genus acceperunt. Bæbius Macer: « Cæsar Augustus pueris, donavit gaqui luserunt Trojam, leas et bina hastilia. » Inde Virgil. perpetuus et ante omnes elegans Augusti adulator, Æn. V, 557 :

Cornea bina ferunt præfixo hastilia ferro;
Pars leves humero pharetras; it pectore sum-

mo

Flexilis obtorti per collum circulus auri.

11. Esernini. Marcelli, de quo vide Ernest. ad Tacit. Annal. III, 11. Mox fregerat cum Ern. et Oudend. dedimus, pro effregerat.

12. Etiam Equitibus Romanis, ete. Sæpius antea factum in tanta morum corruptela, ut Senatores et Equites in scenam prodirent, vel gladio depugnarent. Cf. Cæs. cap. 39, et Dio, XLIII, 23, qui ad Augusti tempora rem eamdem sæpius notat. Senatusconsultum, quo id interdictum est, dicere videtur XLVIII, 43, ad ann. 716, quod confirmatum ab Augusto legitur LIV, 2, ann. 732. Tamen LVI, 25 (ann. 764), pudenda illa res, quam ipsa Imperatoris voluntas prohibere haud potuisse videtur, rediisse traditur, dataque sub sequentibus Imperatoribus venia Equites usi sunt.

13. Lucium.Codices alii, Licium aut Litium. Torrent. scribendum censet L. Itium, cui adstipulantur Oudend. et Wolfius. Casaub. re

16

quod erat bipedali minor, librarum septemdecim, ac vocis immensæ. Quodam autem muneris die, Parthorum '4 obsides, tunc primum missos, per mediam arenam 15 ad spectaculum induxit, superque se subsellio secundo collocavit. Solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid invisitatum ' dignumque cognitu advectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare: ut 18 rhinocerotem apud Septa, 19 tigrim in scena, anguem quinquaginta cubitorum pro 20 Comitio. Accidit votivis" Circensibus, ut correptus valetudine, lectica cubans, tensas 22 deduceret:

ctum putat Lycium, nomen vixiv, ideo minus probandum, quod de Romanis exhibitis sermo, et diserte honeste natus dicitur. Fortasse stare potest Lucium, appellatumque vulgo monstrum illud a præno

mine.

lectione, frequentativa promiscue
pro primitivis dici, didicerit.
18. Ut rhinocerotem; ann. 725.
Dio, LI, 22.

19. Tigrim. Plin. Hist. Nat. VIII, 17: Divus Augustus Q. Tuberone, Fabio Maximo Coss., IV Nonas

14. Parthorum obsides; de qui- Maias, theatri Marcelli dedicatiobus dictum ad cap. 21.

[blocks in formation]

15. Per mediam arenam ; ut prius a populo spectarentur. que se subsellio secundo collocavit, hoc est, in altero ordine subsel

liorum in orchestra, quum

mo,

in priscena proximo, Princeps ipse et magistratus sederent. Super se dixit, quod, ut in omnibus theatris, posteriora subsellia altiora erant prioribus.

16. Citra; quum non essent spectaculorum dies.

[ocr errors]

17. Invisitatum; i. e. nondum visum. Al. inusitatum, solenni horum vocab. confusione. Ita permiscentur Liv. V, 17, « gentem invisitatam,» ubi Gronov. etiam edidit inusitatam; et V, 35, « quum formas hominum invisitatas cernerent,» ubi Gronov. item inusitatas. Visitare esse videre (nos, aller voir) nemo negabit, qui vel e Sallustii

ne, tigrin primus omnium Romæ ostendit in cavea mansuefactum; Divus vero Claudius simul qua

tuor. »

20. Pro Comitio. Comitium locus erat in Foro, juxta Curiam, coitioni curiarum maxime destinatus. Varro, de Ling. Lat. «Comitium ab eo, quod coibant eo comitiis curiatis, et litium causa. » De eo vide Nardin. Rom. Vet. V, 3 (Thes. tom. IV, pag. 1139 seq.).

21. Votivis Circensibus; ludis ex voto celebratis.

22. Tensas. Cf. ad Cæs. 76, ubi recte Wolf. tensam scribit; hoc autem loco minus accurate thensas. Ceterum insolitum id maxime fuit, ideoque rem notat Suetonius, quod lectica cubans Augustus tensas deduxerit, quum curru triumphali summi magistratus facere id solerent. Vide Ruben. de Re Vestiar.

rursus commissione ludorum, quibus theatrum 23 Marcelli dedicabat, evenit, ut, laxatis sellæ curulis compagibus, caderet supinus. Nepotum 24 quoque suorum munere, quum consternatum ruinæ metu populum retinere et confirmare nullo modo posset, transiit e loco suo, atque in ea parte consedit, quæ suspecta maxime erat. XLIV. Spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit' ordinavitque, motus injuria Senatoris, Puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti quem nemo receperat. Facto igitur decreto Patrum, ut, quoties quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo vacaret Senatoribus; Romæ legatos liberarum sociarumque gentium vetuit in orchestra considere, quum, quosdam etiam libertini generis mitti, deprehendisset. Militem3 secrevit a populo. Maritis 4 e plebe pro

I, 21 (Thes. tom. VI, pag. 997).

Deducere tensam legitur etiam Vespas. 5, quo loco æque ac nostro Ernest. corrigendum censet ducere. Rectius Wolf. deducere vocabulum hac in re proprium judicat. Id confirmare videtur, quod solennis pomde Capitolio per Forum in Cirpa cum deducta est.

erat theatrum, quum Senator intraret, ita ut ejus injuria esset conspectior.

2. Roma. Opponitur præcedenti usquam. In orchestra sedem fuisse Senatorum, sæpius monui.

3. Militem secrevit a populo ; vel honoris causa, ut distingueret homines, præ reliquis de se et de

23. Theatrum Marcelli. Vide su- Republ. meritos; vel ut occasiopra, cap. 29.

24. Nepotum; Caii et Lucii, filiorum Agrippa e Julia.

XLIV. 1. Correxit ordinavitque. Confusissimum ordinavit, solutissimum correxit. Sæpissime ita Suetonius: vide cap. 46, fin. Mox in verbis, per celeberrimos ludos consessu frequenti nullum esse pleonasmum, contra Ernestum docuit Wolf. Celeberrimi ludi dicuntur, ad quos maxima hominum multitudo confluxit. Additur autem consessu frequenti, quod plenum jam

nem seditionum theatralium tolleret. Hoc suadere videtur, quod exponit auctor de correcto solutissimo spectandi more; illud autem locus Taciti, Annal. VI, 3, a Casaub. jam excitatus, ubi Junius Gallio censuisse dicitur, « ut Prætoriani, actis stipendiis, jus apiscerentur in quatuordecim ordinibus sedendi; >> cui dixit increpans Tiberius: « reperisse prorsus, quod D. Augustus non providerit.

[ocr errors]

4. Maritis e plebe.... assignavit; ex lege Papia Poppæa, ad quam

6

prios ordines assignavit : prætextatis cuneum suum, et proximum pædagogis: sanxitque, ne quis pullatorum media cavea sederet. Feminis' ne gladiatores quidem, quos promiscue spectari solemne olim erat, nisi ex superiore loco spectare concessit solis. Virginibus Vestalibus locum in theatro separatim, et contra Prætoris 9 tribunal dedit. Athletarum vero spectaculo muliebre" secus omnes adeo summovit, ut Pontificalibus" ludis pugilum par

refert honorem hunc theatralem etiam Lips. in Excurs. ad Tacit. Annal. III, 25 (tom. IV, pag. 399 Edit. nostræ), coll. Martial. V, 42. - Proprii ordines sunt subsellia a reliquis distincta. Inutilis conjectura est Ernest. propiores, in vulgato aliquid honoris inesse temere negantis. Ita mox: « Virginibus Vestalibus locum in theatro separatim.... dedit. »

5. Prætextatis. Cf. ad Cæsar. 1. - Cuneum. Cunei scamna erant in theatris, propter scalas juxta assurgentes in cunei formam directa. Copiose de iis agit Lips. de Amphitheatro, c. 13.

6. Ne quis pullatorum, etc. De pullatis dictum ad c. 40. Longissime removit sordidam plebem, et in summa cavea vel contemtissimo loco spectare jussit, unde Calpurn. Ecl. VII, 26:

Venimus ad sedes, ubi pulla sordida veste
Inter femineas spectabat turba cathedras.

7. Feminis ne gladiatores qui-
dem, etc. nedum ludos scenicos;
quibus tamen et ipsis interfuisse
jam olim feminas constat,
sed non
sine eorum permissu, in quorum
potestate erant. Valer. Max. VI, 3,
12: «P. Sempronius Sophus.....
conjugem repudii nota affecit, ni-

hil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. »

8. Nisi ex superiore loco; item e summa cavea, et solis, non promiscue cum viris. Editt. aliæ vitiosa interpunctione, Solis virginibus Ve stalibus, etc.

9. Et contra Prætoris tribunal; id est, e regione tribunalis Prætoris, qui ludis præerat. Hoc fuisse ad Podium probat Lips. de Amphith. cap. 11.

"

10. Muliebre secus omnes; i. e. omnes ad muliebre secus pertinentes, usu accusativi Græco. Liv. XLVII, 26, « liberorum capitum virile secus ad decem millia capta;▾ ubi cf. interpr.; Tacit. Annal. IV, 62, « virile ac muliebre secus omnis ætas; » Hist. V, 13, « multitudinem obsessorum omnis ætatis, virile ac muliebre secus, sexcenta millia fuisse accepimus. » Nostro loco alii muliebre sexus omne, ut sexus neutrum sit, ut penus; al. mulicbrem sexu:n omnem, quæ varietas reliquis etiam locis reperitur. Ernest. dedit muliebre secus omne. Cf. Oudend. ad Frontin. I, 2, 6, et ad h. 1., qui tamen in nota probavit omnes contra Ernest. et in textu reliquit omne.

11. Pontificalibus ludis; quos, ut videtur, edidit pontificatu ma

postulatum distulerit in sequentis diei matutinum tempus, edixeritque, << Mulieres ante horam quintam venire in theatrum, non placere. »

2

XLV. Ipse Circenses ex amicorum fere libertorumque coenaculis spectabat, interdum e pulvinari, et quidem cum conjuge ac liberis, sedens. Spectaculo plurimas horas, aliquando totos dies3 aberat, petita venia, commendatisque, qui suam vicem præsidendo fungerentur. Verum quoties adesset, nihil præterea agebat: seu vitandi rumoris causa, quo patrem Cæsarem 4 vulgo reprehensum commemorabat, quod inter spectandum epistolis libellisque legendis ac rescribendis vacaret; seu studio spectandi ac voluptate, qua teneri se neque dissimulavit unquam, et sæpe ingenue professus est. Itaque corollaria et præmia. alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de

ximo suscepto. Ipsa autem edicti verba reddit Suetonius.

XLV. 1. Ex amicorum... libertorumque cœnaculis; i. e. ex ædibus proxime adjacentibus, unde prospectus erat in Circum. Coenacula autem in summis ædibus esse solebant. Idem narrat Dio, LVII, 11, de Tiberio.

2. Interdum e pulvinari. Pulvinar jam Cæsari fuerat datum, ut Noster Cæs. 76. Talis lectus Augusto etiam sequentibusque Imperatoribus pro sede fuit; ne quis cum aliis de pulvinari Deorum in spina Circi cogitet. Vide Claud. 4. 3. Aberat. In libris fere omnibus contra sensum, aderat.

4. Quo patrem Cæsarem, etc. Idem notat de M. Antonino Capitolinus, cap. 15: « Fuit consuetudo Marco, ut in Circensium spectaculo legeret, audiretque, ac subscriberet. Ex quo quidem sæpe jo

6

cis popularibus dicitur lacessitus. »

5. Seu studio spectandi. Tacit. Annal. I, 54: « indulserat ei ludicro (ludis Augustalibus) Augustus, dum Mæcenati obtemperat, effuso in amorem Bathylli; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi. »

6. Corollaria, coronas , quas Plin. Hist. Nat. XXI, 2, auctor est, initio dictas corollas propter gracilitatem, mox et corollaria, " postquam e lamina ærea tenui inaurata aut inargentata dabantur. » Varro, de Ling. Lat., «Corollarium, si additur præterquam quod debitum, vocabulum fictum a corollis, quod hæ, quum placuerant actores, in scena dari solitæ. » De his aliisque præmiis quæ victoribus, in ludis diversi generis dabantur, cf. Panvin. de Ludis Circ. I, 16, et Bulenger. de Theatro, 1, 58.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »