Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

8

suo offerebat: nullique Græco certamini interfuit, quo non pro merito certantium quemque honorarit. Spectavit autem studiosissime 9 pugiles, et maxime Latinos: non legitimos atque ordinarios 10 modo, quos etiam committere cum Græcis solebat; sed et catervarios oppidanos, inter angustias vicorum pugnantes temere ac sine arte. Universum denique genus operas aliquas publico spectaculo præbentium etiam cura sua dignatus est. Athletis et conservavit privilegia, et ampliavit. Gladiatores sine missione" edi prohibuit. Coercitionem in histriones, magistratibus in omni tempore et loco lege vetere permissam, ademit, præterquam ludis 2 et scena. Nec tamen eo minus aut xysticorum 13 certationes, aut gladiatorum pugnas, severissime semper 14 exegit. Nam histrionum li

7. Græco certamini; i. e. Romæ lingua, more, et habitu Græco edito. Alii certamina in Græcia edita intelligunt.

8, Honorarit. Codex alter, honoraret. In edit. Bremiana, nescio an typothetæ errore, honoravit.

9. Pugiles; qui pugnis et cæstibus pugnabant, de quibus vide Pauvin. de Ludis Circ. (Thes. tom. IX, pag. 316 seq.).

10. Ordinarios. Erant lecti homines, qui legitimo tempore, loco et apparatu inducebantur; ita infra, Calig. 26, ordinarius est apparatus. Catervarii non singuli cum singulis, sed confusi mixtique pugnabant et per catervas. Ita eos describit Lipsius, Saturn. II, 16.

11. Sine missione; i. e. ita, ut ad mortem pugnare cogerentur.

12. Præterquam ludis et scena; h. e. ut ea tantum punirentur a magistratibus, quæ ludorum tempore et in scena peccassent, ne

glecta vel violata publica oblectatione. Ac verberum etiam immunes fecerat histriones Augustus, ut Tacit. Annal. I, 77, ubi cf. Lips. qui nostrum locum ita emendandumibi censuit, ut legitur, pro, præterquam ludos et scenam, favente Cod. Ursini, assentientibus Torrentio, Casaubono, Grutero, et plerisque. Casaub. suasit etiam, præter ludos et scenam; Burm. præterquam per ludos et sc.; Oudend. præterquam in ludos et sc., ut in altero MS. est.

13. Xysticorum; qui in xystis, i. e. porticibus tectis hiberno tempore pugnabant. Cf. Panvin, 1. c. pag. 301. Commemorantur etiam Galb. 15.

14. Exegit; disciplinæ astrinxit, exacta de sontibus pœna, ut Cæsar. 69. Ita in Tiberio 19, « disciplinam acerrime exegit; » Cæs. 65, «exactor gravissimus disciplinæ ; • Claud. 34, «pœnas exigebat. » Interpretatur auctor ipse proximis

centiam adeo compescuit, ut Stephanionem 5 togatarium, cui in puerilem habitum 16 circumtonsam matronam ministrasse compererat, per17 trina theatra virgis cæsum relegaverit; Hylan 18 pantomimum, quærente Prætore, in atrio domus suæ, nemine excluso, flagellis verberarit; et Pyladen Urbe atque Italia summoverit, quod spectatorem, a quo exsibilabatur, demonstrasset digito, conspicuumque fecisset.

XLVI. Ad hunc modum Urbe' urbanisque rebus administratis, Italiam' duodetriginta coloniarum numero,

his, licentiam adeo compescuit. »

15. Togatarium; actorem fabularum togatarum, de quibus Bulenger. de Theatro, I, 6. Vera autem videtur emendatio togatarum scil. actorem, exhibita jam ab Egnatio et Torrentio, et a plerisque editoribus probata, sed ob Codd. silentium in textum nondum recepta. Stephanionem primum togatas saltare instituisse, tradit etiam Plin. Hist. Nat. VII, 48 (49).

16. Circumtonsam. Circumtonderi, περικείρεσθαι, puerorum fuisse delicatorum, uv, multis ad h. 1. ostendit Casaub.

17. Per trina theatra; Pompeii, Balbi, et Marcelli; nisi de Statilii Tauri amphitheatro alterum sit intelligendum.

18. Hylan... Pyladen. Multa de Hyla et Pylade histrionibus Macr. Saturn. II, 7, ubi: «nec Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti, et Hylam discipulum usque ad æqualitatis contentionem eruditione provexit: populus deinde inter utriusque suffragia divisus est. Pyladen Urbe summotum atque revocatum ab Augusto

[ocr errors]

-

memorat etiam Dio, LIV, 17. Ibidem Pyladis cum Bathyllo, Macenatis amasio, contentiones scenicas refert, quas etiam Macrobius, 1. c. quamquam Hyla pro Bathyllo nominato. Copiose de his artificibus agit Bulenger. I. c. I, 51. Pantomimorum artem circa Augusti primum tempora prodiisse, appellatosque eos, quod unus saltator tot personas sustineret, quot partibus fabula constaret, docet Mariscott. de Personis et Larvis, cap. 2 (Thes. tom. IX, p. 1118).

XLVI. 1. Ad hunc modum Urbe, etc. Hæc et cetera quæ de rebus ordinandis Augusti acta sequuntur, pretio suo æstimat MONTESQUIEU, Grandeur et Décadence, etc. cap. XIII: «Auguste.... établit l'ordre, « c'est-à-dire, une servitude durable: car, dans un état libre, où « l'on vient d'usurper la souverai

"

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

deductarum ab se, frequentavit, operibusque ac vectigalibus publicis plurifariam instruxit: etiam jure ac dignatione Urbi quodammodo3 pro parte aliqua adæquavit, excogitato genere suffragiorum, quæ de magistratibus

"

num. Ancyr,, Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania, in Gallia Comata et Gallia Narbonensi præter præsidia militum deduxi. Italia autem colonias, quæ vivo me celeberrimæ et frequentissimæ fuerunt, XXVIII deductas habet; ubi tamen numerus e nostro demum loco suppletus. Colonias ab Augusto deductas recensent Panvin, in Imper. Romano (Thes. tom. I, p. 383 seq.), et Sigon. de Ant. Jure Italiæ, III, 4, qui, quum deductas ab Augusto post victoriam Actiacam acquisitumque summum imperium solummodo intelligendas h. 1. existimet (quæ Casauboni etiam est sententia, et Fontanin. de Antiq. Hortæ, 1, 2, 3), numerum Suetonii non efficit. Oudend. igitur illas quoque octodecim comprehendendas hoc numero censet, quas Augustus Triumvir suo et collegarum, Antonii inprimis, nomine deduxit, de quibus vide supra ad cap. 13, quod sane est verisimilius.

[ocr errors][merged small][merged small]

sed accuratum scriptorem singulis suum sensum tribuisse, singulis fere locis potest demonstrari, ut h. 1. pars et modus sane differunt. Non tacenda tamen Mulleri conjectura, quamquam modo pro parte aliqua.

"

4. Quæ de magistratibus... ferrent. Locum maxime impeditum varie interpretantur. Ex Suetonii verbis soli Decuriones coloniarum, non omnes coloni, jus suffragii de magistratibus urbicis, i. e. Urbis Romæ habuisse videntur, quod repu gnat juri, quod coloniæ habebant, civitatis. Noris. ad Cenotaph. Pis. ad novas tantum colonias ab Augusto conditas novum id institutum pertinere existimat. Burmann. trajectione loco mederi conatur, legens, « excogitato genere suffragiorum, quæ de magistratibus urbicis in sua quisque colonia ferrent, et Decuriones colonici sub diem comitiorum obsignata Romam mitterent," probantibus Oudend., Wolfio et Reitzio, Oudend. tamen ferrent intelligi etiam posse existimat pro acciperent, referrent, obtinerent, quomodo Cæs. 13, « ut plura ipse... suffragia tulerit, » ubi sensus esset, Decuriones colonicos ab Augusto etiam admissos esse ad honorum et magistratuum urbicorum petitionem, remissa Romam veniendi ibique profitendi necessitate; quæ ratio mihi maxime arridet. Sed quid, si singularis quædam significatio est in verbo ferrent,

urbicis Decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent, et sub diem comitiorum obsignata Romam mitterent. Ac necubi aut honestorum deficeret copia, aut multitudinis soboles, equestrem militiam petentes etiam ex commendatione publica cujusque oppidi ordinabat; at iis, qui e plebe regiones sibi revisenti filios filiasve approbarent, singula nummorum millia pro singulis dividebat. "

2

XLVII. Provincias' validiores, et quas annuis magistratuum imperiis regi, nec facile nec tutum erat, ipse suscepit: ceteras Proconsulibus sortito permisit, et tamen nonnullas commutavit3 interdum; atque ex utroque genere plerasque 4 sæpius adiit. Urbium quasdam fœdera

intelligendo pro ferenda curarent seu ferri juberent, ut Decurionibus comitia in coloniis habentibus, auctoribus adeo suffragiorum ibi ferendorum atque præsidibus, suffragia ipsa tribuantur. Ferrent interpretari etiam aliquis possit referrent, i. e. libris inferrent, ut relata ita obsignataque Romam mitterentur suffragia. Ita latæ rationes secundum nonnullos apud Cic. ad Div. V, 20, 8. Post viros doctissimos de sensu loci incertos profiteri nos, non pudori est.

5. Ac necubi.... dividebat. Protasi, necubi honestorum deficeret copia, respondet apodosis, equestrem militiam id est, tribunatus et præfecturas petentes etiam ex commendatione.... ordinabat, muneribus petitis ornabat. Ita Claud. 25, equestres militias ita ordinavit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis daret. » Alteri membro, aut multitudinis soboles, junge, iis.... dividebat, ubi ejiciendum puto at cum Casaub., vel legendum atque vel et, uti judicavit

[blocks in formation]

XLVII. 1. Provincias... ipse suscepit. Conf. Dio, LIII, 12, ibique Fabric. Inventum id specie quidem, ut imperium defenderet, sed re ipsa, ut exercitus omnes in sua potestate haberet.

2. Ceteras Proconsulibus sortito permisit. Dictæ hæ provinciæ Senatoriæ vel populares; quæ autem ab Imperatore susceptæ, Imperatoriæ vel Cæsarea; in quas qui mittebantur, legati Cæsaris, legati pro Prætore, Proprætores, item Consulares provinciæ appellati. Has et illas recenset Dio, l. c. Plura conf. apud Baumgart.

3. Nonnullas commutavit inter

dum; ut Cyprum et Galliam Narbonensem, quas populo tradidit, recepta Dalmatica. Dio, LIII, 12.

4. Plerasque sæpius adiit. Conf. ad fin. cap.

5. Urbium quasdam.... libertate

6

tas, sed ad exitium licentia præcipites, libertate privavit : alias, aut ære alieno laborantes levavit, aut terræ motu subversas denuo condidit, aut merita erga populum Romanum allegantes, Latinitate vel civitate donavit. Nec est, ut opinor, provincia7, excepta duntaxat Africa et Sardinia, quam non adierit. In has, fugato Sexto Pompeio, trajicere ex Sicilia apparantem continuæ et immodica tempestates inhibuerunt, nec mox occasio aut causa trajiciendi fuit.

8

præ

XLVIII. Regnorum', quibus belli jure potitus est, ter pauca, aut iisdem, quibus ademerat, reddidit, aut alienigenis contribuit. Reges socios etiam inter semetipsos necessitudinibus mutuis junxit, promtissimus affinitatis

privavit; ut Cyzicenos, quod in seditione cives quosdam Romanos flagris casos necassent. Dio, LIV, 7. Cf. Tiber. 37.

6. Aut terræ motu subversas.... condidit. Vide Baumgart. e Dione plura citantem.

7. Nec est, ut opinor, provincia, etc. Præter bellorum occasionem et civilium, et eorum, de quibus dictum ad c. 20 et 21, sæpius adiisse provincias dicitur a Dione, LIII, 22, Gallias Hispaniasque ann. 727, et denuo Gallias (LIV, 19) ann. 738. Maximum autem ejus iter fuit ann. 732 et sequentibus, de quo Dio, LIV, 6 seq., ubi in Siciliam profectus omnes inde provincias ad Syriam usque peragravit ; diutissime in Græcia commoratus, transactaque Sami bieme. Tacit. Annal. III, 34: « quotiens D. Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse, comite Livia? » Pro Nec est, al. Non est. Omnino auctor ordinem narrationis haud

bene interrumpit. Nam hæc pertinent ad superiora verba, atque.... plerasque sæpius adiit; quo transponenda judicavit etiam Mullerus, in Sched. MSS.

8. In has.... tempestates inhibuerunt. Cf. Dio, XLIX, 34, ad ann. 719.

XLVIII. 1. Regnorum. Ita optimi Codd. et ediderunt Gronovius et Oudend. Alii comprobarunt. Similis usus genitivi occurrit infra cap. 93, « peregrinarum cerimoniarum, etc. »> Vulgo, Regna, quod ortum ab eo, qui illum usum ignorabat. Potitum autem Augustum belli jure regnis fere omnibus, docent Plutarch. et Dio, quum Actiaco bello reges omnes, paucissimis exceptis, ab Antonio steterint.

2. Aut iisdem.... reddidit. Qualis nuper nonnunquam fuit magno suo detrimento ducis nostri ( Napoléon) erga devictos liberareges litas. Sed oblivioni dentur ea, quæ tam multi meminisse nolunt.

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »