Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

quinquagesimum et quartum agens ætatis annum. Utrique quum præcipua officia vivæ præstitisset, etiam defunctæ honores maximos tribuit.

LXII. Sponsam habuerat adolescens P. Servilii' Isaurici filiam : sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus, ut et necessitudine aliqua jungerentur, privignam ejus Claudiam, Fulviæ ex P. Clodio filiam, duxit uxorem, vixdum nubilem; ac3 simultate cum Fulvia socru exorta, dimisit intactam adhuc et virginem. Mox 4 Scriboniam in matrimonium accepit, nuptam ante duobus consularibus, et ex altero etiam matrem. Cum hac etiam divortium fecit,

et 433, et h. 1. intelligendam esse
inde
apparet, quod simpliciter so-
ror Augusti, uterina adeo, dicitur.
De ejus morte cf. Dio, LIV, 35,
ad ann. 743, Q. Elio Tuberone,
Paullo Fabio Maximo Coss. Atiæ fi-
liam etiam Fabricius ad h. 1. intel-
ligit.

LXII. 1. P. Servilii Isaurici; sine dubio illius, qui cum Cæsare Consul fuit ann. 706. Cf. Cæs. 35.

2. Privignam ejus Claudiam, etc. Dio, XLVI, 56; Plutarch. Anton. 20. Factum ann. 711.

3. Ac simultate... virginem ; illa simultate, ex qua bellum Perusinuin exortum, de quo c. 14. Conf. Dio, XLVIII, 5. Claudiam dimisit ann. 713. Citat ad h. 1. Beroald. obscænitate notum illud epigramma, quo simultatis inter se et Fulviam exortæ causam Augustus ipse reddit:

Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi

[blocks in formation]

6

[blocks in formation]

Carior est ipsa mentula? signa canant. Versiculos istos imitatione Gallica sic reddidit FONTENELLE:

Parcequ'Antoine est charmé de Glaphyre,
Fulvie à ses beaux yeux me veut assujettir.
Antoine est infidèle. Eh bien done? est-ce à
dire

Que des fautes d'Antoine on me fera pâtir?
Qui? moi, que je serve Fulvie!
Suffit-il qu'elle en ait envie?
A ce compte, on verrait se retirer vers moi
Mille épouses mal satisfaites.
Aime-moi, me dit-elle, ou combattons. Mais,
quoi ?

Elle est bien laide! Allons, sonnez, trom-
pettes.

4. Scriboniam; sororem L. Scribonii Libonis, soceri Sexti Pompeii, quocum pacem inire optabat ann. 714. Appian. V, 3; Dio, XLVIII, 16.

5. Nuptam ante duobus consula ribus. Qui illi fuerint, non constat. Primum autem fuisse P. Cornelium Scipionem Nasicam, patrem Corneliæ, cujus mortem luget Propert. Eleg. IV, 11, censent Casaub. et Beroald. ad h. 1.; Glandorp. p. 261. 6. Cum hac etiam divortium fe

pertæsus, ut scribit, morum perversitatem ejus: ac statim Liviam Drusillam matrimonio Tiberii Neronis, et quidem prægnantem, abduxit, dilexitque et probavit unice ac perseveranter.

LXIII. Ex Scribonia Juliam, ex Livia nihil liberorum tulit, quum maxime cuperet. Infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Juliam' primum Marcello, Octaviæ sororis suæ filio, tantum quod pueritiam egresso, deinde, ut is obiit, M. Agrippa nuptum dedit, exorata sorore, ut sibi genero cederet: nam tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat, et ex ea liberos. Hoc

cit; rem ad ann. 715 refert Dio, XLVIII, 34.

7. Liviam Drusillam; ann. 716, secundum Dion. XLVIII, 43 et 44. Vide Claud. 1; Vell. II, 94; Tacit. Annal. V, 1. SAINT-REAL, Considérations sur Livie, sic nobis eam depingit: « Livie était d'un caractère doux et poli; joignait à beaucoup d'esprit une connaissance profonde de toutes les sciences, et une politique fine et recherchée, qui lui fesait si souvent donner des conseils justes et heureux dans l'exécution. Elle était belle, mais d'une conduite irréprochable;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

«

"

quoque

de

a dangereuse conséquence, et pour « étre la maîtresse des personnes

"

qu'il honorait de sa bienveillance.

« Elle était superbe et ambitieuse; «mais elle savait si bien se dégui« ser, et sa complaisance pour Au«guste était si grande et parais« sait si naturelle, que le prince ne s'aperçut que fort tard qu'il y eût « de la politique dans son amour.»> Et subjicit : « La servitude dans «laquelle Livie tenait Auguste, « est peut-être l'endroit de la vie ‹de ce prince qui nous découvre davantage ses faiblesses et les «chagrins inévitablement attachés à la condition humaine, dans « quelque haut rang qu'elle puisse " <être. »

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

鱿

"

LXIII. 1. Juliam primum Marcello, etc. Conf. Plutarch. Anton. 87, qui a Nostro in hoc uno discrepat, quod illam conjugum permutationem Octavia consilio tribuit. Marcellum A. U. 731 mortuum narrat Dio, LIII, 30, ejusque viduam, Juliam, datam Agrippæ ann. 733 (LIV, 6), suadente Mæcenate.

functo, multis, ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis conditionibus, Tiberium3 privignum suum legit, coegitque prægnautem uxorem, et ex qua jam pater erat, dimittere. M. Antonius scribit, « Primum eum Antonio filio suo despondisse Juliam; dein Cotisoni, Getarum regi: quo tempore sibi quoque invicem filiam regis in matrimonium 5 petisset. »

LXIV. Nepotes ex Agrippa et Julia tres habuit, Caium, Lucium, et Agrippam : neptes duas, Juliam, et Agrippinain. Juliam L. Paulo', Censoris filio, Agrippinam Germanico, sororis suæ nepoti, collocavit. Caium et Lucium adoptavit, domi3 per assem et libram emtos a patre

2. Etiam ex equestri ordine. Cf. Tacit. Annal. IV, 39, ubi Sejanus audivisse se scribit in codicillis ad Tiberium, «Augustum in collocanda filia nonnihil etiam de Equitibus Romanis consultavisse. » C. Proculeium et quosdam alios eos fuisse. insigni tranquillitate vitæ, nullis Reipubl. negotiis permixtos, a quibus scilicet ad tantum honorem evectis nihil periculi immineret, docent, quæ respondet Tiberius, cap. 40.

3. Tiberium.... legit. Conf. Dio, LIV, 31, ad ann. 742; Sueton. Ti

ber. 7.

4. Antonio filio suo, etc. Antyl lo, e Fulvia. Cf. Dio, XLVIII, 54, qui LI, 15, interfectum eum narrat ab Octaviano. Vide supra c. 17. 5. Petisset; nempe Augustus, quod si vel maxime falsum fuit ac fictum, ab Antonio tamen per convicia ei objectum est. Casaub. ad Antonium refert, probata lectione petiisse. Ferri hanc quoque posse (modo ne eum, quem Casaubonus, sensum subjicias), quod non semel

post relativa adhibeatur infinitivus, ut Cæs. 52, « quæ scire C. Matium, etc.,» recte monet Reitzius in Dictatis.

LXIV. 1. L. Paulo, Censoris filio; qui ideo progener Augusti dicitur cap. 19, conjurationis contra eum postea reus. Pater Censor fuerat ann. 732, cum L. Munatio Planco (Dio, LIV, 2). Ex Pauli atque Juliæ matrimonio prodierunt M. Emilius Lepidus, commemoratus Calig. 24 et Dion. LIX, 11, et Æmilia Lepida, sponsa Claudii Cæsaris: vide Claud. 26, ubi Augusti proneptis dicitur.

2. Germanico, sororis suæ nepoti. Filius erat Drusi ex Antonia minore, Octaviæ et Antonii Triumviri filia. Editt. aliæ, monente Torrentio, uxoris pro sororis, quod et ipsum rectum : Drusus enim Liviæ erat filius.

3. Domi per assem et libram emtos, etc. quod vulgo « per æs et libram » dicebatur, formula solemni:

[blocks in formation]

Agrippa tenerosque adhuc ad curam Reipublicæ admovit: et Consules 4 designatos circum provincias exercitusque dimisit. Filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret, vetaretque loqui, aut agere quicquam, nisi propalam, et quod in diurnos commentarios referretur. Extraneorum quidem cœtu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque juveni, scripserit quondam,

[ocr errors]

emtus est hoc ære æneaque libra,» unde Lipsius ad Tacit. Annal. I, 3, taxat, quam perperam nostro loco inolevisse dicit, lectionem per assem sequiturque Torrentius, haud nominato Lipsio, more suo. Promiscua est utraque lectio. Ceterum domi emit, quum sub potestate adhuc essent patris Agrippa, ejusque solo consensu (ita Torrentius) per mancipationem rite factam Augusto tradi possent, non lege curiata adoptavit sive arrogavit in Foro, uti Tiberium cap. seq. Rem narrat Dio, LIV, 18. Tacit. 1. c. genitos Agrippa, Caium ac Lucium, in familiam Cæsarum induxerat; nec dum posita puerili prætexta, Principes Juventutis appellari, destinari Consules, specie recusantis flagrantissime cupiverat. » Vell. II, 96. Tenerosque adhuc; id est, ut Tacitus, nondum posita puerili prætexta. Vide Græv. ad Flor. IV, 4, 2. Ad curam.

[blocks in formation]

6

tis Consules designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium, et ex eo die, quo deducti sunt in Forum, ut interessent consiliis publicis, decrevit Senatus. Equites autem Romani universi Principem Juventutis utrumque eorum parmis et hastis argenteis donatum appellaverunt. » Consentiunt lapides atque nummi; dissentit Dio, LV, 9, ubi de conciliandis scriptoribus desperat etiam Reimarus.

5. Ut etiam lanificio assuefaceret. Hanc Augusti disciplinam domesticam, Eginhardo teste, Carolus ipse Magnus, Galliarum quondam Imperator, imitatus est : « Filias lanificio assuescere, coloque ac fuso, ne per otium torperent, operam impendere, atque ad omnem honestatem erudiri jussit.

[ocr errors]

6. In diurnos commentarios; privatas Imperatoriæ domus ephemeridas intellige, quas servus vel libertus aliquis curabat. — Referretur; i. e. referri posset.

7. Extraneorum.... cœtu; consuetudine eorum, qui non ad domum suam pertinerent.

8. L. Vinicio. Tres apud Velleium occurrunt Vinicii, pater, filius, et nepos, cui historiarum libros inscripsit. Nostro loco maxima in exarando nomine librorum varietas. Cf. Burm. et Oudend.

« Parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum venisset.» Nepotes et literas, et notare, aliaque rudimenta, per se plerumque docuit : ac nihil æque elaboravit1 , quam ut imitarentur" chirographum suum. Neque cœnavit una, nisi ut in imo lecto assiderent: 12 neque iter fecit, nisi ut vehiculo anteirent, aut circa adequitarent.

LXV. Sed lætum eum, atque fidentem et sobole' et disciplina domus, Fortuna destituit. Julias 2, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas, relegavit. Caium3 et

9. Notare. Recepi Lipsii emendationem, secutus Burm. Oudend. Ernest. et Wolfium, quamvis notare ita simpliciter dictum pro scribere vel etiam pro certis notis scribere paulum me offendat. Locus saltem Galb. 5 huc non facit, quoniam ibi est summa notata. Aptior est Quintil. Procem. lib. 1, §7, «quantum notando consequi poterant. Id constat, notare magis convenire literis aliisque rudimentis, quæ docuisse Augustus dicitur, quam vulg. natare, quod damnant ut alienum a corporis ejus imbecillitate, de qua cap. 80, et imperii dignitate. De orthographia Augusti vide cap. 88.

10. Elaboravit. Ita optime MSS. Editt. aliæ, laboravit.

"

11. Quam ut imitarentur chirographum suum; si forte in scribendis secretioribus literis eorum opera uti vellet.

12. In imo lecto. Infra Claud. 32,ad fulcra lectorum sedentes. » Lips. ad Tacit. Ann. XIII, 16, suadet, nisi ut imo, etc.

LXV. 1. Et sobole et disciplina domus. Inde postea de morte et de dedecore prolis Augusti exponit.

Lætus erat sobole, fidens disciplina

domus.

2. Julias.....relegavit. Cf. Dio, LV, 10, ad ann. 752. De Julia filia plura mox Suetonius. Augustus ipse apud CORNEILLE, Cinna, act. V, sc. 2:

Jusques à quand, ô ciel, et par quelle raison

Prendrez-vous contre moi des traits dans ma maison!

Pour ses débordemens j'en ai chassé Julie, etc. De nepte Julia, Agrippa e Julia filia, Tacit. Annal. IV, 71: « per idem tempus (ann. 781) Julia mortem obiit, quam neptem Augustus, convictam adulterii (cum D. Silano; Tacit. Annal. III, 25), damnaverat, projeceratque in insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus. Illic viginti annis exsilium toleravit, Augustæ ope sustentata, quæ, florentes privignos quum per occultum subvertisset, misericordiam erga afflictos palam ostentabat. "

3. Caium et Lucium... defunctis. Vell. II, 102: « Armeniam Caius ingressus, prima parte introitus prospere rem gessit; mox in colloquio, cui se temere crediderat, circa Artageram graviter a quodam, nomine Adduo, vulneratus,

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »