Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

2

dies inter varia munuscula, togas insuper ac pallia distribuit, lege proposita, ut Romani Græco, Græci Romano habitu et sermone uterentur. Spectavit assidue et exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex vetere instituto Capreis erat. Iisdem etiam epulum in conspectu suo præbuit, permissa, immo exacta, jocandi licentia, diripiendique3 pomorum et obsoniorum rerumque missilium. Nullo denique genere hilaritatis abstinuit. Vicinam Capreis insulam 'Aпpayóñoλ appellabat, a desidia secedentium illuc e comitatu suo. Sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulæ, 4 vocare consuerat: hujus Masgabæ, ante annum defuncti, tumulum quum e triclinio animadvertisset magna turba multisque luminibus frequentari, versum compositum e tempore clare pronunciavit:

Κτιστοῦ δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον

5

κτιστήν

conversusque ad Thrasyllum, Tiberii comitem, contra accubantem, et ignarum rei, interrogavit, cujusnam poetæ putaret esse. Quo hæsitante, subjecit alium: Οράς φάεσσι Μασιάζαν τιμώμενον;

ac de hoc quoque consuluit. Quum ille nihil aliud responderet, quam, cujuscunque essent, optimos esse, cachinnum sustulit, atque in jocos effusus est. Mox Neapolim trajecit, quamquam etiam tum infirmis intestinis morbo variante: tamen et quinquennale certamen gymnicum,

6

2. Ex vetere instituto; Græco; nam Græci Capreas incoluerant.

3. Diripiendique pomorum, etc. De hoc loquendi modo vide Gronov. ad Gell. XVI, 8; Sanctii Minerv. III, 8. Ipse Cicero, Philipp. V, 3, agrorum suis latronibus condonandi.» Nostro tamen loco MSS. alii, rerumque missilia. De missilibus cf. Neron. 11. Vide Bu

lenger. de Venat. Circi, cap. 23 (Thes. tom. IX, p. 794).

4. KrioThy vocare consuerat. Videtur hic Masgabas ejus jussu colonos deduxisse Capreas, a Neapolitanis permutatione acceptas. Vide cap. 92.

5. Thrasyllum; de quo vide Tiber. cap. 14.

6. Tamen et quinquennale certa

honori suo institutum, perspectavit; et cum Tiberio ad destinatum locum contendit. Sed in redeundo, aggravata valetudine, tandem? Nolæ succubuit: revocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit, neque post ulli majori negotio animum accommodavit.

XCIX. Supremo die, identidem exquirens an jam de se tumultus foris esset, petito spiculo, capillum sibi comi, ac malas labentes corrigi, præcepit. Et admissos amicos percontatus, « Ecquid iis videretur mimum vitæ commode transegisse,» adjecit3 et clausulam :

men, etc. Conf. Dio, LVI, 29, ad ann. 767, et Vell. supra laud. Oppidatim fere in Augusti honorem a provinciis ludos quinquennales fuisse constitutos, legimus c. 59.

7. Tandem Nolæ succubuit. Vell. 1. c., « Quamquam jam motus imbecillitatis inclinatæque in deterius principia valetudinis senserat, tamen obnitente vi animi, prosecutus filium, digressusque ab eo Beneventi, ipse Nolam petiit; et ingravescente in dies valetudine, quum sciret, quis, volenti omnia post se salva remanere, arcessendus foret, festinanter revocavit filium. Ille ad patrem [patriæ] exspectato revolavit maturius. » Tacit. Annal. I, 5 : « vixdum ingressus Illyricum Tiberius, properis matris literis accitur; neque satis compertum est, spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam, an exanimem repererit. » Ita etiam Aurel. Victor, Cæs. 1. Unus Eutrop. VII, 5, « obiit... in oppido Campaniæ Atella; quocum consentit Eusebius, in Chronico.

8. Diu secreto sermone detinuit. Conf. Tiber. 21. Dio, LVI, 31, ut incertum tradit. Vell. I. c., nil præ

ter hoc «Tum securum se Augustus prædicans, circumfususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi sua, atque ipsius opera, nec quicquam jam de fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox quum omnem curam fata vincerent, in sua resolutus initia... animam cælestem cælo reddidit. »

XCIX. 1. Malas labentes. Al. labantes, quod probavit Casaub. Illud exemplis defendit Oudendorp.

2. Et admissos amicos, etc. Cf. Dio, LVI, 30.

3. Adjecit et clausulam. Horat. Art. Poet. 155 : « donec cantor, Vos plaudite, dicat. » Quam usurpat Augustus, clausula comicorum histrionum videtur propria fuisse. Ceterum, facit huc inprimis Senecæ locus, Epist. LXXVII : « Quomodo fabula, sic vita; non quamdiu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas : quocunque voles desine tantum bonam clausulam impone. » Et lepide VOLTAIRE, Poésies mêlées, CCXL, in carmine cui titulus, Adieux à la vie :

Εἰ δὲ πᾶν ἔχει καλῶς, τῷ παιγνίῳ

Δότε κρότον, καὶ πάντες ὑμεῖς μετὰ χαρᾶς κτυπήσατε. Omnibus deinde dimissis, dum advenientes ab Urbe de Drusi 4 filia ægra interrogat, repente in osculis Liviæ, et in hac voce defecit: « Livia, nostri conjugii memor vive, ac vale; » sortitus exitum facilem, et qualem semper optaverat. Nam fere, quoties audisset, cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis savai similem (hoc enim et verbo uti solebat) precabatur. Unum omnino ante efflatam animam signum alienata mentis ostendit, quod, subito pavefactus, a quadraginta se juvenibus abripi, questus est. Id quoque magis præsagium, quam mentis deminutio, fuit; siquidem totidem milites Prætoriani extulerunt eum in publicum.

C. Obiit in cubiculo eodem, quo pater Octavius, duobus Sextis2, Pompeio et Appuleio, Consulibus, decimo quarto Kalendas Septembris, hora diei nona, septuagesimo et sexto ætatis anno, diebus quinque et triginta minus. Corpus Decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bovillas usque deportarunt noctibus, propter anni tempus, quum interdiu in basilica cujusque oppidi, vel in ædium sacrarum maxima, reponeretur. A Bovillis

Quand, sur la scène de ce monde,
Chaque homme a joué son rolet,
En partant, il est à la ronde
Reconduit à coups de sifflet, etc.
4. De Drusi filia; Livilla,
Antonia minore. Vide Claud. 1.

ex

- Dedimus interrogat pro interrogabat cum Burmann. et Oudend.

5. Hoc enim et verbo, etc. Interpretatur Wolfius: nam etiam verbo hoc uti solebat, non tantum sententia et voto. Alii enim et dictum putant pro etenim, ut Gr. yàp xxi.

C. 1. Obiit in cubiculo eodem, etc. Tacit. Annal. I, 9: « Multus

hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana mirantibus; quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitæ supremus ; quod Nolæ in domo et cubiculo, in quo pater ejus Octavius, vitam finivisset; ubi vide Lips.

2. Duobus Sexti, etc. A. U. 767. Conf. Dio, LVI, 29. Decimo quarto Kalendas Septembris. Conf. Dio, LVI, 30, ibique Fabric. et ad locum nostrum Oudend.

3. Corpus Decuriones... deportarunt. Conf. Dio, cap. 31.

equester 4 ordo suscepit, Urbique intulit, atque in vestibulo domus collocavit. Senatus et in 5 funere ornando, et in memoria honoranda, eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, præcedente? Victoria, quæ est in Curia, canentibus næniam principum liberis utriusque sexus alii, exsequiarum die ponendos annulos aureos, ferreosque sumendos: nonnulli, legenda ossa per sacerdotes 9 summorum collegiorum. Fuit et, qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum ejus, seculum Augustum appellaretur, et ita in fastos referretur. Verum, adhibito honoribus modo, 10 bifariam laudatus est: pro æde D. Julii a Tiberio, et pro Rostris

4. Equester ordo; qui impetraverat id a Consulibus per Claudium, quem perferendæ legationis patronum elegerat. Vid. Claud. 6.

5. In funere ornando. Tacit. Ann. I, 8, « nihil primo Senatus die agi passus (Tiberius), nisi de supremis Augusti.» Conf. Dio, I. c.

6. Funus triumphali porta ducendum. Tacit. Annal. I, 8: « tum consultatum de honoribus ; ex quis maxime insignes visi : ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius; ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur, L. Arruntius censuere. » Funus autem ab Equitibus triumphali porta ductum fuisse narrat Dio, LVI, 42, cujus loci immemor fuit Lipsius, ad Tacit. 1. c. temere pugnans cum Casaubono, qui idem notaverat.

7. Præcedente Victoria ; quam in Curia Julia constituerat Augustus.

Conf. Dio, LI, 22, ubi plura de hoc signo dat Fabricius.

8. Ponendos annulos aureos; a Senatoribus Equitibusque. Vide Kirchmann. de Annulis, c. 15. De mutatis in luctu annulis agit idem, de Funeribus Roman. II, 17.

9. Per sacerdotes summorum collegiorum; quæ quatuor fuerunt, Pontifices, Augures, Septemviri Epulonum, Quindecimviri, ad quos postea accesserunt Sodales Angustales. Vide Casaub. ad h. 1., Lips. ad Tacit. Annal. III, 64, et Fabric. ad Dion. LIII, 1.

10. Bifariam laudatus est. Conf. Dio, LVI, 34. - Pro æde D. Julii; hoc est pro Rostris novis seu Juliis, de quibus Fabric. ad Dion. XLIII, 49. Ab his distinguuntur Rostra vetera. Alii h. 1. legunt, pro Rostris, sub veteribus, quod ferri non posse docuere Ernest, et Oudendorp.

veteribus a Druso, Tiberii filio; ac Senatorum" humeris delatus in Campum, crematusque. Nec defuit vir prætorius, qui se effigiem cremati cuntem in cælum vidisse juraret. Reliquias 13 legerunt primores equestris ordinis, tunicati et discincti, pedibusque nudis, ac 14 Mausoleo condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu exstruxerat; circuinjectasque silvas et ambulationes in usum populi jam tum publicarat.

2

CI. Testamentum, L. Planco, C. Silio Consulibus, tertio Nonas Aprilis, ante annum et quatuor menses, quam decederet, factum ab eo, ac duobus codicibus, partim ipsius, partim libertorum Polybii et Hilarionis manu scriptum, depositumque apud se, virgines Vestales cum tribus signatisque æque voluminibus protulerunt. Quæ omnia in Senatu aperta atque recitata sunt.

11. Ac Senatorum humeris, etc. Dio, LVI, 42.

12. Nec defuit vir prætorius, etc. Dio, LVI, 46, Numerium Atticum® vocat, quem Livia dono vicies LLS. corruperit, ut idem de Augusto juraret, quod olim de Romulo Proculus. Pro juraret, al. jurasset,

13. Reliquias legerunt primores, etc. Dio, LVI, 42, nominat etiam Liviam, cujus jussu sine dubio fecerunt Equites. Idein narrat, antea ex rogo aquilam ad cælum evolasse, animum defuncti eo portaturam, quod illustrat significationem ostenti, quod Noster, cap. 97, primo loco inter mortis præsagia retulit.

14. Ac Mausoleo condiderunt. De hoc music vide Bartolii Vett. Sepulcr. (Thes. Gronov. tom. XII, p. 57), et Donat. de Urbe Roma,

III, 16 (Thes. Græv. tom. III, p. 746). Describit illud Strabo, V, 3, 8 (tom. II, p. 169, ed. Siebenkees.).

CI. 1. L. Planco, C. Silio Consulibus; A. U. 766.

2. Ac duobus codicibus, étc. Id est, ita, ut idem testamentum duobus voluminibus contineretur, quorum alterum ipse, alterum liberti conscripserant, quibus se vivo omnia nota esse noluit. Alii de duobus exemplis interpretantur. Sed ita diversis locis deposita fuisse, recte monuerunt Ernest., Oudend., Bremius. Tacit. Annal. I, 8, « testamentum, illatum per Virgines Veste, Tiberium et Liviam heredes habuit, etc. » Conf. Dio, LVI, 32; Zonaras, pag. 543; Tiber. c. 23. De Vestalibus, testa mentorum custodibus, vide quos citavimus ad Cæs. 83.

"

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »