Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

C. SUETONII TRANQUILLI

TIBERIUS NERO.

CAP. I. PATRICIA ATRICIA gens' Claudia (fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor, nec dignitate) orta est ex Regillis, oppido Sabinorum. Inde Romam recens conditam cum magna clientium manu commigravit, auctore Tito Tatio, consorte Romuli, vel, quod magis constat, Atta Claudio, gentis principe, post reges exactos sexto fere anno, a Patribus in patricias cooptata. Agrum insuper trans

[ocr errors]

I. 1. Gens Claudia. Vide de Claudiis Glandorp. Onomast. pag. 222 seq. Plebeii fuere Claudii Marcelli. -Ex Regillis. Sedes hujus urbis, quam reliqui scriptores Regillum dicunt, incerta. Cf. Cellar. Geogr. Ant. II, 9, p. 776. Cognomen inde accepit Claudius Regillensis vel Regillani.

2. Cooptata: pertinet ad gentem, ut accepit et adepta est. Maluerunt enim alii in patricios cooptato. Cooptata est illa auctore T. Tatio, vel, quod magis constat, Atta Claudio vel Clauso, ne hæc jungas cum commigravit, præferasque ideo aliorum lectionem: « atque a Patribus in patricias cooptata, agrum..... accepit. » Consentiunt autem Liv. II, 16: « Seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis, aliquantum inde virium transtulit ad

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Anienem clientibus, locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit. Deinceps, procedente tempore, duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos septem, duas ovationes, adepta est. Quum prænominibus cognominibusque variis distingueretur, Lucii prænomen consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus, præditis eo, alter latrocinii, cædis alter convictus est. Inter cognomina autem et Neronis assumsit, quo4 significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.

II. Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam secus admissa in Rempublicam exstant. Sed ut præcipua commemorem, Appius' Cæcus societatem cum rege Pyrrho, ut parum salubrem, iniri dissuasit. Claudius Caudex primus, freto classe trajecto, Pœnos Sicilia

dii seu Clausi adventum referens; Tacit. Annal. XI, 24.

3. Sub Capitolio. Singularis erat honos sepultura intra Urbem, præter Virgines Vestales tributus viris clarissimis, de qua re copiose agit Kirchmann. de Funer. Rom. II, 26.-Pro locumque, in Codd. aliis lucumque.

4. Quo significatur.......... strenuus. Gell. XIII, 22: « id autem sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque præstanti fortitudine, Nero appellatus est. Sed id Sabini accepisse a Græcis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum vsupa dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus. Nerio igitur Martis vis et potentia et majestas quædam esse Martis demonstratur.»

II. 1. Appius Cæcus, etc. Liv.

[merged small][ocr errors][merged small]

expulit. Claudius3 Nero advenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, priusquam Hannibali fratri conjungeretur, oppressit. Contra Claudius4 Appius Regillanus, Decemvir legibus scribendis, virginem ingenuam per vim, libidinis gratia, in servitutem asserere conatus, causa plebi fuit secedendi rursus a Patribus. Claudius' Drusus, statua sibi cum diademate ad Appii Forum posita, Italiam per clientelas occupare tentavit. Claudius Pulcher apud Siciliam, non pascentibus in auspicando pullis, ac per contemtum religionis mari demersis, quasi ut biberent, quando esse nollent, prælium navale iniit: superatusque, quum Dictatorem dicere a Senatu juberetur, velut iterum illudens discrimini publico, Gliciam viatorem suum dixit. Exstant et feminarum exempla, diversa æque: siquidem gentis ejusdem utraque Claudia fuit, et quæ navem cum sacris matris Deum Idææ obhærentem Tiberino vado extraxit, precata pro

meatus subvehunt, caudicariæ vo

cantur. »

3. Claudius Nero, etc. Liv. XXVII fin. Polyb. fragm. lib. XI init. A. U. 547. Meminit Horat. Carm. IV, 4,37:

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen, et Asdrubal
Devictus.

4. Claudius Appius Regillanus, Decemvir, etc. Liv. III, 44 seq. Dionys. XI, 28 seq. A. U. 307. Instituerat M. Claudium clientem, qui Virginiam in servitutem assertam libidini suæ traderet, unde ipse dicitur asserere conatus. Nomen Virginiam ante virginem ingenuam excidisse, Muller. judicat in schedis.

5. Claudius Drusus, etc. Hominem et rem cum reliquis interpretibus ignoro. Insertum jam fuisse

in Liviorum gentem per adoptionem, docet cognomen Drusi.

6. Claudius Pulcher, etc. Liv. Epit. XIX: « Claudius Pulcher Consul contra auspicia profectus, jussis immergi pullis, qui cibari nolebant, infeliciter adversus Carthaginienses classe pugnavit, et revocatus a Senatu, jussusque Dictatorem dicere, Claudium Gliciam dixit, sortis ultimæ hominem, qui coactus abdicare se magistratu, postea ludos prætextatus spectavit; ex quo loco Gliciam restituendum nostro loco, ubi corrupte legebatur Iliciam vel Ilyciam, dudum viri docti monuerunt. De re vide Flor. II, 2, 29; Cic. de Nat. Deor. II, 3; Valer. Max. I, 4, 3; coll. Pighii Ann. tom. II, pag. 50. 7. Et quæ navem... extraxit. Liv.

[ocr errors]

palam, « ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; » et quæ novo more judicium majestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine ægre procedente carpento palam optaverat, « ut frater suus Pulcher revivisceret, atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romæ foret. » Præterea notissimum est, Claudios omnes, excepto duntaxat P. Clodio, qui, ob expellendum Urbe Ciceronem, plebeio9 homini, atque etiam natu minori, in adoptionem se dedit, optimates assertoresque unicos dignitatis ac potentiæ patriciorum semper fuisse, atque adversus plebem adeo violentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare vestem, aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et jurgio Tribunos plebis

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

10

premeretur, dixit: Utinam frater meus viveret, iterumque classem duceret! Ob eam causam mulcta ei dicta est; » et Gell. X, 6, qui Appii Cæci filiam dicit, mulctamque dictam a C. Fundanio et Tiber. Sempronio Edilibus Pl. æris gravis viginti quinque millia.

9. Plebeio homini, etc. P. Fonteio. Cic. pro Domo, c. 14, « factus es ejus filius contra fas, cujus per ætatem pater esse potuisti. » In adoptionem; sensu latiore, pro arrogatione. Cf. ad Aug. 65.

10. Atque adversus plebem, etc. Familia superbissima ac crudelissima in plebem Romanam dicitur Liv. II, 56. De contumacia autem Appii rei, eumdem Livium vide, cap. 61, ubi inter alia: «< illum non mina plebis, non Senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate ora

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »